transfugae Afri, qui tum inter 28.20.1.1
auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda unde peri-
culum uidebatur uersis et Romanis subeuntibus qua adire 2.1
poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe
praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab defenso-
ribus uacuam. leuium corporum homines et multa exer- 3.1
citatione pernicium, clauos secum ferreos portantes, qua
per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt. sicubi 4.1
nimis arduum et leue saxum occurrebat, clauos per modica
interualla figentes cum uelut gradus fecissent, primi inse-
quentes extrahentes manu, postremi subleuantes eos qui prae
se irent, in summum euadunt. inde decurrunt cum cla- 5.1
more in urbem iam captam ab Romanis. tum uero appa- 6.1
ruit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo
capiendi uiuos, nemo patentibus ad direptionem omnibus
praedae memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos,
feminas pariter ac uiros; usque ad infantium caedem ira 5
crudelis peruenit. ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt 7.1
quae incendio absumi nequeunt; adeo uestigia quoque
urbis exstinguere ac delere memoriam hostium sedis
cordi est.
Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem 8.1
non Hispani modo conuenae sed Punici etiam exercitus ex
dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. sed aduentum 9.1
Scipionis praeuenerat fama cladis Iliturgitanorum terrorque
inde ac desperatio inuaserat; et in diuersis causis cum sibi 10.1
quisque consultum sine alterius respectu uellet, primo tacita
suspicio, deinde aperta discordia secessionem inter Cartha-
ginienses atque Hispanos fecit. his Cerdubelus propalam 11.1
deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat;
quos urbemque clam fide accepta Cerdubelus Romano
prodit. mitior ea uictoria fuit; nec tantundem noxae ad- 12.1
missum erat et aliquantum irae lenierat uoluntaria deditio.