DE
|
|
CHOROGRAPHIA
|
|
Liber primus
|
|
Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime
|
1.1.1
|
capax—constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum
|
|
perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna
|
|
materia—verum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod,
|
|
si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae
|
5
|
attendentium absolvat. dicam autem alias plura et exactius, nunc
|
2.1
|
ut quaeque erunt clarissima et strictim. ac primo quidem quae sit forma
|
|
totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur
|
|
expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt,
|
|
atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum
|
5
|
incolarumque memoranda sunt. id quo facilius sciri possit atque accipi,
|
|
paulo altius summa repetetur.
|
|
Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus,
|
3.1
|
unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. partibus differt;
|
|
unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens
|
|
vel occasus, qua decurrit meridies, ab adversa parte septentrio. huius
|
4.1
|
medio terra sublimis cingitur undique mari, eodemque in duo latera
|
|
quae hemisphaeria nominant ab oriente divisa ad occasum zonis quin-
|
|
que distinguitur. mediam aestus infestat, frigus ultimas; reliquae
|
|
habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. antichthones
|
5
|
alteram, nos alteram incolimus. illius situs ob ardorem intercedentis
|
|
plagae incognitus, huius dicendus est. haec ergo ab ortu porrecta ad
|
5.1
|
occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior,
|
|
ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a sep-
|
|
tentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. suis locis illa referentur.
|
|
hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens
|
6.1
|
terras aperit atque intrat. tum longe lateque diffusum abigit vaste
|
|
cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coeuntibus adeo in artum
|
|
agitur, ut minus mille passibus pateat. inde se rursus sed modice ad-
|
|
modum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. quo
|
5
|
cum est acceptum, ingens iterum et †magno et paludi† ceterum exi-
|
|
guo ore coniungitur. id omne qua venit quaque dispergitur uno vocabulo
|
|
Nostrum mare dicitur. angustias introitumque venientis nos fretum,
|
7.1
|
Graeci porthmon appellant. qua diffunditur alia aliis locis cognomina
|
|
acceptat. ubi primum se artat, Hellespontus vocatur, Propontis ubi
|
|
expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit
|
|
Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus
|
5
|
ipsa Maeotis. hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo,
|
8.1
|
in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem
|
|
vergens in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pela-
|
|
gus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam
|
|
vocamus, ab altero Europen: ad Nilum Africam, ad Tanain Europen.
|
5
|
ultra quicquid est, Asia est.
|
|
Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis dif-
|
9.1
|
ferens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus.
|
|
ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in
|
|
latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas
|
|
pelagus inmissum est. inde cum aliquatenus solida processit, ex illo
|
5
|
oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico
|
|
Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur et fit
|
|
tam lata quam fuerat. dein cum iam in suum finem aliarumque terra-
|
|
rum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero
|
|
cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. ora eius cum alveo Nili amnis
|
10.1
|
ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit, ita sua litora porrigit;
|
|
dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se
|
|
ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit; ab eo iterum obliqua
|
|
ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curva, aditum
|
5
|
Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque
|
|
conplexa fit ripa qua Tanais est. in ea primos hominum ab oriente
|
11.1
|
accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis
|
|
incolunt, Indi <et Scythae> ultima: ambo late patentes neque in hoc
|
|
tantum pelagus effusi. spectant enim etiam meridiem Indi, oramque
|
|
Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis
|
5
|
gentibus occupant. spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum,
|
|
nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident.
|
|
Indis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum
|
12.1
|
Persicum. hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes.
|
|
ab his quod in Africam restat Aethiopum est. illic Caspiani Scythis
|
|
proximi sinum Caspium cingunt. ultra Amazones ultraque eas Hyper-
|
|
borei esse memorantur. interiora terrarum multae variaeque gentes
|
13.1
|
habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi,
|
|
Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharum-
|
|
que deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi,
|
|
Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti,
|
5
|
Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi
|
|
in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina
|
|
Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallo-
|
|
graeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. rursus
|
14.1
|
ex his quae meridiem spectant †eaedemque gentes interiora litora†
|
|
tenent usque ad sinum Persicum. super hunc sunt Parthi et Assyrii,
|
|
super illum alterum †Babylonii†, et super Aethiopas Aegyptii. ripis
|
|
Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. deinde Arabia
|
5
|
angusta fronte sequentia litora adtingit. ab ea usque ad flexum illum
|
|
quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia
|
|
et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum.
|
|
ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum. circa Pontum aliquot
|
|
populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. ad lacum Maeotici,
|
10
|
ad Tanain Sauromatae.
|
|
Europa terminos habet ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum,
|
15.1
|
a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione
|
|
Britannicum oceanum. ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum,
|
|
qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua
|
|
Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae
|
5
|
non opposita modo verum et similis est. inde ad fretum nunc vaste
|
16.1
|
retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in
|
|
altum magnis frontibus evehit. extra fretum ad occidentem inaequalis
|
|
admodum praecipue media procurrit; ad septentrionem, nisi ubi semel
|
|
iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta
|
5
|
est. mare quod primo sinu accipit Aegaeum dicitur; quod sequenti in
|
17.1
|
ore Ionium, Hadriaticum interius; quod ultimo nos Tuscum [quem]
|
|
Grai Tyrrhenicum perhibent. gentium prima est Scythia, alia quam
|
18.1
|
dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in Aegaei partem
|
|
pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur. tum Graecia prominet,
|
|
Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Hadriatici latus Illyris occupat.
