breuis consul- 10.12.1.1
tatio senatus fuit; ad unum omnes iungendum foedus cum
Lucanis resque repetendas ab Samnitibus censent. benigne 2.1
responsum Lucanis ictumque foedus. fetiales missi, qui
Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum
finibus Lucanis iuberent; quibus obuiam missi ab Samniti-
bus qui denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, 5
haud inuiolatos abituros. haec postquam audita sunt 3.1
Romae, bellum Samnitibus et patres censuerunt et populus
iussit.
consules inter se prouincias partiti sunt: Scipioni Etruria,
Fuluio Samnites obuenerunt, diuersique ad suum quisque 5
bellum proficiscuntur. Scipioni segne bellum et simile 4.1
prioris anni militiae exspectanti hostes ad Uolaterras
instructo agmine occurrerunt. pugnatum maiore parte diei 5.1
magna utrimque caede; nox incertis qua data uictoria esset
interuenit. lux insequens uictorem uictumque ostendit;
nam Etrusci silentio noctis castra reliquerunt. Romanus 6.1
egressus in aciem, ubi profectione hostium concessam uic-
toriam uidet, progressus ad castra uacuis cum plurima
praeda—nam et statiua et trepide deserta fuerant—potitur.
inde in Faliscum agrum copiis reductis, cum impedimenta 7.1
Faleriis cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine
ad populandos hostium fines incedit. omnia ferro ignique 8.1
uastantur; praedae undique actae. nec solum modo uastum
hosti relictum sed castellis etiam uicisque inlatus ignis:
urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos
compulerat. 5
Cn. Fului consulis clara pugna in Samnio ad Bouianum 9.1
haudquaquam ambiguae uictoriae fuit. Bouianum inde
adgressus nec ita multo post Aufidenam ui cepit.