haec,
|
8.11.1.1
|
etsi omnis diuini humanique moris memoria aboleuit noua
|
|
peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab
|
|
re duxi uerbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt,
|
|
referre.
|
5
|
Romanis post proelium demum factum Samnites uenisse
|
2.1
|
subsidio exspectato euentu pugnae apud quosdam auctores
|
|
inuenio. Latinis quoque ab Lauinio auxilium, dum de-
|
3.1
|
liberando terunt tempus, uictis demum ferri coeptum; et,
|
4.1
|
cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa,
|
|
nuntio allato de clade Latinorum cum conuersis signis retro
|
|
in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium
|
|
dixisse ferunt pro paulula uia magnam mercedem esse
|
5
|
Romanis soluendam. qui Latinorum pugnae superfuerant,
|
5.1
|
multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent,
|
|
Uescia urbs eis receptaculum fuit. ibi in conciliis Numisius
|
6.1
|
imperator eorum, adfirmando communem uere Martem belli
|
|
utramque aciem pari caede prostrauisse uictoriaeque nomen
|
|
tantum penes Romanos esse, ceteram pro uictis fortunam et
|
|
illos gerere; funesta duo consulum praetoria, alterum parri-
|
7.1
|
cidio filii, alterum consulis deuoti caede; trucidatum exerci-
|
|
tum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante
|
|
signa et post signa factam; triarios postremo rem restituisse.
|
|
Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supple-
|
8.1
|
mento uel Latium propius esse uel Uolscos quam Romam;
|
|
itaque si uideatur eis, se ex Latinis et ex Uolscis populis
|
9.1
|
iuuentute propere excita rediturum infesto exercitu Capuam
|
|
esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspec-
|
|
tantes necopinato aduentu perculsurum. fallacibus litteris
|
10.1
|
circa Latium nomenque Uolscum missis, quia qui non inter-
|
|
fuerant pugnae ad credendum temere faciliores erant,
|
|
tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus conuenit.
|
|
huic agmini Torquatus consul ad Trifanum—inter
|
11.1
|
Sinuessam Minturnasque is locus est—occurrit. priusquam
|
|
castris locus caperetur, sarcinis utrimque in aceruum con-
|
|
iectis pugnatum debellatumque est; adeo enim accisae res
|
12.1
|
sunt ut consuli uictorem exercitum ad depopulandos agros
|
|
eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam
|
|
Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati.
|
13.1
|
Latinus ager Priuernati addito agro et Falernus, qui populi
|
|
Campani fuerat, usque ad Uolturnum flumen plebi Romanae
|
|
diuiditur. bina in Latino iugera ita ut dodrante ex Pri-
|
14.1
|
uernati complerent data, terna in Falerno quadrantibus
|
|
etiam pro longinquitate adiectis. extra poenam fuere
|
15.1
|
Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non
|
|
desciuerant; cum Laurentibus renouari foedus iussum
|
|
renouaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.
|
|
equitibus Campanis ciuitas Romana data, monumentoque
|
16.1
|
ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt.
|
|
uectigal quoque eis Campanus populos iussus pendere in
|
|
singulos quotannis—fuere autem mille et sexcenti—denarios
|
|
nummos quadringenos quinquagenos.
|
5
|