|
|
inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit. in Tusco intimo
|
5
|
Gallia est, ultra Hispania. haec in occidentem diuque etiam ad septentrio-
|
19.1
|
nem diversis frontibus vergit. deinde rursus Gallia est longe et a nostris
|
|
litoribus hucusque permissa. ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur,
|
|
illi ad Asiam.
|
|
Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, brevior
|
20.1
|
est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius
|
|
litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium
|
|
adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipue in iuga
|
|
exsurgens pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter; et ideo
|
5
|
ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est. quantum
|
21.1
|
incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius inculta et aut harenis
|
|
sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut
|
|
infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam
|
|
frequens. mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopi-
|
5
|
cum, ab occidente Atlanticum dicimus. in ea parte quae Libyco adiacet
|
22.1
|
proxima Nilo provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis
|
|
vocabulo cognomen inditum est Africa. cetera Numidae et Mauri
|
|
tenent, sed Mauri <et> in Atlanticum pelagus expositi. ultra Nigritae
|
|
sunt et Pharusii usque ad Aethiopas. hi et reliqua huius et totum latus
|
5
|
quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident. at super ea
|
23.1
|
quae Libyco mari adluuntur Libyes Aegyptii sunt et Leucoaethiopes
|
|
et natio frequens multiplexque Gaetuli. deinde late vacat regio perpetuo
|
|
tractu inhabitabilis. tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas
|
|
et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. intra, si credere
|
5
|
libet, vix iam homines magisque semiferi Aegipanes et Blemyes et
|
|
Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim vagi habent
|
|
potius terras quam habitant. haec summa nostri orbis, hae maximae
|
24.1
|
partes, hae formae gentesque partium. nunc exactius oras situsque
|
|
dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus
|
|
ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt; deinde
|
|
stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare
|
5
|
attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec cursus incepti
|
|
operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat.
|
|
Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente continge-
|
25.1
|
ret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeva Hispania, Mauretania
|
|
dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. eius orae finis
|
|
Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelu-
|
|
siam, Afri aliter sed idem significante vocabulo appellant. in eo est
|
26.1
|
specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum pervetus et ab
|
|
Antaeo, ut ferunt, conditum. extat rei signum parma elephantino
|
|
tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis,
|
|
quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent traduntque
|
5
|
et inde eximie colunt. deinde est mons praealtus, ei quem ex adverso
|
27.1
|
Hispania adtollit obiectus: hunc Abilam, illum Calpen vocant, Columnas
|
|
Herculis utrumque. addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum
|
|
iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea
|
|
mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum. hic iam
|
5
|
mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu in-
|
|
flectit. ceterum regio ignobilis et vix quicquam inlustre sortita parvis
|
28.1
|
oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris melior et
|
|
segnitia gentis obscura. ex his tamen quae commemorare non piget
|
29.1
|
montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi
|
|
ob numerum Septem, ob similitudinem Fratres nuncupantur. Tumuada
|
|
fluvius, et Rusigada et Siga parvae urbes, et portus cui Magno est
|
|
cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus amnis est nunc
|
5
|
gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque.
|
|
Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem
|
30.1
|
quam Mauretania angustior est, verum et culta magis et ditior. urbium
|
|
quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia,
|
|
quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol
|
|
ad mare aliquando ignobilis, nunc quia Iubae regia fuit et quod Caesarea
|
5
|
vocitatur inlustris. citra hanc, nam in medio ferme litore sita est, Cartinna
|
31.1
|
et Arsinna sunt oppida et Quiza castellum et Laturus sinus et Sardabale
|
|
fluvius. ultra monumentum commune regiae gentis, deinde Icosium
|
|
Ruthisia urbes, effluentes inter eas Aucus et Nabar aliaque quae taceri
|
|
nullum rerum famaeve dispendium est. interius et longe satis a litore,
|
32.1
|
si fidem res capit, mirum ad modum spinae piscium muricum ostrearum-
|
|
que fragmenta saxa adtrita, uti solent, fluctibus et non differentia
|
|
marinis infixae cautibus anchorae et alia eiusmodi signa atque vestigia
|
|
effusi olim usque ad ea loca pelagi in campis nihil alentibus esse in-
|
5
|
venirique narrantur.
