DE
CHOROGRAPHIA
Liber primus
  Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime 1.1.1
capax—constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum
perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna
materia—verum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod,
si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae 5
attendentium absolvat. dicam autem alias plura et exactius, nunc 2.1
ut quaeque erunt clarissima et strictim. ac primo quidem quae sit forma
totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur
expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt,
atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum 5
incolarumque memoranda sunt. id quo facilius sciri possit atque accipi,
paulo altius summa repetetur.
  Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus, 3.1
unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. partibus differt;
unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens
vel occasus, qua decurrit meridies, ab adversa parte septentrio. huius 4.1
medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque in duo latera
quae hemisphaeria nominant ab oriente divisa ad occasum zonis quin-
que distinguitur. mediam aestus infestat, frigus ultimas; reliquae
habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. antichthones 5
alteram, nos alteram incolimus. illius situs ob ardorem intercedentis
plagae incognitus, huius dicendus est. haec ergo ab ortu porrecta ad 5.1
occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior,
ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a sep-
tentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. suis locis illa referentur.
hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens 6.1
terras aperit atque intrat. tum longe lateque diffusum abigit vaste
cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coeuntibus adeo in artum
agitur, ut minus mille passibus pateat. inde se rursus sed modice ad-
modum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. quo 5
cum est acceptum, ingens iterum et †magno et paludi† ceterum exi-
guo ore coniungitur. id omne qua venit quaque dispergitur uno vocabulo
Nostrum mare dicitur. angustias introitumque venientis nos fretum, 7.1
Graeci porthmon appellant. qua diffunditur alia aliis locis cognomina
acceptat. ubi primum se artat, Hellespontus vocatur, Propontis ubi
expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit
Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus 5
ipsa Maeotis. hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, 8.1
in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem
vergens in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pela-
gus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam
vocamus, ab altero Europen: ad Nilum Africam, ad Tanain Europen. 5
ultra quicquid est, Asia est.
  Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis dif- 9.1
ferens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus.
ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in
latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas
pelagus inmissum est. inde cum aliquatenus solida processit, ex illo 5
oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico
Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit
tam lata quam fuerat. dein cum iam in suum finem aliarumque terra-
rum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero
cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. ora eius cum alveo Nili amnis 10.1
ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit;
dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se
ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit; ab eo iterum obliqua
ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curva, aditum 5
Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque
conplexa fit ripa qua Tanais est. in ea primos hominum ab oriente 11.1
accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis
incolunt, Indi <et Scythae> ultima: ambo late patentes neque in hoc
tantum pelagus effusi. spectant enim etiam meridiem Indi, oramque
Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis 5
gentibus occupant. spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum,
nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident.
Indis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum 12.1
Persicum. hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes.
ab his quod in Africam restat Aethiopum est. illic Caspiani Scythis
proximi sinum Caspium cingunt. ultra Amazones ultraque eas Hyper-
borei esse memorantur. interiora terrarum multae variaeque gentes 13.1
habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi,
Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharum-
que deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi,
Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, 5
Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi
in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina
Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallo-
graeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. rursus 14.1
ex his quae meridiem spectant †eaedemque gentes interiora litora†
tenent usque ad sinum Persicum. super hunc sunt Parthi et Assyrii,
super illum alterum †Babylonii†, et super Aethiopas Aegyptii. ripis
Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. deinde Arabia 5
angusta fronte sequentia litora adtingit. ab ea usque ad flexum illum
quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia
et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum.
ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum. circa Pontum aliquot
populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. ad lacum Maeotici, 10
ad Tanain Sauromatae.
  Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, 15.1
a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione
Britannicum oceanum. ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum,
qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua
Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae 5
non opposita modo verum et similis est. inde ad fretum nunc vaste 16.1
retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in
altum magnis frontibus evehit. extra fretum ad occidentem inaequalis
admodum praecipue media procurrit; ad septentrionem, nisi ubi semel
iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta 5
est. mare quod primo sinu accipit Aegaeum dicitur; quod sequenti in 17.1
ore Ionium, Hadriaticum interius; quod ultimo nos Tuscum [quem]
Grai Tyrrhenicum perhibent. gentium prima est Scythia, alia quam 18.1
dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in Aegaei partem
pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur. tum Graecia prominet,
Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Hadriatici latus Illyris occupat.
inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit. in Tusco intimo 5
Gallia est, ultra Hispania. haec in occidentem diuque etiam ad septentrio- 19.1
nem diversis frontibus vergit. deinde rursus Gallia est longe et a nostris
litoribus hucusque permissa. ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur,
illi ad Asiam.
  Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, brevior 20.1
est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius
litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium
adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga
exsurgens pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter; et ideo 5
ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est. quantum 21.1
incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius inculta et aut harenis
sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut
infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam
frequens. mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopi- 5
cum, ab occidente Atlanticum dicimus. in ea parte quae Libyco adiacet 22.1
proxima Nilo provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis
vocabulo cognomen inditum est Africa. cetera Numidae et Mauri
tenent, sed Mauri <et> in Atlanticum pelagus expositi. ultra Nigritae
sunt et Pharusii usque ad Aethiopas. hi et reliqua huius et totum latus 5
quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident. at super ea 23.1
quae Libyco mari adluuntur Libyes Aegyptii sunt et Leucoaethiopes
et natio frequens multiplexque Gaetuli. deinde late vacat regio perpetuo
tractu inhabitabilis. tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas
et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. intra, si credere 5
libet, vix iam homines magisque semiferi Aegipanes et Blemyes et
Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim vagi habent
potius terras quam habitant. haec summa nostri orbis, hae maximae 24.1
partes, hae formae gentesque partium. nunc exactius oras situsque
dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus
ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt; deinde
stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare 5
attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec cursus incepti
operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat.
  Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente continge- 25.1
ret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeva Hispania, Mauretania
dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. eius orae finis
Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelu-
siam, Afri aliter sed idem significante vocabulo appellant. in eo est 26.1
specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum pervetus et ab
Antaeo, ut ferunt, conditum. extat rei signum parma elephantino
tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis,
quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent traduntque 5
et inde eximie colunt. deinde est mons praealtus, ei quem ex adverso 27.1
Hispania adtollit obiectus: hunc Abilam, illum Calpen vocant, Columnas
Herculis utrumque. addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum
iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea
mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum. hic iam 5
mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu in-
flectit. ceterum regio ignobilis et vix quicquam inlustre sortita parvis 28.1
oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior et
segnitia gentis obscura. ex his tamen quae commemorare non piget 29.1
montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi
ob numerum Septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur. Tumuada
fluvius, et Rusigada et Siga parvae urbes, et portus cui Magno est
cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus amnis est nunc 5
gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque.
  Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem 30.1
quam Mauretania angustior est, verum et culta magis et ditior. urbium
quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia,
quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol
ad mare aliquando ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea 5
vocitatur inlustris. citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna 31.1
et Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale
fluvius. ultra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium
Ruthisia urbes, effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri
nullum rerum famaeve dispendium est. interius et longe satis a litore, 32.1
si fidem res capit, mirum ad modum spinae piscium muricum ostrearum-
que fragmenta saxa adtrita, uti solent, fluctibus et non differentia
marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi signa atque vestigia
effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil alentibus esse in- 5
venirique narrantur.
  Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras Philaenorum 33.1
proprie nomen Africae usurpat. in ea sunt oppida Hippo Regius et
Rusiccade et Thabraca. dein tria promunturia Candidum, Apollinis, 34.1
Mercurii, vaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hip-
ponensem vocant proximum ab Hippone Diarryto quod litori eius ad-
positum est. in altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bag-
rada; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a Phoenicibus conditae, 5
illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani colonia, olim
imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam nunc
tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior. Had-
rumetum, Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim
adiacent ut inter ignobilia celeberrimae. Syrtis sinus est centum fere 35.1
milia passuum qua mare accipit patens, trecenta qua cingit; verum
inportuosus atque atrox et ob vadorum frequentium brevia, magisque
etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus. super 36.1
hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis, unde et Minervae
cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae; faciuntque
ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant ludicris
virginum inter se decertantium celebrant. ultra est Oea oppidum et 37.1
Cinyps fluvius per uberrima arva decidens, tum Leptis altera et Syrtis
nomine atque ingenio par priori, ceterum altero fere spatio qua dehiscit
quaque flexum agit amplior. eius promunturium est Borion, ab eoque
incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phyconta, 5
et id promunturium est, inportuoso litore pertinet. Arae ipsae nomen 38.1
ex Philaenis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine
ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus et cum magnis
amborum cladibus gestum, postquam in eo quod convenerat non mane-
batur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi, 5
ibi termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset populari-
bus cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se vivos
obrui pertulerunt.
  Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est, in eaque sunt Ham- 39.1
monis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes
quaedam austro sacra. haec cum hominum manu attingitur, ille in-
modicus exurgit harenasque quasi maria agens sic saevit ut fluctibus.
fons media nocte fervet, mox et paulatim tepescens fit luce frigidus, 5
tunc ut sol surgit ita subinde frigidior per meridiem maxime riget,
sumit dein teporem iterum, et prima nocte calidus, atque ut illa procedit
ita caldior rursus cum est media perfervet. in litore promunturia sunt 40.1
Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apol-
lonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris nomen est ipsa Cyrene.
Catabathmos vallis devexa in Aegyptum finit Africam. orae sic habi- 41.1
tantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam
linguis differunt et cultu deum quos patrios servant ac patrio more
venerantur. proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia
sunt quae mapalia appellantur. victus asper et munditiis carens. pri- 5
mores sagis velantur, vulgus bestiarum pecudumque pellibus. humi
quies epulaeque capiuntur. vasa ligno fiunt aut cortice. potus est lac
sucusque bacarum. cibus est caro plurimum ferina: nam gregibus, quia
id solum opimum est, quod potest parcitur. interiores incultius etiam 42.1
secuntur vagi pecora, utque <e>a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria
sua promovent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. quamquam
in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant,
tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnati- 5
que sunt nusquam pauci. ex his qui ultra deserta esse memorantur 43.1
Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agris-
que pestiferum. nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus,
neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur. Trogodytae 44.1
nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt
alunturque serpentibus. apud Garamantas etiam armenta sunt eaque 45.1
obliqua cervice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt.
nulli certa uxor est. ex his qui tam confuso parentium coitu passim
incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnos-
cunt. Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut 46.1
oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis incubuere,
pro responsis ferunt somnia. feminis eorum sollemne est nocte qua
nubunt omnium stupro patere qui cum munere advenerint, et tum
cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia in- 5
signis est. nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari; nec 47.1
vitare sciunt tela nec iacere, ideoque obvios fugiunt, neque aliorum
quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur.
Blemyis capita absunt, vultus in pectore est. Satyris praeter effigiem 48.1
nihil humani. Aegipanum quae celebratur ea forma est. haec de Africa.
  Asiae prima pars Aegyptus inter Catabathmon et Arabas; ab hoc 49.1
litore penitus immissa donec Aethiopiam dorso contingat ad meridiem
refugit. terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorum-
que animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum
mare permeantium maximus. hic ex desertis Africae missus nec statim 50.1
navigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saevusque
descendit, circa Meroen late patentem insulam in Aethiopiam diffundi-
tur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est. ubi rursus
coit ibi nomen hoc capit. inde partim asper partim navigia patiens in 51.1
immanem lacum devenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso
alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam
atrox adhuc fervensque decurrit. tum demum placidior et iam bene
navigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. 5
deinde <iterum> iterumque divisus ad Delta et ad Melyn it per omnem
Aegyptum vagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis
tamen grandis evolvitur. non pererrat autem tantum eam sed aestivo 52.1
sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum
alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos
crocodilosque vastas beluas gignit, glaebis etiam infundat animas, ex
ipsaque humo vitalia effingat. hoc eo manifestum est, quod ubi sedavit 5
diluvia ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum
perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte iam
formata ex parte adhuc terrena visuntur. crescit porro, sive quod solutae 53.1
magnis aestibus nives ex inmanibus Aethiopiae iugis largius quam
ripis accipi queant defluunt, sive quod sol hieme terris propior et ob id
fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque integrum et ut est plenis-
simus surgere, sive quod per ea tempora flantes Etesiae aut actas a 5
septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant,
aut venienti obviae adverso spiritu cursum descendentis impediunt,
aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt; fitque
maior vel quod nihil ex semet amittit, vel quod plus quam solet accipit,
vel quod minus quam debet emittit. quod si est alter orbis suntque 54.1
oppositi nobis a meridie antichthones, ne illud quidem a vero nimium
abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo
penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere
quod tum hiemps sit unde oritur. alia quoque in his terris mira sunt. 55.1
in quodam lacu Chemmis insula lucos silvasque et Apollinis grande
sustinens templum natat, et quocumque venti agunt pellitur. pyramides
tricenum pedum lapidibus extructae, quarum maxima, tres namque
sunt, quattuor fere soli iugera qua sedet occupat, totidem in altitudinem 5
erigitur. Moeris, aliquando campus nunc lacus viginti milia passuum
in circuitum patens, altior quam ad navigandum magnis onustisque
navibus satis est. Psammetici opus labyrinthus, domos mille et regias 56.1
duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore extructus ac
tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias,
multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu et
saepe revocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios 5
orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum proces-
serat, magno et explicabili tamen errore perplexus est. cultores regionum 57.1
multo aliter a ceteris agunt. mortuos fimo obliti plangunt: nec cremare
aut fodere fas putant, verum arte medicatos intra penetralia conlocant.
