Liber secundus
  Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac 2.1.1
situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram
Europa est, modo sinistro latere innavigantium adposita. in ea Riphaeis
montibus proxuma,—et huc enim pertinent—, cadentes adsidue nives
adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem intendentium admittant. 5
deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi,
saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire
amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. hominum 2.1
primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur
Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. huius flexum Buces
amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus
plaustra habent dicti Amaxobioe. obliqua tunc ad Bosphorum plaga 5
excurrens Ponto ac Maeotide includit<ur>. in Paludem vergentia 3.1
Satarchae tenent, in Bosphorum Cimmerica oppida Murmecion, Panti-
capaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare Taurici. super eos
sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis duobus
includitur. alterum Criu metopon vocant, Carambico quod in Asia 5
diximus par et adversum, Parthenion alterum. oppidum adiacet Cher-
rone<sus>, a Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod
in arce eius nymphis sacratum est maxime inlustre. subit tum ripam 4.1
mare, et donec quinque milium passuum spatio absit a Maeotide,
refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici tenent
paene insulam reddit. quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominan-
tur, sinus Carcinites. in eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos 5
et Ypacares uno ostio effluentia adtingunt, verum diversis fontibus et
aliunde delapsa. nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, <Ypacares
per Nomadas> evolvitur. silvae deinde sunt quas maximas hae terrae 5.1
ferunt, et Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat. terra tum
longe distenta excedens tenui radice litori adnectitur, post spatiosa
modice paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens
latera facie positi ensis adiecta est. Achilles infesta classe mare Ponticum 5
ingressus ibi ludicro certamine celebrasse victoriam, et cum ab armis
quies erat se ac suos cursu exercitavisse memoratur. ideo dicta est
Dromos Achilleos. tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter 6.1
Scythiae amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit,
placidior quam ceteri potarique pulcherrimus. alit laetissima pabula
magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. longe
venit ignotisque ortus e fontibus quadraginta dierum iter alveo stringit, 5
tantoque spatio navigabilis secundum Borysthenidam et Olbian, Graeca
oppida, egreditur. Callippidas Hypanis includit. ex grandi palude 7.1
oritur, quam matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est
defluit. tandem non longe a mari ex parvo fonte, cui Exampaeo cog-
nomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui dissimilis
et non dulcis hinc defluat. Asiaces proximus inter Callippidas Asiacas- 5
que descendit. hos ab Histricis Tyra separat; surgit in Neuris, qua
exit sui nominis oppidum adtingit. at ille qui Scythiae populos a sequenti- 8.1
bus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio quam desinit nomine
exoritur. nam per immania magnarum gentium diu Danuvius est,
deinde aliter eum adpellantibus accolis fit Hister, acceptisque aliquot
amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare decidunt tantum 5
Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis naviga-
bilibus effluit. ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera 9.1
parentium laeti et victimis ac festo coetu familiarium celebrant. corpora
ipsa laniata et caesis pecorum visceribus inmixta epulando consumunt.
capita ubi fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt. haec sunt
apud eos ipsos pietatis ultima officia. Agathyrsi ora artusque pingunt, 10.1
ut quique maioribus praestant, ita magis aut minus: ceterum isdem
omnes notis et sic ut ablui nequeant. Satarchae auri argentique, maxi-
marum pestium, ignari vice rerum commercia exercent, atque ob saeva
hiemis admodum adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut 5
suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua vident etiam ora
vestiti. Tauri Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati immanes 11.1
sunt moribus, immanemque famam habent solere pro victimis advenas
caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores
regii, arma tantum sagittae. vagi Nomades pecorum pabula secuntur,
atque ut illa [pecorum] durant ita diu stata sede agunt. colunt Georgi 5
exercentque agros. Asiacae furari quid sit ignorant, ideoque nec sua
custodiunt nec aliena contingunt. interius habitantium ritus asperior 12.1
et incultior regio est. bella caedesque amant, mosque est bellantibus
cruorem eius quem primum interemerunt ipsis ex vulneribus ebibere.
ut quisque plures interem[er]it, ita apud eos habetur eximius; ceterum
expertem esse caedis inter opprobria vel maximum. ne foedera quidem 5
incruenta sunt; sauciant se qui paciscuntur, exemptumque sanguinem
ubi permiscuere degustant. id putant mansurae fidei pignus certissimum.