|
|
Regio quae sequitur a promunturio Metagonio ad Aras Philaenorum
|
33.1
|
proprie nomen Africae usurpat. in ea sunt oppida Hippo Regius et
|
|
Rusiccade et Thabraca. dein tria promunturia Candidum, Apollinis,
|
34.1
|
Mercurii, vaste proiecta in altum, duos grandes sinus efficiunt. Hip-
|
|
ponensem vocant proximum ab Hippone Diarryto quod litori eius ad-
|
|
positum est. in altero sunt Castra Dellia, Castra Cornelia, flumen Bag-
|
|
rada; Utica et Carthago ambae inclutae ambae a Phoenicibus conditae,
|
5
|
illa fato Catonis insignis, haec suo, nunc populi Romani colonia, olim
|
|
imperii eius pertinax aemula, iam quidem iterum opulenta, etiam nunc
|
|
tamen priorum excidio rerum quam ope praesentium clarior. Had-
|
|
rumetum, Leptis, Clupea, Habromacte, Phyre, Neapolis hinc ad Syrtim
|
|
adiacent ut inter ignobilia celeberrimae. Syrtis sinus est centum fere
|
35.1
|
milia passuum qua mare accipit patens, trecenta qua cingit; verum
|
|
inportuosus atque atrox et ob vadorum frequentium brevia, magisque
|
|
etiam ob alternos motus pelagi affluentis ac refluentis infestus. super
|
36.1
|
hunc ingens palus amnem Tritona recipit, ipsa Tritonis, unde et Minervae
|
|
cognomen inditum est, ut incolae arbitrantur, ibi genitae; faciuntque
|
|
ei fabulae aliquam fidem, quod quem natalem eius putant ludicris
|
|
virginum inter se decertantium celebrant. ultra est Oea oppidum et
|
37.1
|
Cinyps fluvius per uberrima arva decidens, tum Leptis altera et Syrtis
|
|
nomine atque ingenio par priori, ceterum altero fere spatio qua dehiscit
|
|
quaque flexum agit amplior. eius promunturium est Borion, ab eoque
|
|
incipiens ora, quam Lotophagi tenuisse dicuntur, usque ad Phyconta,
|
5
|
et id promunturium est, inportuoso litore pertinet. Arae ipsae nomen
|
38.1
|
ex Philaenis fratribus traxere, qui contra Cyrenaicos missi Carthagine
|
|
ad dirimendum condicione bellum diu iam de finibus et cum magnis
|
|
amborum cladibus gestum, postquam in eo quod convenerat non mane-
|
|
batur, ut ubi legati concurrerent, certo tempore utrimque dimissi,
|
5
|
ibi termini statuerentur, pacti de integro ut quidquid citra esset populari-
|
|
bus cederet, mirum et memoria dignissimum facinus, hic se vivos
|
|
obrui pertulerunt.
|
|
Inde ad Catabathmon Cyrenaica provincia est, in eaque sunt Ham-
|
39.1
|
monis oraculum fidei inclutae, et fons quem Solis adpellant, et rupes
|
|
quaedam austro sacra. haec cum hominum manu attingitur, ille in-
|
|
modicus exurgit harenasque quasi maria agens sic saevit ut fluctibus.
|
|
fons media nocte fervet, mox et paulatim tepescens fit luce frigidus,
|
5
|
tunc ut sol surgit ita subinde frigidior per meridiem maxime riget,
|
|
sumit dein teporem iterum, et prima nocte calidus, atque ut illa procedit
|
|
ita caldior rursus cum est media perfervet. in litore promunturia sunt
|
40.1
|
Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apol-
|
|
lonia, Ptolemais, Arsinoe atque unde terris nomen est ipsa Cyrene.
|
|
Catabathmos vallis devexa in Aegyptum finit Africam. orae sic habi-
|
41.1
|
tantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam
|
|
linguis differunt et cultu deum quos patrios servant ac patrio more
|
|
venerantur. proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia
|
|
sunt quae mapalia appellantur. victus asper et munditiis carens. pri-
|
5
|
mores sagis velantur, vulgus bestiarum pecudumque pellibus. humi
|
|
quies epulaeque capiuntur. vasa ligno fiunt aut cortice. potus est lac
|
|
sucusque bacarum. cibus est caro plurimum ferina: nam gregibus, quia
|
|
id solum opimum est, quod potest parcitur. interiores incultius etiam
|
42.1
|
secuntur vagi pecora, utque <e>a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria
|
|
sua promovent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. quamquam
|
|
in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant,
|
|
tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnati-
|
5
|
que sunt nusquam pauci. ex his qui ultra deserta esse memorantur
|
43.1
|
Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agris-
|
|
que pestiferum. nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus,
|
|
neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur. Trogodytae
|
44.1
|
nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt
|
|
alunturque serpentibus. apud Garamantas etiam armenta sunt eaque
|
45.1
|
obliqua cervice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt.
|
|
nulli certa uxor est. ex his qui tam confuso parentium coitu passim
|
|
incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnos-
|
|
cunt. Augilae manes tantum deos putant, per eos deierant, eos ut
|
46.1
|
oracula consulunt, precatique quae volunt, ubi tumulis incubuere,
|
|
pro responsis ferunt somnia. feminis eorum sollemne est nocte qua
|
|
nubunt omnium stupro patere qui cum munere advenerint, et tum
|
|
cum plurimis concubuisse maximum decus, in reliquum pudicitia in-
|
5
|
signis est. nudi sunt Gamphasantes armorumque omnium ignari; nec
|
47.1
|
vitare sciunt tela nec iacere, ideoque obvios fugiunt, neque aliorum
|
|
quam quibus idem ingenii est aut congressus aut conloquia patiuntur.
|
|
Blemyis capita absunt, vultus in pectore est. Satyris praeter effigiem
|
48.1
|
nihil humani. Aegipanum quae celebratur ea forma est. haec de Africa.
