| consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno | 2.34.1.1 |
| cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata dis- | |
| cordia, aliud multo grauius malum ciuitatem inuasit, caritas | 2.1 |
| primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, | |
| fames deinde, qualis clausis solet. uentumque ad interitum | 3.1 |
| seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent | |
| dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam | |
| modo dextris ab Ostia litoribus laeuoque per Uolscos mari | |
| usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque; adeo | 5 |
| finitimorum odia longinquis coegerant indigere auxiliis. | |
| frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis | 4.1 |
| Tarquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, reten- | |
| tae sunt; in Uolscis Pomptinoque ne emi quidem potuit; | |
| periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus | |
| fuit; ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est | 5.1 |
| plebs. incommodo bello in tam artis commeatibus uexati | |
| forent, ni Uolscos iam mouentes arma pestilentia ingens | |
| inuasisset. ea clade conterritis hostium animis, ut etiam | 6.1 |
| ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Uelitris auxere | |
| numerum colonorum Romani, et Norbam in montes nouam | |
| coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. | |
| M. Minucio deinde et A. Sempronio consulibus magna | 7.1 |
| uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in senatu quan- | |
| ti plebi daretur. multi uenisse tempus premendae plebis | 8.1 |
| putabant reciperandique iura quae extorta secessione ac | |
| ui patribus essent. in primis Marcius Coriolanus, hostis | |
| tribuniciae potestatis, 'si annonam' inquit, 'ueterem uolunt, | 9.1 |
| ius pristinum reddant patribus. cur ego plebeios magis- | |
| tratus, cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus, | |
| tamquam ab latronibus redemptus? egone has indignitates | 10.1 |
| diutius patiar quam necesse est? Tarquinium regem qui | |
| non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc; auocet ple- | |
| bem; patet uia in Sacrum montem aliosque colles; rapiant | |
| frumenta ex agris nostris, quemadmodum tertio anno ra- | 5 |
| puere. fruantur annona quam furore suo fecere. audeo | 11.1 |
| dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore | |
| quam ut armati per secessionem coli prohibeant.' haud | 12.1 |
| tam facile dictu est faciendumne fuerit quam potuisse arbi- | |
| tror fieri ut condicionibus laxandi annonam et tribuniciam | |
| potestatem et omnia inuitis iura imposita patres demerent sibi. |