inter epulas quot quisque interfecerit referre laetissima et frequentis- 13.1
sima mentio, binisque poculis qui plurimos rettulere perpotant. is inter
iocantis honos praecipuus est. pocula ut Essedones parentium, ita
inimicissimorum capitibus expoliunt. apud Anthropophagos ipsae 14.1
etiam epulae visceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus
equos seque velant, illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis
atra vestis et ex ea nomen, Neuris statum singulis tempus est, quo si
velint in lupos, iterumque in eos qui fuere mutentur. Mars omnium 15.1
deus; ei pro simulacris enses et cinctoria dedicant, hominesque pro
victumis feriunt. terrae late patent, et ob excedentia ripas suas plerum-
que flumina nusquam non ad pabula fertiles, alicubi usque eo steriles
ad cetera, ut qui habitant lignorum egentes ignes ossibus alant. 5
  His Thracia proxima est, eaque a Pontici lateris fronte usque in 16.1
Illyrios penitus inmissa, qua latera agit Histro pelagoque contingitur.
regio nec caelo laeta nec solo, et nisi qua mari propior est, infecunda,
frigida, eorumque quae seruntur maligne admodum patiens, raro
usquam pomiferam arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec eius 5
quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium
cultores arcuere. viros benignius alit, non ad speciem tamen, nam et
illis asper atque indecens corporum habitus est, ceterum ad ferociam
et numerum, ut multi immitesque sunt maxime ferax. paucos amnis 17.1
qui in pelagus evadunt, verum celeberrimos Hebrum et Neston <et>
Strymona emittit. montes interior adtollit Haemon et Rhodopen et
Orbelon, sacris Liberi patris et coetu Maenadum, Orpheo primum
initiante, celebratos. e quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut 5
Euxinum et Hadrian ex summo vertice ostendat. una gens Thraces 18.1
habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. quidam feri
sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique. id varia opinio perficit;
alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non redeant non extin-
gui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id melius 5
esse quam vivere. itaque lugentur apud quosdam puerperia natique
deflentur, funera contra festa sunt, et veluti sacra cantu lusuque celebran-
tur. ne feminis quidem segnis animus est. super mortuorum virorum 19.1
corpora interfici simulque sepeliri votum eximium habent, et quia
plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos
magno certamine adfectant. moribus datur estque maxime laetum,
cum in hoc contenditur vincere. maerent aliae vocibus, et cum acer- 20.1
bissimis planctibus efferunt. at quibus consolari eas animus est, arma
opesque ad rogos deferunt, paratique, ut dictitant, cum fato iacentis,
si detur in manus, vel pacisci vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae
locus sit, †manentque dominas proci†. nupturae virgines non a parentibus 21.1
viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae aut veneunt. utrum
fiat ex specie et moribus causa est. probae formosaeque in pretio sunt,
ceteras qui habeant mercede quaeruntur. vini usus quibusdam ignotus
est: epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident quaedam 5
semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore contingit. in 22.1
litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde <a> Milesiis deducta
Callatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis promunturium, quod
praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco et nisi
amplior foret similis. fuit hic Bizone, motu terrae intercidit. est portus 5
Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo
in sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna
Apollonia. recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium 23.1
quod Thynian vocant exit, et incurvis contra se litoribus obtenditur,
urbesque sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim. hactenus Pon-
tus. deinde est Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in 24.1
Propontide Selymbria, Perinthos, Bytinis; amnesque qui interfluunt
Erginos et Atyras. tum Rhesso regnata quondam pars Thraciae, et
Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela. post locus quem
Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene insulae sedens 5
Lysimachia. terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter 25.1
Hellespontum Aegaeumque procurrit. angustias Isthmon, frontem eius
Mastusiam, totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem.