|
|
Asiae prima pars Aegyptus inter Catabathmon et Arabas; ab hoc
|
49.1
|
litore penitus immissa donec Aethiopiam dorso contingat ad meridiem
|
|
refugit. terra expers imbrium mire tamen fertilis et hominum aliorum-
|
|
que animalium perfecunda generatrix. Nilus efficit, amnium in Nostrum
|
|
mare permeantium maximus. hic ex desertis Africae missus nec statim
|
50.1
|
navigari facilis nec statim Nilus est, et cum diu simplex saevusque
|
|
descendit, circa Meroen late patentem insulam in Aethiopiam diffundi-
|
|
tur, alteraque parte Astabores altera Astape dictus est. ubi rursus
|
|
coit ibi nomen hoc capit. inde partim asper partim navigia patiens in
|
51.1
|
immanem lacum devenit, ex quo praecipiti impetu egressus et Tachempso
|
|
alteram insulam amplexus usque ad Elephantinen urbem Aegyptiam
|
|
atrox adhuc fervensque decurrit. tum demum placidior et iam bene
|
|
navigabilis primum iuxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit.
|
5
|
deinde <iterum> iterumque divisus ad Delta et ad Melyn it per omnem
|
|
Aegyptum vagus atque dispersus, septemque in ora se scindens singulis
|
|
tamen grandis evolvitur. non pererrat autem tantum eam sed aestivo
|
52.1
|
sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum
|
|
alendumque, ut praeter id quod scatet piscibus, quod hippopotamos
|
|
crocodilosque vastas beluas gignit, glaebis etiam infundat animas, ex
|
|
ipsaque humo vitalia effingat. hoc eo manifestum est, quod ubi sedavit
|
5
|
diluvia ac se sibi reddidit, per umentes campos quaedam nondum
|
|
perfecta animalia sed tum primum accipientia spiritum et ex parte iam
|
|
formata ex parte adhuc terrena visuntur. crescit porro, sive quod solutae
|
53.1
|
magnis aestibus nives ex inmanibus Aethiopiae iugis largius quam
|
|
ripis accipi queant defluunt, sive quod sol hieme terris propior et ob id
|
|
fontem eius minuens tunc altius abit, sinitque integrum et ut est plenis-
|
|
simus surgere, sive quod per ea tempora flantes Etesiae aut actas a
|
5
|
septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant,
|
|
aut venienti obviae adverso spiritu cursum descendentis impediunt,
|
|
aut harenis quas cum fluctibus litori adplicant ostia obducunt; fitque
|
|
maior vel quod nihil ex semet amittit, vel quod plus quam solet accipit,
|
|
vel quod minus quam debet emittit. quod si est alter orbis suntque
|
54.1
|
oppositi nobis a meridie antichthones, ne illud quidem a vero nimium
|
|
abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo
|
|
penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio adcrescere
|
|
quod tum hiemps sit unde oritur. alia quoque in his terris mira sunt.
|
55.1
|
in quodam lacu Chemmis insula lucos silvasque et Apollinis grande
|
|
sustinens templum natat, et quocumque venti agunt pellitur. pyramides
|
|
tricenum pedum lapidibus extructae, quarum maxima, tres namque
|
|
sunt, quattuor fere soli iugera qua sedet occupat, totidem in altitudinem
|
5
|
erigitur. Moeris, aliquando campus nunc lacus viginti milia passuum
|
|
in circuitum patens, altior quam ad navigandum magnis onustisque
|
|
navibus satis est. Psammetici opus labyrinthus, domos mille et regias
|
56.1
|
duodecim perpetuo parietis ambitu amplexus, marmore extructus ac
|
|
tectus, unum in se descensum habet, intus paene innumerabiles vias,
|
|
multis ambagibus huc et illuc remeantibus, sed continuo anfractu et
|
|
saepe revocatis porticibus ancipites: quibus subinde alium super alios
|
5
|
orbem agentibus, et subinde tantum redeunte flexu quantum proces-
|
|
serat, magno et explicabili tamen errore perplexus est. cultores regionum
|
57.1
|
multo aliter a ceteris agunt. mortuos fimo obliti plangunt: nec cremare
|
|
aut fodere fas putant, verum arte medicatos intra penetralia conlocant.
|
|
suis litteris perverse utuntur. lutum inter manus, farinam calcibus
|
|
subigunt. forum ac negotia feminae, viri pensa ac domus curant; onera
|
5
|
illae umeris, hi capitibus accipiunt; parentes cum egent, illis [mulieribus
|
|
scilicet] necesse est, his liberum est alere. cibos palam et extra tecta
|
|
sua capiunt, obscena intimis aedium reddunt. colunt effigies multorum
|
58.1
|
animalium atque ipsa magis animalia, sed alia alii: adeo ut quaedam
|
|
eorum etiam per inprudentiam interemisse capitale sit, et ubi morbo
|
|
aut forte extincta sint sepelire ac lugere sollemne sit. Apis populorum
|
|
omnium numen est: bos niger certis maculis insignis et cauda lingua-
|
5
|
que dissimilis aliorum. raro nascitur nec coitu pecudis, ut aiunt, sed
|
|
divinitus et caelesti igne conceptus, diesque quo gignitur genti maxime
|
|
festus est. ipsi vetustissimi ut praedicant hominum trecentos et triginta
|
59.1
|
reges ante Amasim, et supra tredecim milium annorum aetates certis
|
|
annalibus referunt mandatumque litteris servant, dum Aegyptii sunt,
|
|
quater cursus suos vertisse sidera ac solem bis iam occidisse unde nunc
|
|
oritur. viginti <milia> urbium Amasi regnante habitarunt et nunc
|
60.1
|
multas habitant. earum clarissimae procul a mari Sais, Memphis, Syene,
|
|
Bubastis, Elephantine Thebae utique <quae> ut Homero dictum est
|
|
centum portas sive ut alii aiunt centum aulas habent, totidem olim
|
|
principum domos, solitasque singulas ubi negotium exegerat dena
|
5
|
armatorum milia effundere; in litore Alexandria Africae contermina,
|
|
Pelusium Arabiae. ipsas oras secant Canopicum, Bolbiticum, Seben-
|
|
nyticum, Pathmeticum, Mendesium, Cataptystum, Pelusiacum Nili
|
|
ostia.
