nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terro-
|
10.4.1.1
|
rem exciuit; nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum,
|
|
custodiae in portis, uigiliae uicatim exactae, arma, tela in
|
2.1
|
muros congesta. omnibus iunioribus sacramento adactis
|
3.1
|
dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et
|
|
composita magistri equitum cura, castra in tutiorem locum
|
|
redacta, cohortes quae signa amiserant extra uallum sine
|
4.1
|
tentoriis destitutas inuenit, exercitum auidum pugnae, quo
|
|
maturius ignominia aboleretur. itaque confestim castra
|
5.1
|
inde in agrum Rusellanum promouit. eo et hostes secuti,
|
6.1
|
quamquam ex bene gesta re summam et in aperto certamine
|
|
uirium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter
|
|
experti erant, hostem temptant. tecta semiruta uici per
|
7.1
|
uastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum
|
|
aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii
|
|
Romani, cui praeerat Cn. Fuluius legatus, propulsum. ad
|
8.1
|
quam inlecebram cum moueretur nemo ab Romana statione,
|
|
pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat
|
|
alios, cunctanter ab ruinis uici pecus propellentes, quid
|
|
cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent.
|
5
|
haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per
|
9.1
|
omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen
|
|
iniussu mouere auderent, iubet peritos linguae attendere
|
|
animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
|
|
cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nito-
|
10.1
|
rem cultiora quam pastoralia esse, 'ite igitur, dicite' inquit,
|
|
'detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Roma-
|
|
num nec magis iam dolo capi quam armis uinci posse.'
|
|
haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis
|
11.1
|
perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem
|
|
ad conspectum undique campum prolata signa. uisa legato
|
12.1
|
maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset;
|
|
itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea
|
|
ipse impetus hostium sustinet.
|
|