suis litteris perverse utuntur. lutum inter manus, farinam calcibus
subigunt. forum ac negotia feminae, viri pensa ac domus curant; onera 5
illae umeris, hi capitibus accipiunt; parentes cum egent, illis [mulieribus
scilicet] necesse est, his liberum est alere. cibos palam et extra tecta
sua capiunt, obscena intimis aedium reddunt. colunt effigies multorum 58.1
animalium atque ipsa magis animalia, sed alia alii: adeo ut quaedam
eorum etiam per inprudentiam interemisse capitale sit, et ubi morbo
aut forte extincta sint sepelire ac lugere sollemne sit. Apis populorum
omnium numen est: bos niger certis maculis insignis et cauda lingua- 5
que dissimilis aliorum. raro nascitur nec coitu pecudis, ut aiunt, sed
divinitus et caelesti igne conceptus, diesque quo gignitur genti maxime
festus est. ipsi vetustissimi ut praedicant hominum trecentos et triginta 59.1
reges ante Amasim, et supra tredecim milium annorum aetates certis
annalibus referunt mandatumque litteris servant, dum Aegyptii sunt,
quater cursus suos vertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc
oritur. viginti <milia> urbium Amasi regnante habitarunt et nunc 60.1
multas habitant. earum clarissimae procul a mari Sais, Memphis, Syene,
Bubastis, Elephantine Thebae utique <quae> ut Homero dictum est
centum portas sive ut alii aiunt centum aulas habent, totidem olim
principum domos, solitasque singulas ubi negotium exegerat dena 5
armatorum milia effundere; in litore Alexandria Africae contermina,
Pelusium Arabiae. ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Seben-
nyticum, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum Nili
ostia.
  Arabia hinc ad Rubrum mare pertinet, sed illic magis laeta et ditior 61.1
ture atque odoribus abundat, hic nisi qua Casio monte adtollitur plana
et sterilis portum admittit Azotum suarum mercium emporium, qua
in altum abit adeo edita, ut ex summo vertice a quarta vigilia ortum
solis ostendat. 5
  Syria late litora tenet, terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque 62.1
nuncupata nominibus: nam et Coele dicitur et Mesopotamia et Damascene
et Adiabene et Babylonia et Iudaea et Co<mmagene et> Sophene. hic 63.1
Palaestine est qua tangit Arabas, tum Phoenice; et ubi se Ciliciae com-
mittit Antiochia, olim ac diu potens, sed cum eam regno Semiramis
tenuit longe potentissima. operibus certe eius insignia multa sunt;
duo maxime excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon, 5
ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi. ceterum in 64.1
Palaestina est ingens et munita admodum Gaza: sic Persae aerarium
vocant, et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum
peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat. est non minor Ascalon;
est Iope ante diluvium ut ferunt condita, ubi Cephea regnasse eo signo 5
accolae adfirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam
arae cum religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carmini-
bus ac fabulis, servataeque a Perseo Andromedae clarum vestigium
marinae beluae ossa immania ostentant.
  Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et ad 65.1
belli pacisque munia eximium: litteras et litterarum operas aliasque
etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, inperitare gentibus,
regnum proeliumque conmenti. in ea est [et] Tyros aliquando insula, 66.1
nunc adnexa terris [deficit], quod ab inpugnante quondam Alexandro
iacta <sunt> opera. vici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon,
antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima. ab ea ad 67.1
promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos et Botrys: ultra
tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis
dicitur. tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. inde 68.1
iam non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum
inflexo tractu litoris accipit. populi dites circumsident; situs efficit:
quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas
opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. in eo 69.1
prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et
in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnes-
que qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus
et ab eo statim Myriandros et Cilices. 5
  At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum 70.1
ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc
ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re
sinus Issicus dicitur. procul inde Hammodes promunturium inter
Pyramum Cydnumque fluvios iacet. Pyramus Isso propior Mallon 5
praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit. deinde urbs est olim a 71.1
Rhodiis Argivisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc
Pompeiopolis tunc Soloe. iuxta in parvo tumulo Arati poetae moni-
mentum ideo referendum, quia—ignotum quam ob causam—iacta in id
saxa dissiliunt. non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur, 5
angusto tergore continenti adnexum. supra specus est nomine Corycius 72.1
singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius. grandi
namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum
clivo satis arduum ex summo statim vertice aperit. tunc alte demissus
et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus undique, et 5
totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac pulcher,
ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari
duravere non satiet. unus in eum descensus est angustus asper quin- 73.1
gentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quid-
dam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus. ubi ad ima
perventum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus. terret
ingredientes sonitu cymbalorum divinitus et magno fragore crepitantium. 5
deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior, 74.1
ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. ibi ingens amnis
ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum
impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. intra spatium
est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum. 5
totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et 75.1
creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat.
alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut 76.1
experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque um-
quam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia
nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus.
duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sar- 77.1
pedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, inter-
que ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sar-
pedoni propior.
  In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter 78.1
fluvius Eurymedon. magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis
adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. mare
quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam
Argivi condiderant, possedere finitimi. deinde alii duo validissimi 79.1
Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat
ita dictus. inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido
Pergaeam vocant templum. trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis
a Mopso condita finis Pamphyliae. 5
  Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio, atque, 80.1
ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri
promunturio grandem sinum claudit. Taurus ipse ab Eois litoribus 81.1
exsurgens vaste satis attollitur, dein dextro latere ad septentrionem,
sinistro ad meridiem versus it in occidentem rectus et perpetuo iugo,
magnarumque gentium qua dorsum agit terminus, ubi terras diremit,
exit in pelagus. idem autem et totus, ut dictus est, dicitur, etiam qua 5
spectat orientem, deinde Haemodes et Caucasus et Propanisus, tum
Caspiae pylae, Niphates, Armeniae pylae, et ubi iam nostra maria
contingit Taurus iterum. post eius promunturium flumen est Limyra 82.1
et eodem nomine civitas, atque ut multa oppida sic praeter Pataram
non inlustria. illam nobilem facit delubrum Apollinis quondam opibus
et oraculi fide Delphico simile. ultra est Xanthus flumen et Xanthos
oppidum, mons Cragus et quae Lyciam finit urbs Telmesos. 5
  Caria sequitur. habitant incertae originis. alii indigenas, sunt qui 83.1
Pelasgos, quidam Cretas existimant. genus usque eo quondam armorum
pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. hic castella
sunt aliquot, dein promunturia duo Pedalion et Crya, et secundum
Calbim amnem Caunus oppidum valetudine habitantium infame. 5
inde ad Halicarnasson haec iacent: Rhodiorum aliquot coloniae, portus 84.1
duo, Gelos et cui ex urbe quam amplectitur Thyssanusa cognomen
est, inter eos oppidum Larumna et Pandion collis in mare emissus,
tum tres ex ordine sinus, Thymnias Schoenus Bubasius; Thymniae
promunturium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubasius 5
Cyrnon. tum Cnidus in cornu paene insulae, interque eam et Cera-
micum sinum in recessu posita Euthana. Halicarnassos Argivorum 85.1
colonia est, et cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum
efficit regis Mausoli monimentum, unum de miraculis septem, Artemisiae
opus. trans Halicarnasson illa sunt: litus Leuca, urbes Myndos, Caruanda,
Neapolis, sinus Iasius et Basilicus. in Iasio est Bargylos. 5
  Post Basilicum Ionia aliquot se ambagibus sinuat, et primum a 86.1
Posideo promunturio flexum inchoans cingit oraculum Apollinis dictum
olim Branchidae, nunc Didymei; Miletum, urbem quondam Ioniae
totius belli pacisque artibus principem, patriam Thaletis astrologi et
Timothei musici et Anaximandri physici, aliorumque civium inclutis 5
ingeniis merito inclutam, utcumque Ioniam vocant; urbem Hippin,
amnis Maeandri exitum, Latmium montem, Endymionis a Luna,
ut ferunt, adamati fabula nobilem. dein rursus inflexa cingit urbem 87.1
Prienen et Gaesi fluminis ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura
conplectitur. ibi est Panionium sacra regio, et ob id eo nomine adpellata
quod eam communiter Iones colunt. ibi a fugitivis, ut aiunt, condita— 88.1
nomen famae adnuit—Phygela. ibi Ephesus et Dianae clarissimum
templum, quod Amazones Asia potitae consecrasse traduntur; ibi
Caystros amnis; ibi Lebedos Clariique Apollinis fanum, quod Manto
Tiresiae filia fugiens victores Thebanorum Epigonos, et Colophon, 5
quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit. at promunturium quo 89.1
sinus clauditur, quia altera parte alium quem Smyrnaeum vocant
efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in latius, abit in paene
insulae faciem. super angustias hinc Teos illinc Clazomenae, qua terga
agunt confinio adnexae [mari] diversis frontibus diversa maria prospec- 5
tant. in ipsa paene insula est Coryna. in sinu Smyrnaeo est Hermus
amnis et urbs Leuca, extra Phocaea Ioniae ultima.
