pari subinde periculo gloriaeque euentu bellum in Sam-
|
9.40.1.1
|
nitibus erat, qui, praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua
|
|
fulgeret nouis armorum insignibus fecerunt. duo exercitus
|
2.1
|
erant; scuta alterius auro, alterius argento caelauerunt;
|
|
forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri
|
|
teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis
|
|
causa. spongia pectori tegumentum et sinistrum crus ocrea
|
3.1
|
tectum. galeae cristatae, quae speciem magnitudini cor-
|
|
porum adderent. tunicae auratis militibus uersicolores,
|
|
argentatis linteae candidae. his dextrum cornu datum:
|
|
illi in sinistro consistunt. notus iam Romanis apparatus
|
4.1
|
insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum
|
|
militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro
|
5.1
|
et animis fretum: quippe illa praedam uerius quam arma
|
|
esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et uolnera.
|
|
uirtutem esse militis decus: et omnia illa uictoriam sequi et
|
6.1
|
ditem hostem quamuis pauperis uictoris praemium esse.
|
|
his Cursor uocibus instinctos milites in proelium ducit.
|
7.1
|
dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum
|
|
equitum. simul est concursum, ingens fuit cum hoste cer-
|
8.1
|
tamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum
|
|
ab utra parte uictoria inciperet. prior forte Iunius commo-
|
9.1
|
uit hostem, laeuo dextrum cornu, sacratos more Samnitium
|
|
milites eoque candida ueste et paribus candore armis in-
|
|
signes; eos se Orco mactare Iunius dictitans, cum intulisset
|
|
signa, turbauit ordines et haud dubie impulit aciem. quod
|
10.1
|
ubi sensit dictator, 'ab laeuone cornu uictoria incipiet'
|
|
inquit 'et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam
|
|
sequetur, non partem maximam uictoriae trahet?' concitat
|
11.1
|
milites; nec peditum uirtuti equites aut legatorum studia
|
|
ducibus cedunt. M. Ualerius a dextro, P. Decius ab laeuo
|
12.1
|
cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos
|
|
euehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent
|
|
decoris, in transuersa latera hostium incurrunt. is nouus
|
13.1
|
additus terror cum ex parte utraque circumuasisset aciem et
|
|
ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore
|
|
intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta. iam
|
14.1
|
strage hominum armorumque insignium campi repleri; ac
|
|
primo pauidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea
|
|
quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus
|
|
ignis.
|
5
|
dictator ex senatus consulto triumphauit, cuius triumpho
|
15.1
|
longe maximam speciem captiua arma praebuere. tantum
|
16.1
|
magnificentiae uisum in his, ut aurata scuta dominis argen-
|
|
tariarum ad forum ornandum diuiderentur. inde natum
|
|
initium dicitur fori ornandi ab aedilibus cum tensae duce-
|
|
rentur. et Romani quidem ad honorem deum insignibus
|
17.1
|
armis hostium usi sunt: Campani ad superbiam et odio Sam-
|
|
nitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo
|
|
ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.
|
|
eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae
|
18.1
|
et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia
|
|
nec difficili uictoria dimicat. ipsum oppidum—nam ad
|
19.1
|
moenia uictor accessit—cepisset, ni legati dedentes urbem
|
|
exissent. praesidio Perusiae imposito, legationibus Etruriae
|
20.1
|
amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis
|
|
consul praestantiore etiam quam dictator uictoria trium-
|
|
phans urbem est inuectus; quin etiam deuictorum Sam-
|
21.1
|
nitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et
|
|
M. Ualerium, est uersum, quos populos proximis comitiis
|
|
ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem
|
|
declarauit.
|
5
|