P. Sulpicio Sauerrione P. Sempronio Sopho consulibus
|
9.45.1.1
|
Samnites, seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos
|
|
de pace Romam misere. quibus suppliciter agentibus re-
|
|
sponsum est, nisi saepe bellum parantes pacem petissent
|
2.1
|
Samnites, oratione ultro citro habita de pace transigi po-
|
|
tuisse: nunc, quando uerba uana ad id locorum fuerint,
|
|
rebus standum esse. P. Sempronium consulem cum exer-
|
3.1
|
citu breui in Samnio fore; eum, ad bellum pacemne inclinent
|
|
animi, falli non posse; comperta omnia senatui relaturum;
|
|
decedentem ex Samnio consulem legati sequerentur. eo
|
4.1
|
anno cum pacatum Samnium exercitus Romanus benigne
|
|
praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum Samniti-
|
|
bus redditum.
|
|
ad Aequos inde, ueteres hostes, ceterum per multos
|
5.1
|
annos sub specie infidae pacis quietos, uersa arma Romana,
|
|
quod incolumi Hernico nomine missitauerant simul cum iis
|
|
Samniti auxilia et post Hernicos subactos uniuersa prope
|
6.1
|
gens sine dissimulatione consilii publici ad hostes desciue-
|
|
rat; et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere
|
|
fetiales uenerant res repetitum, temptationem aiebant esse
|
|
ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur; quod
|
7.1
|
quanto opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum qui-
|
|
bus licuerit suas leges Romanae ciuitati praeoptauerint;
|
|
quibus legendi quid mallent copia non fuerit, pro poena
|
8.1
|
necessariam ciuitatem fore. ob haec uolgo in conciliis
|
|
iactata populus Romanus bellum fieri Aequis iussit; con-
|
9.1
|
sulesque ambo ad nouum profecti bellum quattuor milia a
|
|
castris hostium consederunt.
|
|
Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos
|
10.1
|
imbelles egissent, tumultuario similis sine ducibus certis,
|
|
sine imperio trepidare. alius exeundum in aciem, alii
|
11.1
|
castra tuenda censent: mouet plerosque uastatio futura
|
|
agrorum ac deinceps cum leuibus praesidiis urbium relicta-
|
|
rum excidia. itaque postquam inter multas sententias
|
12.1
|
una, quae omissa cura communium ad respectum suarum
|
|
quemque rerum uertit, est audita, ut prima uigilia diuersi
|
13.1
|
e castris ad deportanda omnia tuendosque moenibus <se>
|
|
in urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu
|
|
accepere. palatis hostibus per agros prima luce Romani
|
14.1
|
signis prolatis in acie consistunt et, ubi nemo obuius ibat,
|
|
pleno gradu ad castra hostium tendunt; ceterum postquam
|
15.1
|
ibi neque stationes pro portis nec quemquam in uallo nec
|
|
fremitum consuetum castrorum animaduerterunt, insolito
|
|
silentio moti metu insidiarum subsistunt. transgressi deinde
|
16.1
|
uallum cum deserta omnia inuenissent pergunt hostem
|
|
uestigiis sequi; sed uestigia in omnes aeque ferentia partes,
|
|
ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant. post per
|
17.1
|
exploratores compertis hostium consiliis, ad singulas urbes
|
|
circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies
|
|
quinquaginta, omnia oppugnando, ceperunt; quorum plera-
|
|
que diruta atque incensa nomenque Aequorum prope ad inter-
|
5
|
necionem deletum. de Aequis triumphatum; exemploque
|
18.1
|
eorum clades fuit, ut Marrucini Marsi Paeligni Frentani
|
|
mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque.
|
|
his populis foedus petentibus datum.
|
|