quam ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curam-
|
26.19.1.1
|
que hominum animaduertit, aduocata contione ita de aetate
|
|
sua imperioque mandato et bello quod gerundum esset
|
|
magno elatoque animo disseruit, ut ardorem eum qui re-
|
2.1
|
sederat excitaret rursus nouaretque et impleret homines
|
|
certioris spei quam quantam fides promissi humani aut ratio
|
|
ex fiducia rerum subicere solet. fuit enim Scipio non ueris
|
3.1
|
tantum uirtutibus mirabilis, sed arte quoque quadam ab
|
|
iuuenta in ostentationem earum compositus, pleraque apud
|
4.1
|
multitudinem aut per nocturnas uisa species aut uelut
|
|
diuinitus mente monita agens, siue et ipse capti quadam
|
|
superstitione animi, siue ut imperia consiliaque uelut sorte
|
|
oraculi missa sine cunctatione exsequerentur. ad hoc iam
|
5.1
|
inde ab initio praeparans animos, ex quo togam uirilem
|
|
sumpsit nullo die prius ullam publicam priuatamque rem
|
|
egit quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret
|
|
et plerumque solus in secreto ibi tempus tereret. hic mos
|
6.1
|
per omnem uitam seruatus seu consulto seu temere uolgatae
|
|
opinioni fidem apud quosdam fecit stirpis eum diuinae uirum
|
|
esse, rettulitque famam in Alexandro magno prius uolgatam,
|
7.1
|
et uanitate et fabula parem, anguis immanis concubitu con-
|
|
ceptum, et in cubiculo matris eius uisam persaepe prodigii
|
|
eius speciem interuentuque hominum euolutam repente
|
|
atque ex oculis elapsam. his miraculis nunquam ab ipso
|
8.1
|
elusa fides est; quin potius aucta arte quadam nec abnuendi
|
|
tale quicquam nec palam adfirmandi. multa alia eiusdem
|
9.1
|
generis, alia uera, alia adsimulata, admirationis humanae in
|
|
eo iuuene excesserant modum; quibus freta tunc ciuitas
|
|
aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem tantum-
|
|
que imperium permisit.
|
5
|
ad eas copias quas ex uetere exercitu Hispania habebat,
|
10.1
|
quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant, decem
|
|
milia militum et mille equites adduntur, et M. Iunius
|
|
Silanus propraetor adiutor ad res gerendas datus est. ita
|
11.1
|
cum triginta nauium classe—omnes autem quinqueremes
|
|
erant—Ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris,
|
|
Alpesque et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circum-
|
|
uectus promuntorium, Emporiis urbe Graeca—oriundi et ipsi
|
5
|
a Phocaea sunt—copias exposuit. inde sequi nauibus iussis
|
12.1
|
Tarraconem pedibus profectus conuentum omnium sociorum
|
|
—etenim legationes ad famam eius ex omni se prouincia effu-
|
|
derant—habuit. naues ibi subduci iussit, remissis quattuor
|
13.1
|
triremibus Massiliensium quae officii causa ab domo pro-
|
|
secutae fuerant. responsa inde legationibus suspensis
|
14.1
|
uarietate tot casuum dare coepit, ita elato ab ingenti uirtu-
|
|
tum suarum fiducia animo ut nullum ferox uerbum excideret
|
|
ingensque omnibus quae diceret cum maiestas inesset tum
|
|
fides.
|
5
|