| concursus inde ad consulem factus omnium ferme iunio- | 10.25.1.1 |
| rum et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat | |
| sub eo duce stipendia faciendi. qua circumfusus turba | 2.1 |
| 'quattuor milia' inquit, 'peditum et sescentos equites dum- | |
| taxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui | |
| nomina dederitis mecum ducam. maiori mihi curae est ut | 3.1 |
| omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militi- | |
| bus.' profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei | 4.1 |
| gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum | |
| Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi | |
| praetoris pergit. paucis citra milibus lignatores ei cum | 5.1 |
| praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi uiderunt | |
| Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis | |
| populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem | |
| misissent. circumfusi deinde cum consulem salutarent, | 6.1 |
| quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum | |
| se ire, 'ain tandem?' inquit, 'num castra uallata non | |
| habetis?' ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem | 7.1 |
| uallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, 'habetis igitur' | |
| inquit, 'adfatim lignorum; redite et uellite uallum'. redeunt | 8.1 |
| in castra terroremque ibi uellentes uallum et iis qui in | |
| castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt; tum | 9.1 |
| pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere | |
| iussu. postero inde die castra mota et Appius praetor | |
| Romam dimissus. inde nusquam statiua Romanis fuere. | 10.1 |
| negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus | |
| ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse; | |
| fiebant autem itinera quanta fieri sinebat hiemps hauddum | |
| exacta. | 5 |
| uere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, | 11.1 |
| quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. | |
| Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de | |
| bello rediit, siue ipse sponte sua, quia bellum ei maius in | 12.1 |
| conspectu erat quam quantum esse famae crediderat siue | |
| senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt. | |
| ab Ap. Claudio praetore retractum quidam uideri uolunt, | 13.1 |
| cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue | |
| fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum | |
| ducem unum nec exercitum unum aduersus quattuor popu- | |
| los; periculum esse, siue iuncti unum premant siue diuersi | 14.1 |
| gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit. | |
| duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque | 15.1 |
| milia peditum equitumque cum Fabio uenisse. sibi placere | |
| P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad | |
| collegam proficisci, L. Uolumnio Samnium prouinciam dari; | |
| si consul malit in suam prouinciam ire, Uolumnium in | 16.1 |
| Etruriam ad consulem cum exercitu iusto consulari profi- | |
| cisci. cum magnam partem moueret oratio praetoris, | 17.1 |
| P. Decium censuisse ferunt, ut omnia integra ac libera | |
| Q. Fabio seruarentur, donec uel ipse, si per commodum | |
| rei publicae posset, Romam uenisset uel aliquem ex legatis | |
| misisset, a quo disceret senatus quantum in Etruria belli | 18.1 |
| esset quantisque administrandum copiis et quot per duces | |
| esset. |