| quad- | 7.18.1.1 |
| ringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, | |
| quinto tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post | |
| undecimum annum a plebe consulatu [patricii consules | |
| ambo ex interregno magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus | 5 |
| tertium M. Ualerius Publicola]. Empulum eo anno ex | 2.1 |
| Tiburtibus haud memorando certamine captum, siue duorum | |
| consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut scripsere qui- | |
| dam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt | |
| uastati agri ab Sulpicio consule, quo Ualerius aduersus | 5 |
| Tiburtes legiones duxit. | |
| domi maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis | 3.1 |
| erat. fidei iam suae non solum uirtutis ducebant esse, ut | |
| accepissent duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis | |
| mandare: quin aut toto cedendum esse, si plebeius iam | 4.1 |
| magistratus consulatus fiat, aut totum possidendum quam | |
| possessionem integram a patribus accepissent. plebes | 5.1 |
| contra fremit: quid se uiuere, quid in parte ciuium censeri, | |
| si, quod duorum hominum uirtute, L. Sexti ac C. Licini, par- | |
| tum sit, id obtinere uniuersi non possint? uel reges uel | 6.1 |
| decemuiros uel si quod tristius sit imperii nomen patiendum | 7.1 |
| esse potius quam ambos patricios consules uideant nec in | |
| uicem pareatur atque imperetur sed pars altera in aeterno | |
| imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad seruien- | |
| dum putet. non desunt tribuni auctores turbarum, sed | 8.1 |
| inter concitatos per se omnes uix duces eminent. aliquo- | 9.1 |
| tiens frustra in campum descensum cum esset multique per | |
| seditiones acti comitiales dies, postremo uicit perseuerantia | |
| consulum: plebis eo dolor erupit, ut tribunos actum esse | |
| de libertate uociferantes relinquendumque non campum | 5 |
| iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno | |
| patriciorum maesta [plebs] sequeretur. consules relicti a | 10.1 |
| parte populi per infrequentiam comitia nihilo segnius per- | |
| ficiunt. creati consules ambo patricii, M. Fabius Ambustus | |
| tertium T. Quinctius. in quibusdam annalibus pro T. | |
| Quinctio M. Popilium consulem inuenio. | 5 |