Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam 28.19.1.1
ciuitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide
quietas esse apparebat, quarum maxime insignes et magni-
tudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. Castulo, cum 2.1
prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus
Scipiones defecerat ad Poenos: Iliturgitani prodendis qui
ex illa clade ad eos perfugerant interficiendisque scelus
etiam defectioni addiderant. in eos populos primo aduentu 3.1
cum dubiae Hispaniae essent merito magis quam utiliter
saeuitum foret: tunc iam tranquillis rebus quia tempus ex- 4.1
petendae poenae uidebatur uenisse, accitum ab Tarracone
L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem
oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere
ad Iliturgin castris peruenit. clausae erant portae omnia- 5.1
que instructa et parata ad oppugnationem arcendam; adeo
conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello
fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos 6.1
claudendo portas indicasse Hispanos quid ut timerent
meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis
quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; quippe 7.1
cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his
perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas expetendas. eue- 8.1
nisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in
semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem
ulciscerentur, et in omne tempus graui documento sancirent
ne quis unquam Romanum ciuem militemque in ulla fortuna 5
opportunum iniuriae duceret.
ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per mani- 9.1
pulos uiris diuidunt, partitoque exercitu ita ut parti alteri
Laelius praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore
urbem adgrediuntur. non dux unus aut plures principes 10.1
oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus
ad defendendam impigre urbem hortatur. et meminerant 11.1
et admonebant alios supplicium ex se non uictoriam peti:
ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et
in acie, ubi Mars communis et uictum saepe erigeret et ad-
fligeret uictorem, an postmodo cremata et diruta urbe, ante 12.1
ora captarum coniugum liberorumque, inter uerbera et uin-
cula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. igitur 13.1
non militaris modo aetas aut uiri tantum, sed feminae pueri-
que super animi corporisque uires adsunt, pugnantibus
tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt. non 14.1
libertas solum agebatur, quae uirorum fortium tantum
pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors
ob oculos erat. accendebantur animi et certamine laboris ac
periculi atque ipso inter se conspectu. itaque tanto ardore 15.1
certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae exerci-
tus ab unius oppidi iuuentute saepe repulsus a muris haud
satis decoro proelio trepidaret. id ubi uidit Scipio, ueritus 16.1
ne uanis tot conatibus suorum et hostibus cresceret animus
et segnior miles fieret, sibimet conandum ac partem periculi
capessendam esse ratus increpita ignauia militum ferri scalas
iubet et se ipsum si ceteri cunctentur escensurum minatur. 5
iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor 17.1
undique ab sollicitis uicem imperatoris militibus sublatus,
scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera 18.1
parte Laelius institit. tum uicta oppidanorum uis deiectis-
que propugnatoribus occupantur muri.
arx etiam ab ea parte qua inexpugnabilis uidebatur
inter tumultum capta est: 5