id priusquam fieret ita futurum compertum ex transfugis 26.8.1.1
Fuluius Flaccus senatui Romam cum scripsisset, uarie animi
hominum pro cuiusque ingenio adfecti sunt. ut in re tam 2.1
trepida senatu extemplo uocato, P. Cornelius cui Asinae
cognomen erat omnes duces exercitusque ex tota Italia,
neque Capuae neque ullius alterius rei memor, ad urbis
praesidium reuocabat. Fabius Maximus abscedi a Capua 3.1
terrerique et circumagi ad nutus comminationesque Hanni-
balis flagitiosum ducebat: qui ad Cannas uictor ire tamen 4.1
ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem
potiundae urbis Romae cepisse. non ad Romam obsiden- 5.1
dam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire. Romam
cum eo exercitu qui ad urbem esset Iouem foederum
ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros
esse. has diuersas sententias media sententia P. Ualeri 6.1
Flacci uicit, qui utriusque rei memor imperatoribus qui ad
Capuam essent scribendum censuit quid ad urbem praesidii
esset; quantas autem Hannibal copias duceret aut quanto
exercitu ad Capuam obsidendam opus esset, ipsos scire. 5
si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut 7.1
ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter 8.1
se compararent Claudius Fuluiusque utri obsidenda Capua,
utri ad prohibendam obsidione patriam Romam ueniundum
esset. hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fuluius 9.1
proconsul, cui collega ex uolnere aegro redeundum Romam
erat, e tribus exercitibus milite electo ad quindecim milia
peditum mille equites Uolturnum traducit. inde cum Hanni- 10.1
balem Latina uia iturum satis comperisset, ipse per Appiae
municipia quaeque propter eam uiam sunt, Setiam, Coram,
Lauinium praemisit ut commeatus paratos et in urbibus 11.1
haberent et ex agris deuiis in uiam proferrent, praesidiaque
in urbes contraherent ut sua cuique res publica in manu
esset.