  Proxima regio, ex quo ab Aeolis incoli coepit Aeolis facta, ante Mysia, 90.1
et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit. primam
urbium a Myrino conditore Myrinam vocant, sequentem Pelops statuit,
victo Oenomao reversus ex Graecia; Cymen nominavit pulsis qui
habitaverant dux Amazonum Cyme. supra Caicus inter Elaean decurrit 5
et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae
clarissimum antistitem. tum in promunturio est Cyna oppidum, quod 91.1
praetervectos sinus excipit non parvos sed longe ac molliter flexus,
retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. is primo parvis
urbibus aspersus est, quarum clarissima est Cistena. gremio interiore
campus Thebe nomine; Adrymetion, Asturam, Chrysam oppida eodem 5
quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in altero latere Antandrum.
duplex causa nominis iactatur. alii Ascanium Aeneae filium cum ibi 92.1
regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his
putant conditam quos ex Andro insula vis et seditio exegerat. hi An-
tandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro accipi volunt. sequens 93.1
tractus tangit Gargara et Asson Aeolorum colonias. tum sinus alter
Achaeon limen non longe ab Ilio litora incurvat, urbe bello excidioque
clarissima. hic Sigeum fuit oppidum, hic Achivorum fuit bellantium
statio. huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et Simois, fama 5
quam natura maiora flumina. ipse mons, vetere divarum certamine et 94.1
iudicio Paridis memoratus, orientem solem aliter quam in aliis terris
solet aspici ostentat. namque ex summo vertice eius speculantibus
paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et ut lux adpropinquat
ita coire ac se coniungere videntur, donec magis magisque collecti 5
pauciores subinde et una ad postremum flamma ardeant. ea cum diu 95.1
clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat et fit ingens globus.
diu is quoque grandis et terris adnexus adparet, dein paulatim decrescens
et quanto decrescit eo clarior fugat novissime noctem, et cum die iam
sol factus attollitur. extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dar- 96.1
dania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustria. ab his
fit artius mare, nec iam adluit terras, sed rursus dividens angusto
Hellesponti freto litus obvium findit, facitque ut iterum terrae qua
fluit latera sint. 5
  Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes Abydos 97.1
et Lampsacum et Parion et Priapos. Abydos magni quondam amoris
commercio insignis est. Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen
ex eo traxit, quod consulentibus in quasnam terras potissimum ten-
derent responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere<nt>. 5
tum rursus fit apertius mare Propontis. in id Granicus effunditur, 98.1
pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis. trans
amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; nomen Cyzicus indidit,
quem a Minyis inprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesum-
que accepimus. post Placia et Scylace parvae Pelasgorum coloniae, 5
quibus a tergo imminet mons Olympus, ut incolae vocant Mysius.
