Gracchus minus centum militum iactura castris hostium 23.36.1.1
potitus Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui
super Capuam in Tifatis habebat castra. nec eum prouida 2.1
futuri fefellit opinio. nam simul Capuam ea clades est nun-
tiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exer-
citum tironum, magna ex parte seruorum, spoliantem uictos
praedasque agentem ad Hamas se inuenturum, citatum agmen 3.1
praeter Capuam rapit obuiosque ex fuga Campanorum dato
praesidio Capuam duci, saucios uehiculis portari iubet. ipse 4.1
Hamis uacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recen-
tis uestigia caedis strataque passim corpora sociorum inuenit.
auctores erant quidam ut protinus inde Cumas duceret ur- 5.1
bemque oppugnaret. id quamquam haud modice Hannibal 6.1
cupiebat, ut, quia Neapolim non potuerat, Cumas saltem ma-
ritimam urbem haberet, tamen, quia praeter arma nihil secum
miles raptim acto agmine extulerat, retro in castra super
Tifata se recepit. inde fatigatus Campanorum precibus se- 7.1
quenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas
redit perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe ca-
stra locat, cum Gracchus magis uerecundia in tali necessitate 8.1
deserendi socios implorantes fidem suam populique Romani
substitisset quam satis fidens exercitui. nec alter consul 9.1
Fabius, qui ad Cales castra habebat, Uolturnum flumen
traducere audebat exercitum, occupatus primo auspiciis 10.1
repetendis, dein prodigiis quae alia super alia nuntiabantur;
expiantique ea haud facile litari haruspices respondebant.