est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne; est et Abydo 26.1
obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua Persarum
exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum
atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria
transgressus est; sunt Protesilai ossa consecrata delubro; est et portus 5
Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus
Laconicae classis signatus excidio; est Cynos sema, tumulus Hecubae,
sive ex figura canis in quam conversa traditur, sive ex fortuna in quam
deciderat, humili nomine accepto; est Madytos, est Eleus quae finit
Hellespontum. Aegaeum statim pelagus vaste longum litus inpellit, 27.1
summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium vocatur magno
ambitu mollique circumagit. eius tractum legentibus praevectisque
Mastusiam sinus intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens
iugo facie vallis includitur, et ex fluvio quem accipit Melas dictus duas 5
urbes amplectitur, Alopeconensum et in altero Isthmi litore sitam
Cardiam. eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. circa Hebrum 28.1
Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero
non poterat spatio mensum ferunt. dein promunturium Serrhion, et
quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone. tum Sthe-
nos fluvius, et ripis eius adiacens Maronia. regio ulterior Diomeden 29.1
tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem
ab Hercule obiectum. turris quam Diomedis vocant signum fabulae
remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed ea
magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam 5
quod ita condita est. ultra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes 30.1
sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis; inter Strymona et Athon turris
Calarnaea et portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia; inter
Athon et Pallenen Cleona et Olynthos. Strymon, sicut diximus, amnis
est longeque ortus et tenuis. alienis subinde aquis fit amplior, et ubi 5
non longe a mari lacum fecit, maiore quam venerat alveo erumpit.
Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam unde imbres 31.1
cadunt surgere. capit opinio fidem, quia de aris quas in vertice sustinet
non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. ceterum non
promunturio ut alii, verum totus et toto longoque dorso procedit in
pelagus. qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente perfossus 32.1
transnavigatusque est—adhuc freto navigabili pervius. ima eius tenent
parvae Pelasgorum coloniae. in summo fuit oppidum Acrothoon, in
quo, ut ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium
erat. Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, 33.1
tota in altum abit, angusta satis unde incipit. ibi est Potidaea, at ubi
latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab
Achivis capto Ilio remeantibus posita.
  Tum Macedonum populi <ali>quot urbes habitant, quarum Pelle 34.1
est maxime inlustris. alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor,
Alexander etiam Asiae. in litore flexus Megybernaeus, inter promun-
turia Derim et Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen
et Myscellam atque unde ipsi nomen est Megybernam incingit. Canastraeo 35.1
promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in medio, qua terra dat
gremium, modice in litora ingreditur. ceterum longis et in altum in-
missis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est. in eum Axius per
Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. ante Axium Thes- 5
salonice est, inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis. a
Peneo ad Sepiada Corynthya, Meliboea, Castanaea pares ad famam
nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean inluminat. terrae interiores 36.1
claris locorum nominibus insignes paene nihil ignobile ferunt. hinc
non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes gigantum fabula
belloque memorati; hic Musarum parens domusque Pieria; hic novissime
calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus; hic sacro nemore nobilia 5
Tempe; hic Libethra carminum fontes. [obiacet] tum iam vaste et 37.1
multum prominens Graecia, et dum Myrtoum pelagus adtingat ab
septentrione in meridiem vecta, qua sol oritur Aegaeis, qua occidit
Ioniis fluctibus obiacet. ac proxime spatiosa et Hellas nomine grandi
fronte procedit, mox mari utroque et Ionio magis latera eius intrante, 5
donec quattuor milia passuum pateat, media ferme prope inciditur.
deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis ex- 38.1
pandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat,
ingens tamen iterum et quasi paene insula extenditur, vocaturque
Peloponnesos, ob sinus et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa
sunt, simul quod tenui tramite in latius effunditur, platani folio simil- 5
lima. a Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, 39.1
Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed omnium Atthis
clarissima; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis,
Arcadia; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian. de locis 40.1
atque urbibus quae mare non adluit haec maxime memoranda sunt:
in Thessalia nunc Larissa aliquando Iolcos, in Magnesia Antronia,
in Phthiotide Phthia, in Locride Cynos et Calliaros, in Phocide Delphi
et mons Parnassos et Apollinis fanum atque oraculum, in Boeotia 5
Thebae et Cithaeron, fabulis carminibusque celebratus; in Atthide 41.1
Eleusin Cereri consecrata, et clariores quam ut indicari egeant Athenae,
in Megaride unde regioni nomen est Megara, ut in Argolide Argos et
Mycenae et templum Iunonis vetustate et religione percelebre, in
Laconide Therapnae, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus, in Mes- 5
senia Messene et Methone; in Achaia atque Elide quondam Pisae Oeno- 42.1
mai, Elis etiamnum, delubrumque Olympii Iovis, certamine quidem
gymnico et singulari sanctitate, ipso tamen simulacro quod Phidiae
opus est maxime nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique 43.1
incingunt. in ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos, montes Pholoe,
Cyllenius, Parthenius, Maenalus, flumina Erymanthus et Ladon, in
Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos oppida, in Epiro Dodonaei
Iovis templum, et fons ideo sacer, quod cum sit frigidus et inmersas 5
faces sicut ceteri extinguat, ubi sine igne procul admoventur adcendit.
