EX LIBRO II
  Brutus iureiurando populum adstrinxit, neminem 2.1
Romae regnare passuros. Tarquinium Conlatinum, col-
legam suum, propter adfinitatem Tarquiniorum suspec-
tum coegit consulatu se abdicare et civitate cedere.
bona regum diripi iussit, agrum Marti consecravit; 5
qui campus Martius nominatus est. adulescentes nobiles,
in quibus suos quoque et fratris filios, quia coniura-
verant de recipiendis regibus, securi percussit. servo
indici, cui Vindicio nomen fuit, libertatem dedit; ex
cuius nomine vindicta appellata. cum adversus reges, 10
qui contractis Veientum et Tarquiniensium copiis bel-
lum intulerant, exercitum duxisset, in acie cum Arrunte,
filio Superbi, commortuus est; eumque matronae anno
luxerunt. P. Valerius consul legem de provocatione ad
populum tulit. Capitolium dedicatum est. Porsenna, 15
Clusinorum rex, bello pro Tarquinîs suscepto cum ad
Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret, virtute Cocli-
tis Horati prohibitus est. qui, dum alii pontem Subli-
cium rescindunt, solus Etruscos sustinuit et ponte rupto
armatus in flumen se misit et ad suos transnavit. ac- 20
cessit alterum virtutis exemplum in Mucio. qui cum
ad feriendum Porsennam castra hostium intrasset, oc-
ciso scriba, quem regem esse existimaverat, conprehen-
sus inpositam manum altaribus, in quibus sacrificatum
erat, exuri passus est dixitque tales ccc esse. quorum 25
admiratione coactus Porsenna pacis condiciones ferre
bellum omisit acceptis obsidibus. ex quibus virgo una
Cloelia deceptis custodibus per Tiberim ad suos trans-
navit et, cum reddita esset, <a> Porsenna honorifice
remissa equestri statua donata est. adversus Tarqui- 30
nium Superbum cum Latinorum exercitu bellum in-
ferentem Aulus Postumius dictator prospere pugnavit.
Appius Claudius ex Sabinis Romam transfugit. ob hoc
Claudia tribus adiecta est numerusque tribuum ampli-
atus est, ut essent xxi. plebs cum propter nexos ob 35
aes alienum in sacrum montem secessisset, consilio
Meneni Agrippae a seditione revocata est. idem Agrippa
cum decessisset, propter paupertatem publico inpendio
elatus est. tribuni plebis quinque creati sunt. oppidum
Vulscorum Corioli captum est virtute et opera Cn. Marci, 40
qui ob hoc Coriolanus vocatus est. T. Latin<i>us, vir
de plebe, cum in visu admonitus, ut de quibusdam
religionibus ad senatum perferret, [et] neglexisset,
amisso filio pedibus debilis factus, postquam delatus
ad senatum lectica eadem illa indicaverat, usu pedum 45
recepto domum reversus est. cum Cn. Marcius Corio-
lanus, qui in exilium erat pulsus, dux Vulscorum factus
exercitum hostium urbi admovisset, et missi ad eum
primum legati, postea sacerdotes frustra deprecati essent,
ne bellum patriae inferret, Veturia mater et Volumnia 50
uxor impetraverunt ab eo, ut recederet. lex agraria
primum lata est. Spurius Cassius consularis regni cri-
mine damnatus est necatusque. <Op>illia virgo Vestalis
ob incestum viva defossa est. cum vicini Veientes in-
commodi magis quam graves essent, familia Fabiorum 55
id bellum gerendum depoposcit misitque in id trecen-
tos et sex armatos, qui ad Cremeram praeter unum
ab hostibus caesi sunt. Appius Claudius cos. cum ad-
versus Vulscos contumacia exercitus male pugnatum
esset, decimum quemque militum fuste percussit. res 60
praeterea adversus Vulscos et Hernicos et Veientes et
seditiones inter patres plebemque continet.