noui deinde consules a ueteribus exercitu accepto in-
|
8.17.1.1
|
gressi hostium fines populando usque ad moenia atque
|
|
urbem peruenerunt. ibi quia ingenti exercitu comparato
|
2.1
|
Sidicini et ipsi pro extrema spe dimicaturi enixe uidebantur
|
|
et Samnium fama erat conciri ad bellum, dictator ab con-
|
3.1
|
sulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius Rufinus,
|
|
magister equitum M. Antonius. religio deinde incessit
|
4.1
|
uitio eos creatos magistratuque se abdicauerunt; et quia
|
|
pestilentia insecuta est, uelut omnibus eo uitio contactis
|
|
auspiciis res ad interregnum rediit.
|
|
ab interregno inito per quintum demum interregem,
|
5.1
|
M. Ualerium Coruum, creati consules A. Cornelius iterum
|
|
et Cn. Domitius. tranquillis rebus fama Gallici belli pro
|
6.1
|
tumultu ualuit ut dictatorem dici placeret; dictus M. Pa-
|
|
pirius Crassus et magister equitum P. Ualerius Publicola.
|
|
a quibus cum dilectus intentius quam aduersus finitima
|
7.1
|
bella haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia
|
|
apud Gallos esse. Samnium quoque iam alterum annum
|
8.1
|
turbari nouis consiliis suspectum erat; eo ex agro Sidi-
|
|
cino exercitus Romanus non deductus. ceterum Samnites
|
9.1
|
bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit; qui duo po-
|
|
puli aduersus regem escensionem a Paesto facientem sig-
|
|
nis conlatis pugnauerunt. eo certamine superior Alexan-
|
10.1
|
der—incertum qua fide culturus, si perinde cetera proces-
|
|
sissent—pacem cum Romanis fecit.
|
|
eodem anno census actus nouique ciues censi. tribus
|
11.1
|
propter eos additae Maecia et Scaptia; censores addiderunt
|
|
Q. Publilius Philo Sp. Postumius. Romani facti Acerrani
|
12.1
|
lege ab L. Papirio praetore lata, qua ciuitas sine suffragio
|
|
data. haec eo anno domi militiaeque gesta.
|
|