cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim
|
21.49.1.1
|
circa Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio
|
|
consule et ante aduentum eius terra marique res gestae. ui-
|
2.1
|
ginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam
|
|
oram Italiae a Carthaginiensibus missae; nouem Liparas,
|
|
octo ad insulam Uolcani tenuerunt, tres in fretum auertit
|
|
aestus. ad eas conspectas a Messana duodecim naues ab
|
3.1
|
Hierone rege Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae
|
|
erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante captas
|
|
naues Messanam in portum deduxerunt. cognitum ex cap-
|
4.1
|
tiuis praeter uiginti naues, cuius ipsi classis essent, in Italiam
|
|
missas, quinque et triginta alias quinqueremes Siciliam petere
|
|
ad sollicitandos ueteres socios; Lilybaei occupandi praeci-
|
5.1
|
puam curam esse; credere eadem tempestate qua ipsi disiecti
|
|
forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam.
|
|
haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius
|
6.1
|
Sicilia prouincia erat, perscribit monetque [et] Lilybaeum firmo
|
|
teneret praesidio. extemplo et circa a praetore ad ciuitates
|
7.1
|
missi legati tribunique suos ad curam custodiae intendere,
|
|
et ante omnia Lilybaeum tueri apparatu belli, edicto propo-
|
8.1
|
sito ut socii nauales decem dierum cocta cibaria ad naues
|
|
deferrent et ubi signum datum esset ne quis moram con-
|
|
scendendi faceret, perque omnem oram qui ex speculis pro-
|
|
spicerent aduentantem hostium classem missis.
|
5
|
itaque quamquam de industria morati cursum nauium
|
9.1
|
erant Carthaginienses ut ante lucem accederent Lilybaeum,
|
|
praesensum tamen est quia et luna pernox erat et sublatis
|
|
armamentis ueniebant. extemplo datum signum ex speculis
|
10.1
|
et in oppido ad arma conclamatum est et in naues conscen-
|
|
sum; pars militum in muris portarumque in stationibus, pars
|
|
in nauibus erant. et Carthaginienses, quia rem fore haud
|
11.1
|
cum imparatis cernebant, usque ad lucem portu se abstinue-
|
|
runt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pug-
|
|
nam classe absumpto. ubi inluxit, recepere classem in altum
|
12.1
|
ut spatium pugnae esset exitumque liberum e portu naues
|
|
hostium haberent. nec Romani detractauere pugnam et
|
13.1
|
memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et militum
|
|
multitudine ac uirtute.
|
|