hac expeditione consulis motum latius erat quam profli- 9.37.1.1
gatum bellum; uastationem namque sub Ciminii montis
radicibus iacens ora senserat conciueratque indignatione non
Etruriae modo populos sed Umbriae finitima. itaque 2.1
quantus non unquam antea exercitus ad Sutrium uenit;
neque e siluis tantummodo promota castra sed etiam aui-
ditate dimicandi quam primum in campos delata acies.
deinde instructa primo suo stare loco, relicto hostibus ad 3.1
instruendum contra spatio: dein, postquam detractare
hostem sensere pugnam, ad uallum subeunt. ubi postquam 4.1
stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor
repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius
diei deferri iuberent: mansuros se sub armis et aut nocte
aut certe luce prima castra hostium inuasuros. nihilo 5.1
quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur.
decima erat fere diei hora cum cibum capere consul milites
iubet; praecipit ut in armis sint quacumque diei noctisue
hora signum dederit. paucis milites adloquitur; Samni- 6.1
tium bella extollit, eleuat Etruscos; nec hostem hosti nec
multitudinem multitudini comparandam ait; esse praeterea
telum aliud occultum; scituros in tempore; interea taceri
opus esse. his ambagibus prodi simulabat hostes, quo 7.1
animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod
sine munimento consederant, ueri similius erat quod
simulabatur.
curati cibo corpora quieti dant et quarta fere uigilia sine 5
tumultu excitati arma capiunt. dolabrae calonibus diui- 8.1
duntur ad uallum proruendum fossasque implendas. intra
munimenta instruitur acies; delectae cohortes ad portarum
exitus conlocantur. dato deinde signo paulo ante lucem, 9.1
quod aestiuis noctibus sopitae maxime quietis tempus est,
proruto uallo erupit acies, stratos passim inuadit hostes;
alios immobiles, alios semisomnos in cubilibus suis, maxi-
mam partem ad arma trepidantes caedes oppressit. paucis 10.1
armandi se datum spatium est; eos ipsos non signum
certum, non ducem sequentes fundit Romanus fugatosque
persequitur. ad castra, ad siluas diuersi tendebant. siluae
tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem 5
die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad con-
sulem; cetera praeda militis fuit. caesa aut capta eo die 11.1
hostium milia ad sexaginta.
eam tam claram pugnam trans Ciminiam siluam ad Peru-
siam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno
ciuitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu 5
coortis undique Tuscis Umbrisque opprimeretur. sed ubi- 12.1
cumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a
Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae
populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab
Romanis petentes indutias in triginta annos impetrauerunt. 5