'si aut pa- 24.8.1.1
cem in Italia aut <id> bellum eumque hostem haberemus in
quo neglegentiae laxior locus esset, qui uestris studiis, quae
in campum ad mandandos quibus uelitis honores adfertis,
moram ullam offerret, is mihi parum meminisse uideretur 5
uestrae libertatis; sed cum in hoc bello, in hoc hoste nun- 2.1
quam ab ullo duce sine ingenti nostra clade erratum sit,
eadem uos cura qua in aciem armati descenditis inire suffra-
gium ad creandos consules decet et sibi quemque dicere:
"Hannibali imperatori parem consulem nomino." hoc anno 3.1
ad Capuam Uibellio Taureae, Campano summo equiti, pro-
uocanti summus Romanus eques Asellus Claudius est oppo-
situs. aduersus Gallum quondam prouocantem in ponte 4.1
Anienis T. Manlium fidentem et animo et uiribus misere
maiores nostri. eandem causam haud multis annis post 5.1
fuisse non negauerim cur M. Ualerio non diffideretur aduer-
sus similiter prouocantem ad certamen arma capienti Gallum.
quemadmodum pedites equitesque optamus ut ualidiores, si 6.1
minus, ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem
imperatorem quaeramus. cum qui est summus in ciuitate 7.1
dux eum legerimus, tamen repente lectus, in annum creatus
aduersus ueterem ac perpetuum imperatorem comparabitur,
nullis neque temporis nec iuris inclusum angustiis quo minus
ita omnia gerat administretque ut tempora postulabunt belli; 5
nobis autem in adparatu ipso ac tantum incohantibus res 8.1
annus circumagitur.
quoniam quales uiros creare uos consules deceat satis est 9.1
dictum, restat ut pauca de eis in quos praerogatiuae fauor
inclinauit dicam. M. Aemilius Regillus flamen est Quiri- 10.1
nalis, quem neque mittere a sacris neque retinere possumus
ut non deum aut belli deseramus curam. <T.> Otacilius 11.1
sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet; cete-
rum non ea uestra in me maioresque meos merita sunt ut
non potiorem priuatis necessitudinibus rem publicam ha-
beam. quilibet nautarum uectorumque tranquillo mari 12.1
gubernare potest; ubi saeua orta tempestas est ac turbato mari
rapitur uento nauis, tum uiro et gubernatore opus est. non 13.1
tranquillo nauigamus sed iam aliquot procellis summersi
paene sumus; itaque quis ad gubernacula sedeat summa
cura prouidendum ac praecauendum uobis est. in minore
te experti, T. Otacili, re sumus; haud sane cur ad maiora 5
tibi fidamus documenti quicquam dedisti. classem hoc 14.1
anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa parauimus, ut
Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora essent,
ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque
ab Carthagine Hannibali transportaretur. create consulem 15.1
T. Otacilium, non dico si omnia haec, sed si aliquid eorum
rei publicae praestitit. sin autem te classem obtinente, ea
etiam uelut pacato mari quibus <non erat opus> Hannibali
tuta atque integra ab domo uenerunt, si ora Italiae infestior 16.1
hoc anno quam Africae fuit, quid dicere potes cur te potis-
simum ducem Hannibali hosti <hi> opponant? si consul 17.1
esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrorum
censeremus, nec tu id indignari posses aliquem in ciuitate
Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius
interest quam tua, T. Otacili, non imponi ceruicibus tuis 5
onus sub quo concidas. ego magno opere suadeo, Quirites, 18.1
eodem animo quo si stantibus uobis in acie armatis repente
deligendi duo imperatores essent quorum ductu atque
auspicio dimicaretis, hodie quoque consules creetis quibus 19.1
sacramento liberi uestri dicant, ad quorum edictum con-
ueniant, sub quorum tutela atque cura militent. lacus 20.1
Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla
sed ad praecauenda similia [utiles] documento sunt. praeco,
Aniensem iuniorum in suffragium reuoca.'