per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per bien- 22.33.1.1
nium fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimis-
sus, et serui quinque et uiginti in crucem acti, quod in campo 2.1
Martio coniurassent; indici data libertas et aeris grauis
uiginti milia. legati et ad Philippum Macedonum regem 3.1
missi ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello uictus
ad eum fugisset, et alii <in> Ligures ad expostulandum quod 4.1
Poenum opibus auxiliisque suis iuuissent, simul ad uisendum
ex propinquo quae in Boiis atque Insubribus gererentur. ad 5.1
Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium,
cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri uellet,
obsides accipiendos. adeo, etsi bellum ingens in ceruicibus 6.1
erat, nullius usquam terrarum rei cura Romanos, ne longin-
quae quidem effugiebat. in religionem etiam uenit aedem 7.1
Concordiae, quam per seditionem militarem biennio ante L.
Manlius praetor in Gallia uouisset, locatam ad id tempus non
esse. itaque duumuiri ad eam rem creati a M. Aemilio 8.1
praetore urbano, C. Pupius et Caeso Quinctius Flamininus,
aedem in arce faciendam locauerunt.
ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad con- 9.1
sules missae ut, si iis uideretur, alter eorum ad consules
creandos Romam ueniret; se in eam diem quam iussissent
comitia edicturum. ad haec a consulibus rescriptum sine 10.1
detrimento rei publicae abscedi non posse ab hoste; itaque
per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter
a bello auocaretur. patribus rectius uisum est dictatorem a 11.1
consule dici comitiorum habendorum causa. dictus L. Uetu-
rius Philo M. Pomponium Mathonem magistrum equitum
dixit. iis uitio creatis iussisque die quarto decimo se magis- 12.1
tratu abdicare, ad interregnum res rediit.