priusquam consules proficiscerentur nouendiale sacrum 27.37.1.1
fuit quia Ueiis de caelo lapidauerat. sub unius prodigii, ut 2.1
fit, mentionem alia quoque nuntiata: Minturnis aedem Iouis
et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo
tactam; Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant 3.1
sanguinis riuum in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte
portam ingressus uigilem laniauerat. haec procurata hostiis 4.1
maioribus prodigia et supplicatio diem unum fuit ex decre-
to pontificum. inde iterum nouendiale instauratum quod
in Armilustro lapidibus uisum pluere. liberatas religione 5.1
mentes turbauit rursus nuntiatum Frusinone natum esse
infantem quadrimo parem nec magnitudine tam mirandum
quam quod is quoque, ut Sinuessae biennio ante, incertus
mas an femina esset natus erat. id uero haruspices ex 6.1
Etruria acciti foedum ac turpe prodigium dicere: extorrem
agro Romano, procul terrae contactu, alto mergendum.
uiuum in arcam condidere prouectumque in mare proiece-
runt. decreuere item pontifices ut uirgines ter nouenae 7.1
per urbem euntes carmen canerent. id cum in Iouis
Statoris aede discerent conditum ab Liuio poeta carmen,
tacta de caelo aedis in Auentino Iunonis reginae; prodi- 8.1
giumque id ad matronas pertinere haruspices cum respon-
dissent donoque diuam placandam esse, aedilium curulium 9.1
edicto in Capitolium conuocatae quibus in urbe Romana
intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae
inter se quinque et uiginti delegerunt ad quas ex dotibus
stipem conferrent; inde donum peluis aurea facta lataque 10.1
in Auentinum, pureque et caste a matronis sacrificatum.
confestim ad aliud sacrificium eidem diuae ab decem- 11.1
uiris edicta dies, cuius ordo talis fuit. ab aede Apollinis
boues feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae;
post eas duo signa cupressea Iunonis reginae portabantur; 12.1
tum septem et uiginti uirgines, longam indutae uestem, 13.1
carmen in Iunonem reginam canentes ibant, illa tempestate
forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc abhorrens et incon-
ditum si referatur; uirginum ordinem sequebantur decem-
uiri coronati laurea praetextatique. a porta Iugario uico in 14.1
forum uenere; in foro pompa constitit et per manus reste
data uirgines sonum uocis pulsu pedum modulantes inces-
serunt. inde uico Tusco Uelabroque per bouarium forum 15.1
in cliuum Publicium atque aedem Iunonis reginae perrectum.
ibi duae hostiae ab decemuiris immolatae et simulacra
cupressea in aedem inlata.