at cum litora leguntur, a promunturio Sepiade per Demetrion et Halon 44.1
et Pteleon et Echinon ad Pagasaeum sinum cursus est. ille urbem Paga-
san amplexus amnem Sperchion accipit, et quia Minyae Colchida
petentes inde Argo navem solvere memoratur. ab eo ad Sunium ten- 45.1
dentibus illa praenaviganda: Maliacus et Opuntius grandes sinus, et in
his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha,
Cnemides, Alope, Anthedon, Larumnae, Aulis, Agamemnoniae Graiorum-
que classis in Troiam coniurantium statio, Marathon magnarum mul- 5
tarumque virtutium testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade
pernotus; Rhamnus parva, inlustris tamen, quod in ea fanum est Amphi- 46.1
arai et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia olim urbes iam tantum
nomina. Sunium promunturium est, finitque id litus Hellados quod
spectat orientem. inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram 47.1
[atticae] ut modo latere ita nunc fronte pelago adiacens. ibi est Piraeus,
Atheniensium portus, Scironia saxa saevo quondam Scironis hospitio
etiam nunc infamia. Megarensium tractus Isthmon adtingit; de illo 48.1
cognomen est, quia quattuor milium spatio Aegaeum mare ab Ionio
submovens angusto tramite Helladi Peloponneson adnectit. in eo est
oppidum Cenchreae, fanum Neptuni, ludis quos Isthmicos vocant
celebre, Corinthos olim clara opibus, post clade notior, nunc Romana 5
colonia, ex summa arce quam Acrocorinthon adpellant maria utraque
contuens. Peloponnesi oram, sicut diximus, sinus et promunturia lace- 49.1
rant, ab oriente Bucephalos et Chersonessus et Scyllaeon, ad meridiem
Malea, Taenaros, Acritas, Ichthys, ad vesperum Chelonates et Araxos.
habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapi templo incluti,
et Troezenii, fide societatis Atticae inlustres. portus Saronicus et 50.1
Schoenitas et Pogonus, oppida autem Epidaurus et Troezene et Her-
miona his litoribus adposita sunt. inter Scyllaeon et Malean <sinus
Argolicus dicitur, inter Malean> et Taenaron Laconicus, inter Taenaron
et Acritan Asinaeus, inter Acritan et Ichthyn Cyparissius. in Argolico 51.1
sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum oppidum Lerne, in
Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum et
specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis,
in Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus. nomen dedit urbs 5
in litore sita, huic Cyparissos, illi Asine. Messenii Pyliique terras colunt 52.1
et ipsa pelago Pylos adiacet. Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam
tenent in quam Chelonates et Araxos excurrunt, sed Cyllene quod
Mercurium ibi natum arbitrantur insignis. Rhion deinde, maris id
nomen est, anguste et velut freto latus orae sequentis incidens inter 5
Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit. in eo ad sep- 53.1
tentriones spectare litora incipiunt. in his est Aegion et Aegira et Olyros
et Sicyon, at in adversis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha
et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra Rhion. in Acarnania
maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous. in Epiro nihil 54.1
Ambracio sinu nobilius est. facit sinus qui angustis faucibus et quae
minus mille passibus pateant grande pelagus admittit, faciunt urbes
quae adsident: Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum
regna Pyrrhique. Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his 5
flexus est in Hadrian. hoc mare magno recessu litorum acceptum et 55.1
vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius,
Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur.
Partheni et Dasaretae prima eius tenent, sequentia Taulantii, Enche-
leae, Phaeaces. dein sunt quos proprie Illyrios vocant, tum Piraei et 56.1
Liburni et Histri. urbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium,
Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in damnum
ituris omen id visum est. ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, 57.1
Tragurium, sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habi-
tata, in quantum res transeunt! nunc Romana colonia. amnes autem
Aeas et Nar et Danuvius qui iam dictus est Hister: sed Aeas secundum
Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur. 5
Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit Illyricum.