|
|
Arabia hinc ad Rubrum mare pertinet, sed illic magis laeta et ditior
|
61.1
|
ture atque odoribus abundat, hic nisi qua Casio monte adtollitur plana
|
|
et sterilis portum admittit Azotum suarum mercium emporium, qua
|
|
in altum abit adeo edita, ut ex summo vertice a quarta vigilia ortum
|
|
solis ostendat.
|
5
|
Syria late litora tenet, terrasque etiam latius introrsus, aliis aliisque
|
62.1
|
nuncupata nominibus: nam et Coele dicitur et Mesopotamia et Damascene
|
|
et Adiabene et Babylonia et Iudaea et Co<mmagene et> Sophene. hic
|
63.1
|
Palaestine est qua tangit Arabas, tum Phoenice; et ubi se Ciliciae com-
|
|
mittit Antiochia, olim ac diu potens, sed cum eam regno Semiramis
|
|
tenuit longe potentissima. operibus certe eius insignia multa sunt;
|
|
duo maxime excellunt; constituta urbs mirae magnitudinis Babylon,
|
5
|
ac siccis olim regionibus Euphrates et Tigris immissi. ceterum in
|
64.1
|
Palaestina est ingens et munita admodum Gaza: sic Persae aerarium
|
|
vocant, et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Aegyptum
|
|
peteret, huc belli et opes et pecuniam intulerat. est non minor Ascalon;
|
|
est Iope ante diluvium ut ferunt condita, ubi Cephea regnasse eo signo
|
5
|
accolae adfirmant, quod titulum eius fratrisque Phinei veteres quaedam
|
|
arae cum religione plurima retinent: quin etiam rei celebratae carmini-
|
|
bus ac fabulis, servataeque a Perseo Andromedae clarum vestigium
|
|
marinae beluae ossa immania ostentant.
|
|
Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et ad
|
65.1
|
belli pacisque munia eximium: litteras et litterarum operas aliasque
|
|
etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, inperitare gentibus,
|
|
regnum proeliumque conmenti. in ea est [et] Tyros aliquando insula,
|
66.1
|
nunc adnexa terris [deficit], quod ab inpugnante quondam Alexandro
|
|
iacta <sunt> opera. vici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon,
|
|
antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima. ab ea ad
|
67.1
|
promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Byblos et Botrys: ultra
|
|
tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis
|
|
dicitur. tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. inde
|
68.1
|
iam non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum
|
|
inflexo tractu litoris accipit. populi dites circumsident; situs efficit:
|
|
quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas
|
|
opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. in eo
|
69.1
|
prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et
|
|
in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnes-
|
|
que qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus
|
|
et ab eo statim Myriandros et Cilices.
|
5
|
At in recessu intimo locus est magni aliquando discriminis, fusorum
|
70.1
|
ab Alexandro Persarum fugientisque Darii spectator ac testis, nunc
|
|
ne minima quidem, tunc ingenti urbe celebris. Issos fuit, et hac re
|
|
sinus Issicus dicitur. procul inde Hammodes promunturium inter
|
|
Pyramum Cydnumque fluvios iacet. Pyramus Isso propior Mallon
|
5
|
praeterfluit, Cydnus ultra per Tarsum exit. deinde urbs est olim a
|
71.1
|
Rhodiis Argivisque, post piratis Pompeio adsignante possessa, nunc
|
|
Pompeiopolis tunc Soloe. iuxta in parvo tumulo Arati poetae moni-
|
|
mentum ideo referendum, quia—ignotum quam ob causam—iacta in id
|
|
saxa dissiliunt. non longe hinc Corycos oppidum portu saloque incingitur,
|
5
|
angusto tergore continenti adnexum. supra specus est nomine Corycius
|
72.1
|
singulari ingenio, ac supra quam ut describi facile possit eximius. grandi
|
|
namque hiatu patens montem litori adpositum et decem stadiorum
|
|
clivo satis arduum ex summo statim vertice aperit. tunc alte demissus
|
|
et quantum demittitur amplior viret lucis pendentibus undique, et
|
5
|
totum se nemoroso laterum orbe conplectitur: adeo mirificus ac pulcher,
|
|
ut mentes accedentium primo aspectu consternat, ubi contemplari
|
|
duravere non satiet. unus in eum descensus est angustus asper quin-
|
73.1
|
gentorum et mille passuum per amoenas umbras et opaca silvae quid-
|
|
dam agreste resonantis, rivis hinc atque illinc fluitantibus. ubi ad ima
|
|
perventum est, rursum specus alter aperitur ob alia dicendus. terret
|
|
ingredientes sonitu cymbalorum divinitus et magno fragore crepitantium.
