de Tarentinis inde magna contentione in senatu actum
|
27.25.1.1
|
coram Fabio, defendente ipso quos ceperat armis, aliis in-
|
|
fensis et plerisque aequantibus eos Campanorum noxae
|
|
poenaeque. senatus consultum in sententiam M'. Acilii
|
2.1
|
factum est ut oppidum praesidio custodiretur Tarentinique
|
|
omnes intra moenia continerentur, res integra postea
|
|
referretur cum tranquillior status Italiae esset. et de M.
|
3.1
|
Liuio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine
|
|
actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum quod
|
|
eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia
|
4.1
|
decernentibus quod per quinquennium arcem tutatus esset
|
|
maximeque unius eius opera receptum Tarentum foret,
|
|
mediis ad censores non ad senatum notionem de eo pertinere
|
5.1
|
dicentibus, cuius sententiae et Fabius fuit. adiecit tamen,
|
|
fateri se opera Liui Tarentum receptum quod amici eius
|
|
uolgo in senatu iactassent; neque enim recipiundum fuisse
|
|
nisi amissum foret.
|
5
|
consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum
|
6.1
|
quem Q. Fuluius Flaccus habuerat cum supplemento in
|
|
Lucanos est profectus. Marcellum aliae atque aliae obiectae
|
7.1
|
animo religiones tenebant, in quibus quod cum bello Gallico
|
|
ad Clastidium aedem Honori et Uirtuti uouisset dedicatio
|
|
eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam
|
8.1
|
cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia si de caelo
|
|
tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset difficilis procura-
|
|
tio foret, quod utri deo res diuina fieret sciri non posset;
|
9.1
|
neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita
|
|
addita Uirtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab
|
|
ipso aedes eae dedicatae sunt. tum demum ad exercitum
|
10.1
|
quem priore anno Uenusiae reliquerat cum supplemento
|
|
proficiscitur.
|
|
Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus quia
|
11.1
|
magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne
|
|
genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat;
|
|
et naues indidem accitae erant quae uergentem ad mare
|
|
partem urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est quia
|
12.1
|
Lacinium Hannibal admouerat copias, et collegam eduxisse
|
|
iam a Uenusia exercitum fama erat, cui coniungi uolebat.
|
|
itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Uenusiam
|
13.1
|
Bantiamque minus trium milium passuum interuallo con-
|
|
sules binis castris consederant. in eandem regionem et
|
14.1
|
Hannibal rediit auerso ab Locris bello. ibi consules ambo
|
|
ingenio feroces prope cottidie in aciem exire haud dubia spe,
|
|
si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese
|
|
hostis, debellari posse.
|
5
|