haec non laeta magis quam uera uaticinatus, exercitu
|
9.2.1.1
|
educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat.
|
|
inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse
|
2.1
|
audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque
|
|
diuersos alium alibi haud procul Romanis pascere iubet
|
|
praesidiis; ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus
|
3.1
|
sermo constet legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam
|
|
omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse quin ui
|
|
capiant. iam is rumor ante de industria uolgatus uenerat
|
4.1
|
ad Romanos, sed fidem auxere captiui eo maxime quod
|
|
sermo inter omnes congruebat. haud erat dubium quin
|
5.1
|
Lucernis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis,
|
|
simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret:
|
|
ea modo, qua irent, consultatio fuit.
|
|
duae ad Luceriam ferebant uiae, altera praeter oram
|
6.1
|
superi maris, patens apertaque sed quanto tutior tanto fere
|
|
longior, altera per Furculas Caudinas, breuior; sed ita natus
|
7.1
|
locus est: saltus duo alti angusti siluosique sunt montibus
|
|
circa perpetuis inter se iuncti. iacet inter eos satis patens
|
|
clausus in medio campus herbidus aquosusque, per quem
|
|
medium iter est; sed antequam uenias ad eum, intrandae
|
8.1
|
primae angustiae sunt et aut eadem qua te insinuaueris
|
|
retro uia repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum
|
|
artiorem impeditioremque euadendum.
|
|
in eum campum uia alia per cauam rupem Romani demisso
|
9.1
|
agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas
|
|
deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole
|
|
inuenere. cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam
|
|
in summo saltu conspicitur. citati inde retro, qua uenerant,
|
10.1
|
pergunt repetere uiam; eam quoque clausam sua obice
|
|
armisque inueniunt. sistunt inde gradum sine ullius im-
|
|
perio stuporque omnium animos ac uelut torpor quidam
|
|
insolitus membra tenet, intuentesque alii alios, cum alterum
|
11.1
|
quisque compotem magis mentis ac consilii ducerent, diu
|
|
immobiles silent; deinde, ubi praetoria consulum erigi
|
12.1
|
uidere et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio
|
|
fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cerne-
|
|
bant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec
|
13.1
|
hortante ullo nec imperante ad muniendum uersi castra
|
|
propter aquam uallo circumdant, sua ipsi opera laboremque
|
14.1
|
inritum, praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum
|
|
miserabili confessione eludentes. ad consules maestos, ne
|
15.1
|
aduocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec
|
|
auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conueniunt
|
|
militesque ad praetorium uersi opem, quam uix di immortales
|
|
ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
|
5
|