Mago cum Gades repetisset, exclusus inde ad Cimbios 28.37.1.1
—haud procul a Gadibus is locus abest—classe adpulsa,
mittendis legatis querendoque quod portae sibi socio atque
amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu 2.1
factum infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus
naues militibus, ad conloquium sufetes eorum, qui summus
Poenis est magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque
uerberibus cruci adfigi iussit. inde nauibus ad Pityusam 3.1
insulam centum milia ferme a continenti—Poeni tum eam
incolebant—traiecit. itaque classis bona cum pace accepta 4.1
est, nec commeatus modo benigne praebiti sed in supple-
mentum classis iuuentus armaque data; quorum fiducia
Poenus in Baliares insulas—quinquaginta inde milia absunt
—tramisit. 5
duae sunt Baliares insulae, maior altera atque opulentior 5.1
armis uirisque; et portum habet, ubi commode hiberna-
turum se—et iam extremum autumni erat—censebat.
ceterum haud secus quam si Romani eam insulam in- 6.1
colerent hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc
plurimum, ita tum solo eo telo utebantur, nec quisquam
alterius gentis unus tantum ea arte quantum inter omnes
alios Baliares excellunt. itaque tanta uis lapidum creber- 7.1
rimae grandinis modo in propinquantem iam terrae classem
effusa est ut intrare portum non ausi auerterent in altum
naues. in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt, 8.1
fertilem agro, uiris armis haud aeque ualidam. itaque 9.1
egressi nauibus super portum loco munito castra locant; ac
sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxili-
arium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernan-
dum naues subduxerunt. post Magonis ab Oceani ora 10.1
discessum Gaditani Romanis deduntur.