Camillus in urbem triumphans rediit, trium simul bellorum 6.4.1.1
uictor. longe plurimos captiuos ex Etruscis ante currum 2.1
duxit; quibus sub hasta uenumdatis tantum aeris redactum
est ut, pretio pro auro matronis persoluto, ex eo quod super-
erat tres paterae aureae factae sint, quas cum titulo nominis 3.1
Camilli ante Capitolium incensum in Iouis cella constat ante
pedes Iunonis positas fuisse.
eo anno in ciuitatem accepti qui Ueientium Capena- 4.1
tiumque ac Faliscorum per ea bella transfugerant ad Ro-
manos, agerque his nouis ciuibus adsignatus. reuocati 5.1
quoque in urbem senatus consulto a Ueiis qui aedificandi
Romae pigritia occupatis ibi uacuis tectis Ueios se contule-
rant. et primo fremitus fuit aspernantium imperium; dies
deinde praestituta capitalisque poena, qui non remigrasset 5
Romam, ex ferocibus uniuersis singulos, metu suo quemque,
oboedientes fecit; et Roma cum frequentia crescere, tum 6.1
tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiu-
uante et aedilibus uelut publicum exigentibus opus et ipsis
priuatis—admonebat enim desiderium usus—festinantibus
ad effectum operis; intraque annum noua urbs stetit. 5
exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate 7.1
habita. creati T. Quinctius Cincinnatus Q. Seruilius Fidenas
quintum L. Iulius Iulus L. Aquilius Coruus L. Lucretius
Tricipitinus Ser. Sulpicius Rufus exercitum alterum in
Aequos, non ad bellum—uictos namque se fatebantur—sed 8.1
ab odio ad peruastandos fines, ne quid ad noua consilia relin-
queretur uirium, duxere, alterum in agrum Tarquiniensem;
ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra ui capta. 9.1
ad Cortuosam nihil certaminis fuit: improuiso adorti primo
clamore atque impetu cepere; direptum oppidum atque incen-
sum est. Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, 10.1
laborque continuus non die, non nocte remissus subegit eos.
cum in sex partes diuisus exercitus Romanus senis horis
in orbem succederet proelio, oppidanos eosdem integro
semper certamini paucitas fessos obiceret, cessere tandem 5
locusque inuadendi urbem Romanis datus est. publicari 11.1
praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium
segnius fuit; dum cunctantur, iam militum praeda erat nec
nisi per inuidiam adimi poterat.
eodem anno, ne priuatis tantum operibus cresceret urbs, 12.1
Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus uel
in hac magnificentia urbis conspiciendum.