iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres 1.50.1.1
erat, cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conue-
niant indicit: esse, quae agere de rebus communibus uelit.
conueniunt frequentes prima luce: ipse Tarquinius diem 2.1
quidem seruauit, sed paulo ante quam sol occideret uenit.
multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant.
Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tar- 3.1
quinium erat inuectus: haud mirum esse Superbo inditum
Romae cognomen.—iam enim ita clam quidem mussitantes,
uolgo tamen eum appellabant.—an quicquam superbius
esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? longe ab 4.1
domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse.
temptari profecto patientiam ut, si iugum acceperint, ob-
noxios premat. cui enim non apparere, adfectare eum
imperium in Latinos? quod si sui bene crediderint ciues, 5.1
aut si creditum illud et non raptum parricidio sit, credere et
Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere: sin 6.1
suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur
exsulatum eant bona amittant, quid spei melioris Latinis
portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abitu-
ros neque magis obseruaturos diem concilii quam ipse qui 5
indixerit obseruet. haec atque alia eodem pertinentia 7.1
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi
nactus cum maxime dissereret, interuenit Tarquinius. is 8.1
finis orationi fuit; auersi omnes ad Tarquinium salutandum.
qui silentio facto monitus a proximis ut purgaret se quod
id temporis uenisset, disceptatorem ait se sumptum inter
patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum 5
esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die
acturum quae constituisset. ne id quidem ab Turno tulisse 9.1
tacitum ferunt; dixisse enim nullam breuiorem esse cogni-
tionem quam inter patrem et filium paucisque transigi uerbis
posse: ni pareat patri, habiturum infortunium esse.