muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sa- 1.36.1.1
binum bellum coeptis interuenit. adeoque ea subita res fuit
ut prius Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac pro-
hibere exercitus Romanus posset. itaque trepidatum Romae 2.1
est; et primo dubia uictoria, magna utrimque caede pugna-
tum est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque
spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarqui-
nius equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes, 5
Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere
alias constituit suoque insignes relinquere nomine. id quia 3.1
inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius, inclitus
ea tempestate augur, neque mutari neque nouum constitui
nisi aues addixissent posse. ex eo ira regi mota; eludens- 4.1
que artem ut ferunt, 'age dum' inquit, 'diuine tu, inaugura
fierine possit quod nunc ego mente concipio.' cum ille
augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui
hoc animo agitaui' inquit, 'te nouacula cotem discissurum. 5
cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt.'
tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt. statua 5.1
Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio in
gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit; cotem quoque eodem
loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius
monumentum. auguriis certe sacerdotioque augurum tantus 6.1
honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato
gereretur, concilia populi, exercitus uocati, summa rerum, ubi
aues non admisissent, dirimerentur. neque tum Tarquinius 7.1
de equitum centuriis quicquam mutauit; numero alterum
tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus cen-
turiis essent. posteriores modo sub iisdem nominibus qui 8.1
additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt
sex uocant centurias.