minus aequis animis auditus est Scipio quia uolgatum
|
28.45.1.1
|
erat si apud senatum non obtinuisset ut prouincia Africa
|
|
sibi decerneretur, ad populum extemplo laturum. itaque
|
2.1
|
Q. Fuluius, qui consul quater et censor fuerat, postulauit
|
|
a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus
|
|
ut de prouinciis decernerent staturusque eo esset quod cen-
|
|
suissent an ad populum laturus. cum Scipio respondisset
|
3.1
|
se quod e re publica esset facturum, tum Fuluius: 'non
|
4.1
|
ego ignarus quid responsurus facturusue esses quaesiui,
|
|
quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere
|
|
senatum et ni prouinciam tibi quam uolueris extemplo
|
|
decernamus paratam rogationem habeas. itaque a uobis,
|
5.1
|
tribuni plebis, postulo' inquit 'ut sententiam mihi ideo non
|
|
dicenti quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit
|
|
ratum habiturus consul auxilio sitis.' inde altercatio orta
|
6.1
|
cum consul negaret aequum esse tribunos intercedere quo
|
|
minus suo quisque loco rogatus sententiam diceret. tri-
|
7.1
|
buni ita decreuerunt: 'si consul senatui de prouinciis
|
|
permittit, stari eo quod senatus censuerit placet, nec de ea
|
|
re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea re
|
|
sententiam recusabit dicere auxilio erimus.'
|
5
|
consul diem ad conloquendum cum collega petit; postero
|
8.1
|
die permissum senatui est. prouinciae ita decretae: alteri
|
|
consuli Sicilia et triginta rostratae naues quas C. Seruilius
|
|
superiore anno habuisset; permissumque ut in Africam, si
|
|
id e re publica esse censeret, traiceret; alteri Bruttii et
|
9.1
|
bellum cum Hannibale, cum eo exercitu quem††. L.
|
|
Ueturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentue
|
|
uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset
|
|
rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea
|
10.1
|
prouincia euenisset. et ceteris †praeter consules praeto-
|
|
resque qui exercitibus prouinciisque praefuturi† erant pro-
|
|
rogata imperia. Q. Caecilio sorti euenit ut cum consule in
|
11.1
|
Bruttiis aduersus Hannibalem bellum gereret.
|
|
ludi deinde Scipionis magna frequentia et fauore spec-
|
12.1
|
tantium celebrati. legati Delphos ad donum ex praeda
|
|
Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q.
|
|
Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et
|
|
simulacra spoliorum ex mille pondo argenti facta.
|
5
|
Scipio cum ut dilectum haberet neque impetrasset neque
|
13.1
|
magnopere tetendisset, ut uoluntarios ducere sibi milites
|
|
liceret tenuit et, quia impensae negauerat rei publicae
|
14.1
|
futuram classem, ut quae ab sociis darentur ad nouas fabri-
|
|
candas naues acciperet. Etruriae primum populi pro suis
|
|
quisque facultatibus consulem adiuturos polliciti: Caerites
|
15.1
|
frumentum sociis naualibus commeatumque omnis generis,
|
|
Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in uela, Uola-
|
|
terrani interamenta nauium et frumentum, Arretini tria
|
16.1
|
milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas,
|
|
milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero
|
|
expleturos, secures rutra falces alueolos molas quantum in
|
17.1
|
quadraginta longas naues opus esset, tritici centum uiginti
|
|
milia modium et in uiaticum decurionibus remigibusque
|
|
conlaturos; Perusini Clusini Rusellani abietem in fabrican-
|
18.1
|
das naues et frumenti magnum numerum; abiete <et> ex
|
|
publicis siluis est usus. Umbriae populi et praeter hos
|
19.1
|
Nursini et Reatini et Amiternini Sabinusque omnis ager
|
|
milites polliciti. Marsi Paeligni Marrucinique multi uolun-
|
|
tarii nomina in classem dederunt. Camertes cum aequo
|
20.1
|
foedere cum Romanis essent cohortem armatam sescento-
|
|
rum hominum miserunt. triginta nauium carinae, uiginti
|
21.1
|
quinqueremes decem quadriremes, cum essent positae ipse
|
|
ita institit operi ut die quadragensimo quinto quam ex
|
|
siluis detracta materia erat naues instructae armataeque in
|
|
aquam deductae sint.
|
5
|