nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam graui casu 6.2.1.1
rei publicae secum agitare. hinc Uolsci, ueteres hostes, ad 2.1
exstinguendum nomen Romanum arma ceperant: hinc
Etruriae principum ex omnibus populis coniurationem de
bello ad fanum Uoltumnae factam mercatores adferebant.
nouus quoque terror accesserat defectione Latinorum Herni- 3.1
corumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per
annos prope centum nunquam ambigua fide in amicitia
populi Romani fuerant. itaque cum tanti undique terrores 4.1
circumstarent appareretque omnibus non odio solum apud
hostes sed contemptu etiam inter socios nomen Romanum
laborare, placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam 5.1
cuius reciperata esset dictatoremque dici M. Furium Camil-
lum. is dictator C. Seruilium Ahalam magistrum equitum 6.1
dixit; iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita ut
seniores quoque, quibus aliquid roboris superesset, in uerba
sua iuratos centuriaret.
exercitum conscriptum armatumque trifariam diuisit: 7.1
partem unam in agro Ueiente Etruriae opposuit, alteram
ante urbem castra locare iussit; tribuni militum his A. Man- 8.1
lius, illis quia aduersus Etruscos mittebantur L. Aemilius
praepositus; tertiam partem ipse ad Uolscos duxit nec
procul a Lanuuio—ad Mecium is locus dicitur—castra
oppugnare est adortus. quibus ab contemptu, quod prope 9.1
omnem deletam a Gallis Romanam iuuentutem crederent,
ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator
terroris intulerat ut uallo se ipsi, uallum congestis arboribus
saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. quod 10.1
ubi animaduertit Camillus, ignem in obiectam saepem
coici iussit; et forte erat uis magna uenti uersa in hostem;
itaque non aperuit solum incendio uiam sed flammis in 11.1
castra tendentibus uapore etiam ac fumo crepituque uiridis
materiae flagrantis ita consternauit hostes, ut minor moles
superantibus uallum militibus munitum in castra Uolscorum
Romanis fuerit quam transcendentibus saepem incendio ab- 5
sumptam fuerat. fusis hostibus caesisque cum castra impetu 12.1
cepisset dictator, praedam militi dedit, quo minus speratam
minime largitore duce, eo militi gratiorem. persecutus deinde 13.1
fugientes cum omnem Uolscum agrum depopulatus esset,
ad deditionem Uolscos septuagesimo demum anno subegit.
uictor ex Uolscis in Aequos transiit et ipsos bellum 14.1
molientes; exercitum eorum ad Bolas oppressit, nec castra
modo sed urbem etiam adgressus impetu primo cepit.