multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem
|
22.3.1.1
|
e paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra
|
|
locat, certumque per praemissos exploratores habuit exer-
|
|
citum Romanum circa Arreti moenia esse. consulis deinde
|
2.1
|
consilia atque animum et situm regionum itineraque et copias
|
|
ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem
|
|
erat summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur.
|
|
regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Fae-
|
3.1
|
sulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium
|
|
copia rerum opulenti; consul ferox ab consulatu priore et
|
4.1
|
non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum qui-
|
|
dem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem
|
|
fortuna prospero ciuilibus bellicisque rebus successu aluerat.
|
|
itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem
|
5.1
|
ferociter omnia ac praepropere acturum; quoque pronior
|
|
esset in uitia sua, agitare eum atque inritare Poenus parat,
|
|
et laeua relicto hoste Faesulas praeteriens medio Etruriae
|
6.1
|
agro praedatum profectus, quantam maximam uastitatem
|
|
potest caedibus incendiisque consuli procul ostendit. Fla-
|
7.1
|
minius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum
|
|
uero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri
|
|
agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam
|
|
uagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana
|
5
|
moenia ire oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria
|
8.1
|
magis quam speciosa suadentibus: collegam exspectandum,
|
|
ut coniunctis exercitibus communi animo consilioque rem
|
|
gererent, interim equitatu auxiliisque leuium armorum ab
|
9.1
|
effusa praedandi licentia hostem cohibendum,—iratus se ex
|
|
consilio proripuit, signumque simul itineris pugnaeque cum
|
|
<iussisset pronuntiari> 'immo Arreti ante moenia sedeamus'
|
10.1
|
inquit, 'hic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus
|
|
e manibus perpopuletur Italiam uastandoque et urendo omnia
|
|
ad Romana moenia perueniat, nec ante nos hinc mouerimus
|
|
quam, sicut olim Camillum ab Ueiis, C. Flaminium ab Ar-
|
5
|
retio patres acciuerint'. haec simul increpans cum ocius
|
11.1
|
signa conuelli iuberet et ipse in equum insiluisset, equus
|
|
repente corruit consulemque lapsum super caput effudit.
|
|
territis omnibus qui circa erant uelut foedo omine incipiendae
|
12.1
|
rei, insuper nuntiatur signum omni ui moliente signifero con-
|
|
uelli nequire. conuersus ad nuntium 'num litteras quo-
|
13.1
|
que' inquit 'ab senatu adfers quae me rem gerere uetant?
|
|
abi, nuntia, effodiant signum, si ad conuellendum manus
|
|
prae metu obtorpuerit'. incedere inde agmen coepit pri-
|
14.1
|
moribus, superquam quod dissenserant ab consilio, territis
|
|
etiam duplici prodigio, milite in uolgus laeto ferocia ducis,
|
|
cum spem magis ipsam quam causam spei intueretur.
|
|