consules M. Ualerius P. Postumius. eo anno bene 2.16.1.1
pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. maiore
inde mole Sabini bellum parabant. aduersus eos et ne 2.1
quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum
tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Ualerius
quartum T. Lucretius iterum consules facti. seditio inter 3.1
belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde
uirium transtulit ad Romanos. namque Attius Clausus, cui 4.1
postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse
auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset,
ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam
transfugit. his ciuitas data agerque trans Anienem; Uetus 5.1
Claudia tribus—additis postea nouis tribulibus—qui ex eo
uenirent agro appellati. Appius inter patres lectus, haud
ita multo post in principum dignationem peruenit. con- 6.1
sules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita
uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu
nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam
redierunt. 5
P. Ualerius, omnium consensu princeps belli pacisque 7.1
artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consuli-
bus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis,
ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. luxere
matronae ut Brutum. eodem anno duae coloniae Latinae, 8.1
Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Auruncis
bellum initum; fusoque ingenti exercitu, qui se ingredienti-
bus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum
bellum Pometiam compulsum est. nec magis post proelium 9.1
quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto
plures erant quam capti, et captos passim trucidauerunt; ne
ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira
belli abstinuit. et hoc anno Romae triumphatum. 5