EX LIBRO LXI
  C. Sextius pro cos. victa Salluviorum gente colo- 61.1
niam Aquas Sextias condidit, ob aquarum copiam e
caldis frigidisque fontibus atque a nomine suo ita appel-
latas. Cn. Domitius procos. adversus Allobrogas ad
oppidum Vindalium feliciter pugnavit. quibus bellum 5
inferendi causa fuit, quod Toutomotulum, Salluviorum
regem, fugientem recepissent et omni ope iuvissent,
quodque Aeduorum agros, <sociorum> populi R., vas-
tassent. C. Gracchus seditioso tribunatu acto cum
Aventinum quoque armata multitudine occupasset, a 10
L. Opimio cos. ex S. C. vocato ad arma populo pulsus
et occisus est, et cum eo Fulvius Flaccus consul<aris>,
socius eiusdem furoris. Q. Fabius Maximus cos., Pauli
nepos, adversus Allobrogas et Bituitum, Arvernorum
regem, feliciter pugnavit. ex Bituiti exercitu occisa 15
milia cxx; ipse cum ad satisfaciendum senatui Romam
profectus esset, Albam custodiendus datus est, quia
contra pacem videbatur, ut in Galliam remitteretur.
decretum quoque est, ut Congonnetiacus, filius eius,
conprehensus Romam mitteretur. Allobroges in dedi- 20
tionem recepti. L. Opimius accusatus aput populum
a. Q. Decio trib. pl., quod indemnatos cives in carcerem
coniecisset, absolutus est.