dum haec consules diuersis regionibus agunt, censores 29.37.1.1
interim Romae M. Liuius et C. Claudius senatum recita-
uerunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati
septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. sarta tecta 2.1
acriter et cum summa fide exegerunt. uiam e foro bouario
[et] ad Ueneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae
in Palatio faciendam locauerunt. uectigal etiam nouum 3.1
ex salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per
totam Italiam erat; Romae pretio eodem, pluris in foris et
conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locauerunt.
id uectigal commentum alterum ex censoribus satis crede- 4.1
bant populo iratum quod iniquo iudicio quondam damnatus
esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum
opera damnatus erat [credebant]; inde Salinatori Liuio
inditum cognomen. 5
lustrum conditum serius quia per prouincias dimiserunt 5.1
censores ut ciuium Romanorum in exercitibus quantus
ubique esset referretur numerus. censa cum iis ducenta 6.1
quattuordecim milia hominum. condidit lustrum C.
Claudius Nero. duodecim deinde coloniarum, quod nun- 7.1
quam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum
censoribus censum acceperunt ut quantum numero militum,
quantum pecunia ualerent in publicis tabulis monumenta
exstarent. equitum deinde census agi coeptus est; et ambo 8.1
forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum
Polliam uentum esset in qua M. Liui nomen erat, et praeco
cunctaretur citare ipsum censorem, 'cita' inquit Nero 9.1
'M. Liuium'; et siue ex residua uetere simultate siue
intempestiua iactatione seueritatis inflatus M. Liuium quia
populi iudicio esset damnatus equum uendere iussit. item 10.1
M. Liuius cum ad tribum Arniensem et nomen collegae
uentum est, uendere equum C. Claudium iussit duarum
rerum causa, unius quod falsum aduersus se testimonium
dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam 5
redisset. aeque foedum certamen inquinandi famam 11.1
alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae.
cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, 12.1
inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit collegae
nomen. deinde M. Liuius in aerarium uenit; praeter 13.1
Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque con-
demnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum
Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios
reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condem- 14.1
natum consulem et censorem fecissent neque infitiari possent
aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter 15.1
quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore;
quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi,
C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum.
prauum certamen notarum inter censores; castigatio in- 16.1
constantiae populi censoria et grauitate temporum illorum
digna. in inuidia censores cum essent, crescendi ex iis 17.1
ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad
populum utrique dixit. ea res consensu patrum discussa
est ne postea obnoxia populari aurae censura esset.