|
5
|
deinde aliquamdiu perspicuus, mox et quo magis subitur obscurior,
|
74.1
|
ducit ausos penitus, alteque quasi cuniculo admittit. ibi ingens amnis
|
|
ingenti fonte se extollens tantummodo se ostendit, et ubi magnum
|
|
impetum brevi alveo traxit, iterum demersus absconditur. intra spatium
|
|
est magis quam ut progredi quisquam ausit horribile et ideo incognitum.
|
5
|
totus autem augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et
|
75.1
|
creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat.
|
|
alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut
|
76.1
|
experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque um-
|
|
quam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia
|
|
nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus.
|
|
duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sar-
|
77.1
|
pedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, inter-
|
|
que ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sar-
|
|
pedoni propior.
|
|
In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter
|
78.1
|
fluvius Eurymedon. magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis
|
|
adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. mare
|
|
quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam
|
|
Argivi condiderant, possedere finitimi. deinde alii duo validissimi
|
79.1
|
Cestros et Cataractes: Cestros navigari facilis, hic quia se praecipitat
|
|
ita dictus. inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido
|
|
Pergaeam vocant templum. trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis
|
|
a Mopso condita finis Pamphyliae.
|
5
|
Lycia continuo, cognominata a Lyco rege Pandionis filio, atque,
|
80.1
|
ut ferunt, infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri
|
|
promunturio grandem sinum claudit. Taurus ipse ab Eois litoribus
|
81.1
|
exsurgens vaste satis attollitur, dein dextro latere ad septentrionem,
|
|
sinistro ad meridiem versus it in occidentem rectus et perpetuo iugo,
|
|
magnarumque gentium qua dorsum agit terminus, ubi terras diremit,
|
|
exit in pelagus. idem autem et totus, ut dictus est, dicitur, etiam qua
|
5
|
spectat orientem, deinde Haemodes et Caucasus et Propanisus, tum
|
|
Caspiae pylae, Niphates, Armeniae pylae, et ubi iam nostra maria
|
|
contingit Taurus iterum. post eius promunturium flumen est Limyra
|
82.1
|
et eodem nomine civitas, atque ut multa oppida sic praeter Pataram
|
|
non inlustria. illam nobilem facit delubrum Apollinis quondam opibus
|
|
et oraculi fide Delphico simile. ultra est Xanthus flumen et Xanthos
|
|
oppidum, mons Cragus et quae Lyciam finit urbs Telmesos.
|
5
|
Caria sequitur. habitant incertae originis. alii indigenas, sunt qui
|
83.1
|
Pelasgos, quidam Cretas existimant. genus usque eo quondam armorum
|
|
pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercedibus agerent. hic castella
|
|
sunt aliquot, dein promunturia duo Pedalion et Crya, et secundum
|
|
Calbim amnem Caunus oppidum valetudine habitantium infame.
|
5
|
inde ad Halicarnasson haec iacent: Rhodiorum aliquot coloniae, portus
|
84.1
|
duo, Gelos et cui ex urbe quam amplectitur Thyssanusa cognomen
|
|
est, inter eos oppidum Larumna et Pandion collis in mare emissus,
|
|
tum tres ex ordine sinus, Thymnias Schoenus Bubasius; Thymniae
|
|
promunturium Aphrodisium est, Schoenus ambit Hylam, Bubasius
|
5
|
Cyrnon. tum Cnidus in cornu paene insulae, interque eam et Cera-
|
|
micum sinum in recessu posita Euthana. Halicarnassos Argivorum
|
85.1
|
colonia est, et cur memoranda sit, praeter conditores, Mausoleum
|
|
efficit regis Mausoli monimentum, unum de miraculis septem, Artemisiae
|
|
opus. trans Halicarnasson illa sunt: litus Leuca, urbes Myndos, Caruanda,
|
|
Neapolis, sinus Iasius et Basilicus. in Iasio est Bargylos.
|
5
|
Post Basilicum Ionia aliquot se ambagibus sinuat, et primum a
|
86.1
|
Posideo promunturio flexum inchoans cingit oraculum Apollinis dictum
|
|
olim Branchidae, nunc Didymei; Miletum, urbem quondam Ioniae
|
|
totius belli pacisque artibus principem, patriam Thaletis astrologi et
|
|
Timothei musici et Anaximandri physici, aliorumque civium inclutis
|
5
|
ingeniis merito inclutam, utcumque Ioniam vocant; urbem Hippin,
|
|
amnis Maeandri exitum, Latmium montem, Endymionis a Luna,
|
|
ut ferunt, adamati fabula nobilem. dein rursus inflexa cingit urbem
|
87.1
|
Prienen et Gaesi fluminis ostium, moxque ut maiore circuitu ita plura
|
|
conplectitur. ibi est Panionium sacra regio, et ob id eo nomine adpellata
|
|
quod eam communiter Iones colunt. ibi a fugitivis, ut aiunt, condita—
|
88.1
|
nomen famae adnuit—Phygela. ibi Ephesus et Dianae clarissimum
|
|
templum, quod Amazones Asia potitae consecrasse traduntur; ibi
|
|
Caystros amnis; ibi Lebedos Clariique Apollinis fanum, quod Manto
|
|
Tiresiae filia fugiens victores Thebanorum Epigonos, et Colophon,
|
5
|
quam Mopsus eiusdem Mantus filius statuit. at promunturium quo
|
89.1
|
sinus clauditur, quia altera parte alium quem Smyrnaeum vocant
|
|
efficit, angustisque cervicibus reliqua extendit in latius, abit in paene
|
|
insulae faciem. super angustias hinc Teos illinc Clazomenae, qua terga
|
|
agunt confinio adnexae [mari] diversis frontibus diversa maria prospec-
|
5
|
tant. in ipsa paene insula est Coryna. in sinu Smyrnaeo est Hermus
|
|
amnis et urbs Leuca, extra Phocaea Ioniae ultima.