flumen Ryndacos in quae secuntur emittit<ur>. circa angues nascuntur 99.1
immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles,
quod ubi in alveum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque
hiant, supervolantesque aves quamvis alte et perniciter ferantur absor-
bent. trans Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocavere 5
Myrlea. duo sunt inde modici sinus. alter Cianos nomine Cion amplecti- 100.1
tur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium, alter
Olbianos in promunturio fert Neptuni fanum, in gremio Astacon a
Megarensibus conditam. dein propiores terrae iterum iacent, exiturique 101.1
in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque
disterminat, Thracius, ut dictum est, Bosphorus. ipsis in faucibus op-
pidum, in ore templum est: oppidi nomen Calchedon, auctor Archias
Megarensium princeps, templi numen Iuppiter, conditor Iaso. hic 102.1
iam sese ingens Pontus aperit, nisi qua promunturia sunt, huc atque
illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus cetera, sed quia contra
minus quam ad laevam et dextram abscessit, mollibusque fastigiis
donec angustos utrimque angulos faciat inflectitur, ad formam Scythici 5
arcus maxime incurvos. brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non
molli neque harenoso circumdatus litore, vicinus aquilonibus, et quia
non profundus est fluctuosus atque fervens, olim ex colentium saevo
admodum ingenio Axenus, post commercio aliarum gentium mollitis
aliquantum moribus dictus Euxinus. in eo primum Mariandyni urbem 103.1
habitant ab Argivo, ut ferunt, Hercule datam. Heraclea vocitatur,
id famae fidem adicit. iuxta specus est Acherusia ad manes, ut aiunt,
pervius, atque inde [unde] extractum Cerberum existimant. tum Tios 104.1
oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli gentisque Paphlago-
num; quorum in litoribus paene mediis promunturium est Carambis,
citra Parthenius amnis, urbes Sesamus et Cromnos et a Cytisoro Phrixi
filio posita Cytoros; tum Cinolis et Collyris et quae Paphlagoniam finit 5
Armene. Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen, 105.1
Cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta. secundum
Halyn urbs est Lycasto, ad Thermodonta campus. in eo fuit Themis-
curum oppidum, fuere et Amazonum castra, ideo Amazonium vocant.
Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum bonum 106.1
est. ultra [Carambim] Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus
omne persignant, propatulo vescuntur, promisce concumbunt et palam,
reges suffragio deligunt, vinculisque et artissima custodia tenent,
atque ubi culpam prave quid imperando meruere, inedia diei totius 5
adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii adpulsis. dein minus feri, 107.1
verum et hi inconditis moribus, Macrocephali, Bechiri, Buxeri. rarae
urbes: Cerasunta et Trapezos maxime inlustres. inde is locus est ubi 108.1
finem ductus a Bosphoro tractus accipit, atque inde se in sinu adversi
litoris flexus adtollens angustissimum Ponti facit angulum. hic sunt
Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo amnis est a Themista-
gora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus, fabula 5
vetere pellis aureae nobilis. hinc orti montes longo se iugo et donec 109.1
Riphaeis coniungantur exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et
Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obversi, Cerauni dicuntur,
idem aliubi Taurici Moschi Amazonici Caspii Coraxici Caucasii, ut aliis
aliisve adpositi gentibus ita aliis aliisque dicti nominibus. at in primo 110.1
flexu iam curvi litoris oppidum est quod Graeci mercatores constituisse,
et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua terra esset cycni
vox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur. reliqua eius ferae
incultaeque gentes vasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica, 5
sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et
iam in confinio Maeotidis Sindones. in Heniochorum finibus Dioscorias 111.1
a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis, Sindos in Sindonum
ab ipsis terrarum cultoribus condita est. obliqua tunc regio et in latum 112.1
modice patens inter Pontum Paludemque ad Bosphorum excurrit;
quam duobus alveis in lacum et in mare profluens Coracanda paene
insulam reddit. quattuor urbes ibi sunt Hermonassa, Cepoe, Phanagorea,
et in ipso ore Cimmerium. hac ingressos lacus accipit longe lateque 113.1
diffusus, qua terras tangit incurvo circumdatus litore, qua mari propior
est, nisi ubi aperitur, quasi margine obductus, citra magnitudinem
prope Ponto similis. oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur 114.1
Maeotici incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi
Ixamatae. apud eos easdem artes feminae quas viri exercent, adeo ut
ne militia quidem vacent. viri pedibus merent sagittisque depugnant,
illae equestre proelium ineunt nec ferro dimicant, sed quos laqueis 5
intercepere trahendo conficiunt. nubunt tamen, verum ut nubiles
habeantur non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere virgines
manent. ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit, 115.1
ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua
brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem
semper et sui similis incitatusque decurrat. ripas eius Sauromatae et 116.1
ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina.
primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos
pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent. Budini Gelonion urbem
ligneam habitant. iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant 5
alunturque venando. tum continuis rupibus late aspera et deserta 117.1
regio ad Aremphaeos usque permittitur. his iustissimi mores, nemora
pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita.
sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat,
ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. ultra surgit mons Riphaeus 5
ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum.