postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem 26.11.1.1
omnes copias eduxit; nec Flaccus consulesque certamen
detractauere. instructis utrimque exercitibus in eius pugnae 2.1
casum in qua urbs Roma uictori praemium esset, imber
ingens grandine mixtus ita utramque aciem turbauit ut uix
armis retentis in castra sese receperint, nullius rei minore
quam hostium metu. et postero die eodem loco acies in- 3.1
structas eadem tempestas diremit; ubi recepissent se in
castra, mira serenitas cum tranquillitate oriebatur. in 4.1
religionem ea res apud Poenos uersa est, auditaque uox
Hannibalis fertur potiundae sibi urbis Romae modo mentem
non dari, modo fortunam. minuere etiam spem eius duae 5.1
aliae, parua magnaque, res, magna illa quod cum ipse ad
moenia urbis Romae armatus sederet milites sub uexillis in
supplementum Hispaniae profectos audiit, parua autem quod 6.1
per eos dies eum forte agrum in quo ipse castra haberet
uenisse nihil ob id deminuto pretio cognitum ex quodam
captiuo est. id uero adeo superbum atque indignum 7.1
uisum eius soli quod ipse bello captum possideret haberetque
inuentum Romae emptorem ut extemplo uocato praecone
tabernas argentarias quae circa forum Romanum essent
iusserit uenire. 5
his motus ad Tutiam fluuium castra rettulit sex milia 8.1
passuum ab urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire,
templum ea tempestate inclutum diuitiis. Capenates aliique 9.1
qui accolae eius erant primitias frugum eo donaque alia pro
copia portantes multo auro argentoque id exornatum habe-
bant. iis omnibus donis tum spoliatum templum; aeris
acerui cum rudera milites religione inducti iacerent post 5
profectionem Hannibalis magni inuenti.—huius populatio 10.1
templi haud dubia inter scriptores est. Coelius Romam
euntem ab Ereto deuertisse eo Hannibalem tradit, iterque
eius ab Reate Cutiliisque et ab Amiterno orditur: ex Cam- 11.1
pania in Samnium, inde in Paelignos peruenisse, praeterque
oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse; inde Albensi
agro in Marsos, hinc Amiternum Forulosque uicum uenisse.
neque ibi error est quod tanti <ducis tanti>que exercitus 12.1
uestigia intra tam breuis aeui memoriam potuerint confundi
—isse enim ea constat—: tantum id interest ueneritne eo 13.1
itinere ad urbem an ab urbe in Campaniam redierit.