|
|
Proxima regio, ex quo ab Aeolis incoli coepit Aeolis facta, ante Mysia,
|
90.1
|
et qua Hellespontum adtingit, Troianis possidentibus Troas fuit. primam
|
|
urbium a Myrino conditore Myrinam vocant, sequentem Pelops statuit,
|
|
victo Oenomao reversus ex Graecia; Cymen nominavit pulsis qui
|
|
habitaverant dux Amazonum Cyme. supra Caicus inter Elaean decurrit
|
5
|
et Pitanen, illam quae Arcesilan tulit, nihil adfirmantis Academiae
|
|
clarissimum antistitem. tum in promunturio est Cyna oppidum, quod
|
91.1
|
praetervectos sinus excipit non parvos sed longe ac molliter flexus,
|
|
retrahensque paulatim oras usque ad ima montis Idae. is primo parvis
|
|
urbibus aspersus est, quarum clarissima est Cistena. gremio interiore
|
|
campus Thebe nomine; Adrymetion, Asturam, Chrysam oppida eodem
|
5
|
quo dicta sunt ordine adiacentia continet, in altero latere Antandrum.
|
|
duplex causa nominis iactatur. alii Ascanium Aeneae filium cum ibi
|
92.1
|
regnaret captum a Pelasgis ea se redemisse commemorant, alii ab his
|
|
putant conditam quos ex Andro insula vis et seditio exegerat. hi An-
|
|
tandrum quasi pro Andro, illi quasi pro viro accipi volunt. sequens
|
93.1
|
tractus tangit Gargara et Asson Aeolorum colonias. tum sinus alter
|
|
Achaeon limen non longe ab Ilio litora incurvat, urbe bello excidioque
|
|
clarissima. hic Sigeum fuit oppidum, hic Achivorum fuit bellantium
|
|
statio. huc ab Idaeo monte demissus Scamander exit et Simois, fama
|
5
|
quam natura maiora flumina. ipse mons, vetere divarum certamine et
|
94.1
|
iudicio Paridis memoratus, orientem solem aliter quam in aliis terris
|
|
solet aspici ostentat. namque ex summo vertice eius speculantibus
|
|
paene a media nocte sparsi ignes passim micare, et ut lux adpropinquat
|
|
ita coire ac se coniungere videntur, donec magis magisque collecti
|
5
|
pauciores subinde et una ad postremum flamma ardeant. ea cum diu
|
95.1
|
clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat et fit ingens globus.
|
|
diu is quoque grandis et terris adnexus adparet, dein paulatim decrescens
|
|
et quanto decrescit eo clarior fugat novissime noctem, et cum die iam
|
|
sol factus attollitur. extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dar-
|
96.1
|
dania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustria. ab his
|
|
fit artius mare, nec iam adluit terras, sed rursus dividens angusto
|
|
Hellesponti freto litus obvium findit, facitque ut iterum terrae qua
|
|
fluit latera sint.
|
5
|
Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes Abydos
|
97.1
|
et Lampsacum et Parion et Priapos. Abydos magni quondam amoris
|
|
commercio insignis est. Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen
|
|
ex eo traxit, quod consulentibus in quasnam terras potissimum ten-
|
|
derent responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere<nt>.
|
5
|
tum rursus fit apertius mare Propontis. in id Granicus effunditur,
|
98.1
|
pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis. trans
|
|
amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; nomen Cyzicus indidit,
|
|
quem a Minyis inprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesum-
|
|
que accepimus. post Placia et Scylace parvae Pelasgorum coloniae,
|
5
|
quibus a tergo imminet mons Olympus, ut incolae vocant Mysius.
|
|
flumen Ryndacos in quae secuntur emittit<ur>. circa angues nascuntur
|
99.1
|
immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles,
|
|
quod ubi in alveum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque
|
|
hiant, supervolantesque aves quamvis alte et perniciter ferantur absor-
|
|
bent. trans Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocavere
|
5
|
Myrlea. duo sunt inde modici sinus. alter Cianos nomine Cion amplecti-
|
100.1
|
tur, Phrygiae haud longe iacentis opportunissimum emporium, alter
|
|
Olbianos in promunturio fert Neptuni fanum, in gremio Astacon a
|
|
Megarensibus conditam. dein propiores terrae iterum iacent, exiturique
|
101.1
|
in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asia stadiis quinque
|
|
disterminat, Thracius, ut dictum est, Bosphorus. ipsis in faucibus op-
|
|
pidum, in ore templum est: oppidi nomen Calchedon, auctor Archias
|
|
Megarensium princeps, templi numen Iuppiter, conditor Iaso. hic
|
102.1
|
iam sese ingens Pontus aperit, nisi qua promunturia sunt, huc atque
|
|
illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus cetera, sed quia contra
|
|
minus quam ad laevam et dextram abscessit, mollibusque fastigiis
|
|
donec angustos utrimque angulos faciat inflectitur, ad formam Scythici
|
5
|
arcus maxime incurvos. brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non
|
|
molli neque harenoso circumdatus litore, vicinus aquilonibus, et quia
|
|
non profundus est fluctuosus atque fervens, olim ex colentium saevo
|
|
admodum ingenio Axenus, post commercio aliarum gentium mollitis
|
|
aliquantum moribus dictus Euxinus. in eo primum Mariandyni urbem
|
103.1
|
habitant ab Argivo, ut ferunt, Hercule datam. Heraclea vocitatur,
|
|
id famae fidem adicit. iuxta specus est Acherusia ad manes, ut aiunt,
|
|
pervius, atque inde [unde] extractum Cerberum existimant. tum Tios
|
104.1
|
oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed iam soli gentisque Paphlago-
|
|
num; quorum in litoribus paene mediis promunturium est Carambis,
|
|
citra Parthenius amnis, urbes Sesamus et Cromnos et a Cytisoro Phrixi
|
|
filio posita Cytoros; tum Cinolis et Collyris et quae Paphlagoniam finit
|
5
|
Armene. Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen,
|
105.1
|
Cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta. secundum
|
|
Halyn urbs est Lycasto, ad Thermodonta campus. in eo fuit Themis-
|
|
curum oppidum, fuere et Amazonum castra, ideo Amazonium vocant.
|
|
Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum bonum
|
106.1
|
est. ultra [Carambim] Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus
|
|
omne persignant, propatulo vescuntur, promisce concumbunt et palam,
|
|
reges suffragio deligunt, vinculisque et artissima custodia tenent,
|
|
atque ubi culpam prave quid imperando meruere, inedia diei totius
|
5
|
adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii adpulsis. dein minus feri,
|
107.1
|
verum et hi inconditis moribus, Macrocephali, Bechiri, Buxeri. rarae
|
|
urbes: Cerasunta et Trapezos maxime inlustres. inde is locus est ubi
|
108.1
|
finem ductus a Bosphoro tractus accipit, atque inde se in sinu adversi
|
|
litoris flexus adtollens angustissimum Ponti facit angulum. hic sunt
|
|
Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo amnis est a Themista-
|
|
gora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus, fabula
|
5
|
vetere pellis aureae nobilis. hinc orti montes longo se iugo et donec
|
109.1
|
Riphaeis coniungantur exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et
|
|
Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obversi, Cerauni dicuntur,
|
|
idem aliubi Taurici Moschi Amazonici Caspii Coraxici Caucasii, ut aliis
|
|
aliisve adpositi gentibus ita aliis aliisque dicti nominibus. at in primo
|
110.1
|
flexu iam curvi litoris oppidum est quod Graeci mercatores constituisse,
|
|
et quia cum caeca tempestate agerentur, ignaris qua terra esset cycni
|
|
vox notam dederat, Cycnum adpellasse dicuntur. reliqua eius ferae
|
|
incultaeque gentes vasto mari adsidentes tenent, Melanchlaena, Toretica,
|
5
|
sex Colicae, Coraxici, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et
|
|
iam in confinio Maeotidis Sindones. in Heniochorum finibus Dioscorias
|
111.1
|
a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis, Sindos in Sindonum
|
|
ab ipsis terrarum cultoribus condita est. obliqua tunc regio et in latum
|
112.1
|
modice patens inter Pontum Paludemque ad Bosphorum excurrit;
|
|
quam duobus alveis in lacum et in mare profluens Coracanda paene
|
|
insulam reddit. quattuor urbes ibi sunt Hermonassa, Cepoe, Phanagorea,
|
|
et in ipso ore Cimmerium. hac ingressos lacus accipit longe lateque
|
113.1
|
diffusus, qua terras tangit incurvo circumdatus litore, qua mari propior
|
|
est, nisi ubi aperitur, quasi margine obductus, citra magnitudinem
|
|
prope Ponto similis. oram quae a Bosphoro ad Tanain usque deflectitur
|
114.1
|
Maeotici incolunt, Thatae, Sirachi, Phicores et ostio fluminis proximi
|
|
Ixamatae. apud eos easdem artes feminae quas viri exercent, adeo ut
|
|
ne militia quidem vacent. viri pedibus merent sagittisque depugnant,
|
|
illae equestre proelium ineunt nec ferro dimicant, sed quos laqueis
|
5
|
intercepere trahendo conficiunt. nubunt tamen, verum ut nubiles
|
|
habeantur non in aetate modus est; nisi quae hostem interemere virgines
|
|
manent. ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit,
|
115.1
|
ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosphorus tum Ponti aliqua
|
|
brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem
|
|
semper et sui similis incitatusque decurrat. ripas eius Sauromatae et
|
116.1
|
ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina.
|
|
primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos
|
|
pabulo ad alia steriles nudosque campos tenent. Budini Gelonion urbem
|
|
ligneam habitant. iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant
|
5
|
alunturque venando. tum continuis rupibus late aspera et deserta
|
117.1
|
regio ad Aremphaeos usque permittitur. his iustissimi mores, nemora
|
|
pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita.
|
|
sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat,
|
|
ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. ultra surgit mons Riphaeus
|
5
|
ultraque eum iacet ora quae spectat oceanum.
|
|