  De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget, pauca 58.1
dicentur: nota sunt omnia. ab Alpibus incipit in altum excedere, atque
ut procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter
Hadriaticum et Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum
mare et Inferum excurrit diu solida. verum ubi longe abiit, in duo 5
cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium:
tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior. interiora 59.1
eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem Carni, et Veneti colunt
Togatam Galliam; tum Italici populi Picentes, Frentani, Dauni, Apuli,
Calabri, Sallentini. ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Ap-
pennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam 5
Bruttii. urbium quae procul a mari habitantur opulentissimae sunt 60.1
ad sinistram Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum
coloniae, ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam <a> pastoribus
condita, nunc si pro materia dicatur alterum opus. at in oris proxima 61.1
est a Tergeste Concordia. interfluit Timavus novem capitibus exsurgens,
uno ostio emissus; dein Natiso non longe a mari ditem adtingit Aquileiam.
ultra est Altinum. superiora late occupat litora Padus. namque ab imis 62.1
radicibus Vesuli montis exortus parvis se primum e fontibus colligit,
et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque
alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. unum de eis
magnum Padum adpellant. inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus 63.1
diu qualem emisit undam agat, suumque etiam in mari alveum servet,
donec eum ex adverso litore Histriae eodem impetu profluens Hister
amnis excipiat. hac re per ea loca navigantibus, qua utrimque amnes
eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est. a Pado ad Anconam 64.1
transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia, flumen
Metaurus atque Aesis. et illa in angusto illorum duorum promunturio-
rum ex diverso coeuntium inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Grais
dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest. 5
haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana, 65.1
Potentia, Cluana, Cupra urbes, castella autem Firmum, Hadria, Truen-
tinum; id et fluvio qui praeterit nomen est. ab eo Frentani illa maritima
habent, Aterni fluminis ostia, urbes Bucam et Histonium; Dauni autem
Trifernum amnem, Cliterniam, Larinum, Teanum oppida, montemque 5
Garganum. sinus est continuo Apulo litore incinctus nomine Urias, 66.1
modicus spatio pleraque asper accessu, extra Sipontum aut ut Grai
dixere Sipuntem, et flumen quod Canusium adtingens Aufidum adpellant,
post Barium et Gnatia et Ennio cive nobiles Rudiae, et iam in Calabria
Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons, tum Sallentini campi et 5
Sallentina litora et urbs Graia Callipolis. hucusque Hadria, hucusque 67.1
Italiae latus alterum pertinet. frons eius in duo quidem se cornua,
sicut supra diximus, scindit: ceterum mare quod inter utraque admisit
tenuibus promunturiis semel iterumque distinguens non uno margine
circumit, nec diffusum patensque sed per sinus recipit. primus Tarentinus 68.1
dicitur inter promunturia Sallentinum et Lacinium, in eoque sunt
Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scyllaceus
inter promunturia Lacinium et Zephyrium, in quo est Petelia, Carcinus,
Scyllaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium Consentiam, 5
Cauloniam, Locrosque circumdat. in Bruttio sunt Columna Rhegia,
Rhegium, Scylla, Taurianum et Metaurum. hinc in Tuscum mare flexus 69.1
est et eiusdem terrae latus alterum, Maticana, Hipponium Vibove,
Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentum, Velia, Palinurus olim Phrygii
gubernatoris nunc loci nomen, Paestanus sinus, Paestum oppidum,
Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitarunt, Minervae 5
promunturium, omnia Lucaniae loca; sinus Puteolanus, Syrrentum, 70.1
Herculaneum, Vesuvii montis adspectus, Pompei, Neapolis, Puteoli,
lacus Lucrinus et Avernus, Baiae, Misenum, id nunc loci aliquando
Phrygii militis nomen, Cumae, Liternum, Volturnus amnis, Volturnum
oppidum, amoena Campaniae litora; Sinoessa, Liris, Minturnae, Formiae, 71.1
Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeia, Antium, Aphrodisium,
Ardea, Laurentum, Ostia citra Tiberim in hoc latere sunt. ultra Pyrgi, 72.1
Minio, Castrum novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Caecina,
Pisae, Etrusca et loca et flumina; deinde Luna Ligurum et Tigulia et
Genua et Sabatia et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina utraque
ab Alpibus delapsa, sed Varum quia Italiam finit aliquanto notius. Alpes 73.1
ipsae ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem
magno gradu excurrunt, deinde ubi Germaniam adtigerunt, verso
impetu in orientem abeunt, diremptisque populis immanibus, usque
in Thraciam penetrant. 5
  Gallia Lemanno lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa, 74.1
atque altero Tuscum pelagus adtingens altero oceanum, hic a Varo
illic a Rheno ad Pyrenaeum usque permittitur. pars Nostro mari ad-
