iam et tribuni plebis ciuitate aedificando occupata con-
|
6.5.1.1
|
tiones suas frequentare legibus agrariis conabantur. osten-
|
2.1
|
tabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas
|
|
a Camillo Uolscorum res possessionis haud ambiguae.
|
|
criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate
|
3.1
|
esse quam a Uolscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad
|
|
uires et arma habuerint, incursiones eo factas; nobiles
|
4.1
|
homines in possessionem agri publici grassari nec, nisi
|
|
antequam omnia praecipiant diuisus sit, locum ibi plebi
|
|
fore. haud magno opere plebem mouerunt et infrequentem
|
5.1
|
in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam
|
|
impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum
|
|
uires non essent.
|
|
in ciuitate plena religionum, tunc etiam ab recenti clade
|
6.1
|
superstitiosis principibus, ut renouarentur auspicia res ad
|
|
interregnum rediit. interreges deinceps M. Manlius Capi-
|
|
tolinus Ser. Sulpicius Camerinus L. Ualerius Potitus; hic
|
7.1
|
demum tribunorum militum consulari potestate comitia
|
|
habuit. L. Papirium Cn.† Sergium L. Aemilium iterum
|
|
Licinium† Menenium L. Ualerium Publicolam tertium
|
|
creat; ii ex interregno magistratum occepere. eo anno
|
8.1
|
aedis Martis Gallico bello uota dedicata est a T. Quinctio
|
|
duumuiro sacris faciendis. tribus quattuor ex nouis ciuibus
|
|
additae, Stellatina Tromentina Sabatina Arniensis; eaeque
|
|
uiginti quinque tribuum numerum expleuere.
|
5
|