creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius
|
8.19.1.1
|
Uenox; cuius principio anni legati ex Uolscis Fabraterni et
|
|
Lucani Romam uenerunt, orantes ut in fidem reciperentur:
|
|
si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi
|
2.1
|
Romani fideliter atque oboedienter futuros. missi tum ab
|
|
senatu legati denuntiatumque Samnitibus, ut eorum popu-
|
3.1
|
lorum finibus uim abstinerent; ualuitque ea legatio, non
|
|
tam quia pacem uolebant Samnites quam quia nondum
|
|
parati erant ad bellum.
|
|
eodem anno Priuernas bellum initum, cuius socii Fun-
|
4.1
|
dani, dux etiam fuit Fundanus, Uitruuius Uaccus, uir non
|
|
domi solum sed etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio
|
|
eius, qua Uacci prata diruto aedificio publicatoque solo
|
|
appellata. aduersus hunc uastantem effuse Setinum Nor-
|
5.1
|
banumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud
|
|
procul castris eius consedit. Uitruuio nec ut uallo se
|
6.1
|
teneret aduersus ualidiorem hostem sana constare mens,
|
|
nec ut longius a castris dimicaret animus suppetere; uix
|
7.1
|
tota extra portam castrorum explicata acie, fugam magis
|
|
retro quam proelium aut hostem spectante milite, sine con-
|
|
silio, sine audacia depugnat. ut et leui momento nec
|
8.1
|
ambigue est uictus, ita breuitate ipsa loci facilique receptu
|
|
in tam propinqua castra haud aegre militem a multa caede
|
|
est tutatus; nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in
|
9.1
|
turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primis-
|
|
que tenebris Priuernum inde petitum agmine trepido, ut
|
|
muris potius quam uallo sese tutarentur.
|
|
a Priuerno Plautius alter consul peruastatis passim agris
|
5
|
praedaque abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.
|
|
ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit; negant se
|
10.1
|
pro Uitruuio sectamque eius secutis precatum uenisse sed
|
|
pro Fundano populo; quem extra culpam belli esse ipsum
|
|
Uitruuium iudicasse, cum receptaculum fugae Priuernum
|
|
habuerit non patriam [Fundanos]. Priuerni igitur hostes po-
|
11.1
|
puli Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a
|
|
Fundanis ac Romanis utriusque patriae immemores defece-
|
|
rint: Fundis pacem esse et animos Romanos et gratam me-
|
|
moriam acceptae ciuitatis. orare se consulem ut bellum ab
|
12.1
|
innoxio populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum con-
|
|
iugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani
|
|
esse futuraque. conlaudatis Fundanis consul litterisque
|
13.1
|
Romam missis in officio Fundanos esse ad Priuernum flexit
|
|
iter. prius animaduersum in eos qui capita coniurationis
|
|
fuerant a consule scribit Claudius: ad trecentos quinquaginta
|
14.1
|
ex coniuratis uinctos Romam missos eamque deditionem ab
|
|
senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena
|
|
defungi uelle Fundanum populum censuerint.
|
|