Laeuinus ueris principio a Corcyra profectus nauibus 26.26.1.1
superato Leucata promuntorio cum uenisset Naupactum,
Anticyram inde se petiturum edixit ut praesto ibi Scopas
Aetolique essent. sita Anticyra est in Locride laeua parte 2.1
sinum Corinthiacum intranti; breue terra iter eo, breuis
nauigatio ab Naupacto est. tertio ferme post die utrimque 3.1
oppugnari coepta est; grauior a mari oppugnatio erat quia
et tormenta machinaeque omnis generis in nauibus erant et
Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos dies recepta
urbs per deditionem Aetolis traditur: praeda ex pacto 5
Romanis cessit. litterae Laeuino redditae consulem eum 4.1
absentem declaratum et successorem uenire P. Sulpicium;
ceterum diuturno ibi morbo implicitus serius spe omnium
Romam uenit.
M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum inisset, 5.1
senatum eo die moris modo causa habuit professus nihil
se absente collega neque de re publica neque de prouinciis
acturum: scire se frequentes Siculos prope urbem in uillis 6.1
obtrectatorum suorum esse; quibus tantum abesse ut per se
non liceat palam Romae crimina edita [ficta] ab inimicis
uolgare, ut ni simularent aliquem sibi timorem absente col- 7.1
lega dicendi de consule esse, ipse eis extemplo daturus
senatum fuerit. ubi quidem collega uenisset non passurum
quicquam prius agi quam ut Siculi in senatum introducantur.
dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitum 8.1
ut quam plurimi questum de se Romam uenirent; eundem
litteris falsis urbem implesse bellum in Sicilia esse ut suam
laudem minuat. moderati animi gloriam eo die adeptus 9.1
consul senatum dimisit, ac prope iustitium omnium rerum
futurum uidebatur donec alter consul ad urbem uenisset.
otium, ut solet, excitauit plebis rumores. belli diuturni- 10.1
tatem et uastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset
Hannibal, exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis
caesos exercitus querebantur, et consules bellicosos ambo 11.1
uiros acresque nimis et feroces creatos qui uel in pace tran-
quilla bellum excitare possent, nedum in bello respirare
ciuitatem forent passuri.