speculatores qui prosequerentur 27.15.1.1
agmen missi postero die rettulerunt Bruttios Hannibalem
petere.
iisdem ferme diebus et ad Q. Fuluium consulem Hirpini 2.1
et Lucani et Uolceientes traditis praesidiis Hannibalis quae
in urbibus habebant dediderunt sese, clementerque a con-
sule cum uerborum tantum castigatione ob errorem praeteri-
tum accepti sunt, et Bruttiis similis spes ueniae facta est, 3.1
cum ab iis Uibius et Paccius fratres, longe nobilissimi gentis
eius, eandem quae data Lucanis erat condicionem deditionis
petentes uenissent.
Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam ui 4.1
cepit; ibi ad quattuor milia hominum capta et ceterae
praedae aliquantum. inde Tarentum profectus in ipsis
faucibus portus posuit castra. naues quas Laeuinus tutandis 5.1
commeatibus habuerat partim machinationibus onerat ap-
paratuque moenium oppugnandorum, partim tormentis et
saxis omnique missilium telorum genere instruit, onerarias
quoque, non eas solum quae remis agerentur, ut alii machinas 6.1
scalasque ad muros ferrent, alii procul ex nauibus uolnera-
rent moenium propugnatores. hae naues ab aperto mari 7.1
ut urbem adgrederentur instructae parataeque sunt; et erat
liberum mare classe Punica cum Philippus oppugnare Aeto-
los pararet Corcyram tramissa. in Bruttiis interim Cauloniae 8.1
oppugnatores sub aduentu Hannibalis ne opprimerentur in
tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem,
concessere.
Fabium Tarentum obsidentem leue dictu momentum ad 9.1
rem ingentem potiundam adiuuit. praesidium Bruttiorum
datum ab Hannibale Tarentini habebant. eius praesidii
praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in
exercitu Fabi consulis erat. is certior litteris sororis factus 10.1
de noua consuetudine aduenae locupletis atque inter popu-
lares tam honorati, spem nactus per sororem quolibet im-
pelli amantem posse, quid speraret ad consulem detulit.
quae cum haud uana cogitatio uisa esset pro perfuga iussus 11.1
Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus
primo occulte temptando animum, dein satis explorata leui-
tate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem
custodiae loci cui praepositus erat. ubi et ratio agendae 12.1
rei et tempus conuenit, miles nocte per interualla stationum
clam ex urbe emissus ea quae acta erant quaeque ut ageren-
tur conuenerat ad consulem refert.
Fabius uigilia prima dato signo iis qui in arce erant qui- 13.1
que custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab
regione urbis in orientem uersa occultus consedit. canere 14.1
inde tubae simul ab arce simul a portu et ab nauibus quae
ab aperto mari adpulsae erant, clamorque undique cum
ingenti tumultu unde minimum periculi erat de industria
ortus. consul interim silentio continebat suos. igitur 15.1
Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illi
loco praepositus, postquam quieta omnia circa se uidit, alias
partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum exci-
taretur clamor, ueritus ne inter cunctationem suam consul 16.1
aliquam uim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem
unde maxime terribilis accidebat sonus traducit. Fabius 17.1
cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso quod, ubi paulo
ante strepebant excitantes uocantesque ad arma, inde nulla
accidebat uox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad
eam partem muri qua Bruttiorum cohortem praesidium agi- 5
tare proditionis conciliator nuntiauerat iubet. ea primum 18.1
captus est murus adiuuantibus recipientibusque Bruttiis, et
transcensum in urbem est; inde et proxima refracta porta
ut frequenti agmine signa inferrentur. tum clamore sublato 19.1
sub ortum ferme lucis nullo obuio armato in forum perueni-
unt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugna-
bant in se conuerterunt.