EX LIBRO XLIIII
  Q. Marcius Philippus per invios saltus penetravit 44.1
Macedoniam et conplures urbes occupavit. Rhodî mise-
runt legatos Romam minantes, ut Perseo auxilio essent,
nisi populus R. cum illo pacem adque amicitiam iunge-
ret. indigne id latum. cum id bellum L. Aemilio Paulo, 5
sequentis anni cos., iterum mandatum esset, Paulus in
contione precatus, ut, quidquid diri populo R. immi-
neret, in suam domum converteretur, et in Macedoniam
profectus vicit Persen totamque Macedoniam in potes-
tatem redegit. antequam confligeret, praedixit exer- 10
citui, ne miraretur, quod luna proxima nocte defectura
erat. Gentius quoque, rex Illyricorum, cum rebellasset,
a L. Anicio praetore victus venit in deditionem et cum
uxore ac liberis et propinquis Romam missus. legati
Alexandrini a Cleopatra et Ptolemaeo regibus vene- 15
runt querentes de Antiocho, rege Syriae, quod is bellum
inferret. Perseus sollicitatis in auxilium Eumene, rege
Pergami, et Gentio, rege Illyricorum, quia îs pecuniam,
quam promiserat, non dabat, relictus ab his est.