ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque 2.7.1.1
Etruscos incessit ut omissa inrita re nocte ambo exercitus,
Ueiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. adi- 2.1
ciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex
silua Arsia ingentem editam uocem; Siluani uocem eam
creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in acie;
uincere bello Romanum. ita certe inde abiere, Romani ut 3.1
uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quis-
quam hostium in conspectu erat, P. Ualerius consul spolia
legit triumphansque inde Romam rediit. collegae funus 4.1
quanto tum potuit apparatu fecit; sed multo maius morti
decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia
matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer
ultor uiolatae pudicitiae fuisset. 5
consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi 5.1
animi, ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum
atroci crimine orta. regnum eum adfectare fama ferebat, 6.1
quia nec collegam subrogauerat in locum Bruti et aedificabat
in summa Uelia: ibi alto atque munito loco arcem inexpug-
nabilem fieri. haec dicta uolgo creditaque cum indignitate 7.1
angerent consulis animum, uocato ad concilium populo
submissis fascibus in contionem escendit. gratum multitu-
dini spectaculum fuit, submissa sibi esse imperii insignia
confessionemque factam populi quam consulis maiestatem 5
uimque maiorem esse. ibi audire iussis consul laudare 8.1
fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore,
pro re publica dimicans, matura gloria necdum se uertente
in inuidiam, mortem occubuisset: se superstitem gloriae
suae ad crimen atque inuidiam superesse; ex liberatore 5
patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse. 'nunquamne 9.1
ergo' inquit, 'ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut suspi-
cione uiolari nequeat? ego me, illum acerrimum regum
hostem, ipsum cupiditatis regni crimen subiturum timerem?
ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crede- 10.1
rem posse a ciuibus meis? tam leui momento mea apud
uos fama pendet? adeone est fundata leuiter fides ut ubi
sim quam qui sim magis referat? non obstabunt Publi 11.1
Ualeri aedes libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Uelia;
deferam non in planum modo aedes sed colli etiam subi-
ciam, ut uos supra suspectum me ciuem habitetis; in Uelia
aedificent quibus melius quam P. Ualerio creditur liber- 5
tas.' delata confestim materia omnis infra Ueliam et, ubi 12.1
nunc Uicae Potae <aedes> est, domus in infimo cliuo
aedificata.