posita—fuit aliquando Bracata nunc Narbonensis—est magis culta
et magis consita ideoque etiam laetior. urbium quas habet opulen- 75.1
tissimae sunt Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avennio Cava-
rum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum
Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Beterrae. sed antestat
omnis Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris 5
auxilium fuit, nunc et nomen et decus est Martius Narbo. in litoribus 76.1
aliquot sunt cum aliquis nominibus loca: ceterum rarae urbes quia
rari portus, et omnis plaga austro atque africo exposita est. Nicaea
tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. deinde est 77.1
Forum Iuli, Octavanorum colonia, tum post Athenopolim et Olbiam
et Tauroin et Citharisten est Lacydon, Massiliensium portus, et in eo
ipsa Massilia. haec a Phocaeis oriunda et olim inter asperas posita,
nunc ut pacatis ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam 5
facile et tunc sedem alienam ceperit et adhuc morem suum teneat. inter 78.1
eum et Rhodanum Maritima Avaticorum stagno adsidet, Fossa Mariana
partem eius amnis navigabili alveo effundit. alioqui litus ignobile est,
lapideum ut vocant, in quo Herculem contra Alebiona et Dercynon,
Neptuni liberos, dimicantem cum tela defecissent ab invocato Iove 5
adiutum imbre lapidum ferunt. credas pluvisse, adeo multi passim et
late iacent. Rhodanus non longe ab Histri Rhenique fontibus surgit: 79.1
dein Lemanno lacu acceptus tenet impetum, seque per medium
integer agens quantus venit egreditur, et inde contra in occidentem
ablatus aliquamdiu Gallias dirimit, post cursu in meridiem abducto
hac intrat, accessuque aliorum amnium iam grandis et subinde grandior 5
inter Volcas et Cavaras emittitur. ultra sunt stagna Volcarum, Ledum 80.1
flumen, castellum Latara, Mesua collis incinctus mari paene undique,
ac nisi quod angusto aggere continenti adnectitur insula. tum ex Ceben-
nis demissus Arauris iuxta Agathan, secundum Beterras Orbis fluit.
Atax ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis venit, exiguus 81.1
vadusque est, et iam ingentis alioqui alvei tenens nisi ubi Narbonem
adtingit nusquam navigabilis, sed cum hibernis intumuit imbribus
usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. lacus accipit eum
Rubraesus nomine spatiosus admodum, sed qua mare admittit tenuis 5
aditu. ultra est Leucata litoris nomen et Salsulae fons, non dulcibus 82.1
aquis defluens sed salsioribus etiam quam marinae sunt; iuxta campus
minuta harundine gracilique perviridis, ceterum stagno subeunte
suspensus. id manifestat media pars eius quae abscissa proximis velut
insula natat, pellique se atque adtrahi patitur. quin et ex his quae ad 83.1
imum perfossa sunt suffusum mare ostenditur. unde Grais nostrisque
etiam auctoribus, verine ignorantia an prudentibus etiam mendacii
lubidine visum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus
erui, quod ubi ex alto hucusque penetravit per ea foramina ictu cap- 5
tantium interfectus extrahitur. inde est ora Sordonum et parva flumina 84.1
Telis et Ticis, ubi adcrevere persaeva, colonia Ruscino, vicus Eliberrae,
magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. tum inter
Pyrenaei promunturia Portus Veneris in sinu salso et Cervaria locus
Galliae finis. 5
  Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum in 85.1
terras fronte conversus Hispaniam inrumpit, et minore parte eius
ad dexteram exclusa trahit perpetua latera continuus, donec per om-
nem provinciam longo limite inmissus in ea litora quae occidenti sunt
adversa perveniat. ipsa Hispania nisi qua Gallias tangit pelago undi- 86.1
que incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se in Nostrum
et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit
ac fit ibi latissima, viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam
abundans, et adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac 5
sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat. tribus autem est 87.1
distincta nominibus, parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars
Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite Gallias altero Baeticam
Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua meridiem, qua
septentrionem spectat oceano. illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica 5
maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nost-
rum. Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad sep-
tentriones, fronte ad occasum. urbium de mediterraneis in Tarraconensi 88.1
clarissimae fuerunt Palantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta;
in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi, Hispal, Corduba. at si litora 89.1
legas, a Cervaria proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit,
dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias, tum mons
Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter
exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis ad- 5
pellant. inde ad Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Bae- 90.1
tulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo iuxta Iovis mon-
tem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur et Tolobin Maius.
Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima. Tulcis eam
modicus amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit. inde se in 91.1
terras pelagus insinuat, et primum magno impetu admissum mox
in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur. prior Suc- 92.1
ronensis dicitur, maiorque ac magno satis ore pelagus accipiens, et quo
magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et Sucronem non magna
excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed notissimas Valen-
tiam, et Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam. sequens Ilici- 93.1
tanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. hic
iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam
faciunt. verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter 94.1
Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum
est. in illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad
ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera,
Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesula. fit deinde 95.1
angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae
litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila
et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare
prominens. is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat 5
occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum
pervius prope quantum patet specus; et sinus ultra est in eoque Carteia, 96.1
ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa
Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera. tum Mellaria
et Bello et Baesippo usque ad Iunonis promunturium oram freti oc-
cupat. illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens, 5
atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua
nostra maria sunt finit Europen.
  Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas 97.1
dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus,
oratio excedat. paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodis-
simum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem
large ferunt. hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata 5
et in pollinem usque contusa pro farre est. paucae et in Ponto, Leuce 98.1
Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs
est Achillea cognomine. non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata,
ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade advenientium pinnas
quasi tela iaculatas. sex sunt inter Histri ostia: ex his Peuce notissima 5
et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet,
quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant. contra Thracium 99.1
Bosphorum duae parvae parvoque distantes spatio et aliquando creditae
dictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et Symplegades. in Propon-
tide tantum Proconnesos habitatur. extra Hellespontum earum quae 100.1
Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa
litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis exposi-
tae quas quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum
caeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupa- 5
verat; in Troade Lesbos et in ea quinque olim oppida Antissa, Pyrrha, 101.1
Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios et Samos, in Caria Coos,
in Lycia Rhodos. in illis singulae sunt isdem nominibus urbes, in Rhodo
tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos. quae contra Tauri pro- 102.1
munturium inportune navigantibus obiacent Chelidoniae nominantur.
in sinum, quem maximum Asia recepit, prope media Cypros ad ortum
occasumque se inmittens recto iugo inter Ciliciam Syriasque porrigitur,
ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc aliquot urbes 5
ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari
Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos. Parabos in Phoenice 103.1
est parva et quantum patet tota oppidum, frequens tamen, quia etiam
super aliena tecta sedem ponere licet. parva et Canopos Nili ostio quod
Canopicum vocant obvia est. Menelai gubernator Canopus ibi forte
moriens nomen insulae, illa ostio dedit. Pharos nunc Alexandriae ponte 104.1
coniungitur, olim, ut Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris
cursu diei totius abducta, et si ita res fuit, videri potest consectantibus
in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde et
praecipue cum exundaret litori adnectens auget terras, spatiumque 5
augescentium in vicina vada promovet. in Africa contra maiorem 105.1
Syrtim Euteletos, contra minoris promunturia Meninx et Cercina, contra
Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et Aegatae, Romana clade memora-
biles. plures Europae litoribus adpositae sunt: in Aegaeo mari prope 106.1
Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos, Sciathos,
Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum
feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos adversa. Pagasaeus
sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur. Euboea ad meridiem 107.1
promunturium Geraeston et Capherea, ad septentrionem Cenaeum ex-
trudit, et nusquam lata duum milium spatium habet ubi artissima
est, ceterum longa totique Boeotiae adposita angusto freto distat
a litore. Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu septiens 108.1
die ac septiens nocte fluctibus invicem versis adeo inmodice fluens,
ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur. aliquot in ea sunt
oppida Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia, verum opulentissimae
Carystos et Chalcis. in Atthide Helene est nota stupro Helenae, et 109.1
Salamis excidio classis Persicae notior. circa Peloponneson etiam nunc
in Aegaeo Pitynussa et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio
Calauria inter ignobiles alias leto Demosthenis nobilis; in Myrtoo Cythera 110.1
contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote,
Asteria, Cephallania, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium et inter
non ignobiles Ulixis nomine Ithaca maxime inlustris; in Epiro Echinades
et olim Plotae nunc Strophades; contra Ambracium sinum Leucadia, 5
et vicina Hadriatico mari Corcyra. hae Thracum Graiorumque terris
obiacent. at interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ius, Thia, Thera, 111.1
Gyaros, Hippuris, Donysa, Cythnos, Chalcis, Icaria, Cinara, Nisyros,
Lebinthos, Calymnia, Syme. hae quia dispersae sunt Sporades, at
Ceos, Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros,
Tenos, Naxos, Delos, Andros quia in orbem iacent Cyclades dictae. 5
super eas iam in medio mari ingens et centum quondam urbibus habitata 112.1
Crete ad orientem promunturium Samonium, ad occidentem Criu meto-
pon inmittit, nisi maior esset, Cypri similis, multis famigerata fabulis,
adventu Europae, Pasiphaae et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate
fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte, maxime 5
tamen eo quod ibi sepulti Iovis paene clarum vestigium, sepulcrum
cui nomen eius insculptum est adcolae ostendunt. urbium notissimae 113.1
Cnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Olopyxos, Therapnae, Cydonea,
Moratusa, Dictynna. inter colles quod ibi nutritum Iovem accepimus
fama Idaei montis excellit. iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, 114.1
Chryse, Caudos et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo
adpellant, atque unde Carpathio mari cognomen est Carpathos. in
Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Titana, Hydria, Electrides,
nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Aestria, Asine, atque ut Alexand- 5
riae ita Brundisio adiacens Pharos. Sicilia, aliquando ut ferunt continens 115.1
et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est. id angustum
et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perflu-
it, atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum.
Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis. ipsa 5
ingens et tribus promunturiis in diversa procurrens Graecae litterae
imaginem quae Delta dicitur efficit. Pachynum vocatur quod Grae- 116.1
ciam spectat, Lilybaeum quod in Africam, Pelorias quod in Italiam
vergens Scyllae adversum est. causa nominis Pelorus gubernator ab
Hannibale ibi conditus, quem idem vir profugus ex Africa, et per ea
loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse 5
litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat. ab 117.1
eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare adtingens haec
fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusas
et in his mirabilem Arethusam. fons est in quo visuntur iacta in Alphe-
um amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur 5
non se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc
agere alveum atque hic se rursus extollere. inter Pachynum et Lily- 118.1
baeum Acragas est et Heraclea et Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida
Panhormus et Himera, interius vero Leontini et Centuripinum et
Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum Henna
praecipuam. montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris 119.1
ab Aenea conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis
ignibus flagrat. de amnibus Himera referendus, quia in media admo-
dum ortus in diversa decurrit, scindensque eam utrimque alio ore
in Libycum alio in Tuscum mare devenit. circa Siciliam in Siculo freto 120.1
est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur, Africam versus Gaulos,
Melita, Cossura, propius Italiam Galata, et illae septem quas Aeoli
adpellant Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyma, Phoenicusa, ac sicut
Aetna perpetuo flagrat igne Hiera et Strongyle. sed Pithecusa, Leu- 121.1
cothea, Aenaria, Sidonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria,
Sinonia, Palmaria Italico lateri citra Tiberina ostia <ad>iacent. ultra 122.1
aliquot sunt parvae Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria,
duae grandes fretoque divisae, quarum Corsica Etrusco litori propior,
inter latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae
sunt a barbaris colitur: Sardinia Africum pelagus adtingens, nisi quod 123.1
in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata
undique et nusquam non aliquanto spatiosior quam ubi longissima est
Corsica, ceterum fertilis et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda
ita paene pestilens. in ea populorum antiquissimi sunt Ilienses, urbium 5
antiquissimae Caralis et Sulci. at in Gallia quas referre conveniat solae 124.1
sunt Stoechades ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baliares
in Hispania contra Tarraconensia litora sitae non longe inter se distant,
et ex spatio sui cognominibus acceptis maiores minoresque perhibentur.
castella sunt in minoribus Iamno et Mago, in maioribus Palma et Pol- 5
lentia coloniae. Ebusos e regione promunturii quod in Sucronensi sinu 125.1
Ferrariam vocant eodem nomine urbem habet, frumentis tantum non
fecunda ad alia largior, et omnium animalium quae nocent adeo expers,
ut ne ea quidem quae de agrestibus mitia sunt aut generet aut si in-
vecta sunt sustineat. contra est Colubraria, cuius meminisse succurrit, 126.1
quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium et sit ideo
inhabitabilis, tamen ingressis eam intra id spatium, quod Ebusitana
humo circumsignaverunt, sine pernicie et tuta est, isdem illis serpentibus,
qui alioqui solent obvios adpetere, adspectum eius pulveris aliquod 5
velut virus procul et cum pavore fugientibus.