Mago proximae silentio noctis profectus quantum pati
|
30.19.1.1
|
uiae per uolnus poterat itineribus extentis ad mare in Ligures
|
|
Ingaunos peruenit. ibi eum legati ab Carthagine paucis
|
2.1
|
ante diebus in sinum Gallicum adpulsis nauibus adierunt,
|
|
iubentes primo quoque tempore in Africam traicere; id et
|
3.1
|
fratrem eius Hannibalem—nam ad eum quoque isse legatos
|
|
eadem iubentes—facturum; non in eo esse Carthaginiensium
|
|
res ut Galliam atque Italiam armis obtineant. Mago non im-
|
4.1
|
perio modo senatus periculoque patriae motus sed metuens
|
|
etiam ne uictor hostis moranti instaret Liguresque ipsi
|
|
relinqui Italiam a Poenis cernentes ad eos quorum mox in
|
|
potestate futuri essent deficerent, simul sperans leniorem in
|
5.1
|
nauigatione quam in uia iactationem uolneris fore et cura-
|
|
tioni omnia commodiora, impositis copiis in naues profectus
|
|
uixdum superata Sardinia ex uolnere moritur. naues quoque
|
|
aliquot Poenorum disiectae in alto ab classe Romana quae
|
5
|
circa Sardiniam erat capiuntur. haec terra marique in parte
|
6.1
|
Italiae quae iacet ad Alpes gesta.
|
|
consul C. Seruilius, nulla memorabili re in prouincia
|
|
Etruria Galliaque—nam eo quoque processerat—gesta,
|
|
patre C. Seruilio et C. Lutatio ex seruitute post sextum
|
7.1
|
decimum annum receptis qui ad uicum Tannetum a Boiis
|
|
capti fuerant, hinc patre hinc Catulo lateri circumdatis pri-
|
8.1
|
uato magis quam publico decore insignis Romam rediit.
|
|
latum ad populum est ne C. Seruilio fraudi esset quod
|
9.1
|
patre qui sella curuli sedisset uiuo, cum id ignoraret, tri-
|
|
bunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanc-
|
|
tum legibus erat. hac rogatione perlata in prouinciam
|
|
rediit.
|
5
|
ad Cn. Seruilium consulem, qui in Bruttiis erat, Con-
|
10.1
|
sentia Aufugum Bergae Baesidiae Ocriculum Lymphaeum
|
|
Argentanum Clampetia multique alii ignobiles populi senes-
|
|
cere Punicum bellum cernentes defecere. idem consul
|
11.1
|
cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit. obscura
|
|
eius pugnae fama est. Ualerius Antias quinque milia hostium
|
|
caesa ait, quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut
|
|
neglegenter praetermissa. nihil certe ultra rei in Italia
|
12.1
|
ab Hannibale gestum. nam ad eum quoque legati ab
|
|
Carthagine reuocantes in Africam, iis forte diebus quibus ad
|
|
Magonem, uenerunt.
|
|