Liber secundus
|
|
Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac
|
2.1.1
|
situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram
|
|
Europa est, modo sinistro latere innavigantium adposita. in ea Riphaeis
|
|
montibus proxuma,—et huc enim pertinent—, cadentes adsidue nives
|
|
adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem intendentium admittant.
|
5
|
deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi,
|
|
saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire
|
|
amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. hominum
|
2.1
|
primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur
|
|
Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. huius flexum Buces
|
|
amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus
|
|
plaustra habent dicti Amaxobioe. obliqua tunc ad Bosphorum plaga
|
5
|
excurrens Ponto ac Maeotide includit<ur>. in Paludem vergentia
|
3.1
|
Satarchae tenent, in Bosphorum Cimmerica oppida Murmecion, Panti-
|
|
capaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare Taurici. super eos
|
|
sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis duobus
|
|
includitur. alterum Criu metopon vocant, Carambico quod in Asia
|
5
|
diximus par et adversum, Parthenion alterum. oppidum adiacet Cher-
|
|
rone<sus>, a Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod
|
|
in arce eius nymphis sacratum est maxime inlustre. subit tum ripam
|
4.1
|
mare, et donec quinque milium passuum spatio absit a Maeotide,
|
|
refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici tenent
|
|
paene insulam reddit. quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominan-
|
|
tur, sinus Carcinites. in eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos
|
5
|
et Ypacares uno ostio effluentia adtingunt, verum diversis fontibus et
|
|
aliunde delapsa. nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, <Ypacares
|
|
per Nomadas> evolvitur. silvae deinde sunt quas maximas hae terrae
|
5.1
|
ferunt, et Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat. terra tum
|
|
longe distenta excedens tenui radice litori adnectitur, post spatiosa
|
|
modice paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens
|
|
latera facie positi ensis adiecta est. Achilles infesta classe mare Ponticum
|
5
|
ingressus ibi ludicro certamine celebrasse victoriam, et cum ab armis
|
|
quies erat se ac suos cursu exercitavisse memoratur. ideo dicta est
|
|
Dromos Achilleos. tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter
|
6.1
|
Scythiae amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit,
|
|
placidior quam ceteri potarique pulcherrimus. alit laetissima pabula
|
|
magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. longe
|
|
venit ignotisque ortus e fontibus quadraginta dierum iter alveo stringit,
|
5
|
tantoque spatio navigabilis secundum Borysthenidam et Olbian, Graeca
|
|
oppida, egreditur. Callippidas Hypanis includit. ex grandi palude
|
7.1
|
oritur, quam matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est
|
|
defluit. tandem non longe a mari ex parvo fonte, cui Exampaeo cog-
|
|
nomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui dissimilis
|
|
et non dulcis hinc defluat. Asiaces proximus inter Callippidas Asiacas-
|
5
|
que descendit. hos ab Histricis Tyra separat; surgit in Neuris, qua
|
|
exit sui nominis oppidum adtingit. at ille qui Scythiae populos a sequenti-
|
8.1
|
bus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio quam desinit nomine
|
|
exoritur. nam per immania magnarum gentium diu Danuvius est,
|
|
deinde aliter eum adpellantibus accolis fit Hister, acceptisque aliquot
|
|
amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare decidunt tantum
|
5
|
Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis naviga-
|
|
bilibus effluit. ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera
|
9.1
|
parentium laeti et victimis ac festo coetu familiarium celebrant. corpora
|
|
ipsa laniata et caesis pecorum visceribus inmixta epulando consumunt.
|
|
capita ubi fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt. haec sunt
|
|
apud eos ipsos pietatis ultima officia. Agathyrsi ora artusque pingunt,
|
10.1
|
ut quique maioribus praestant, ita magis aut minus: ceterum isdem
|
|
omnes notis et sic ut ablui nequeant. Satarchae auri argentique, maxi-
|
|
marum pestium, ignari vice rerum commercia exercent, atque ob saeva
|
|
hiemis admodum adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut
|
5
|
suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua vident etiam ora
|
|
vestiti. Tauri Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati immanes
|
11.1
|
sunt moribus, immanemque famam habent solere pro victimis advenas
|
|
caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores
|
|
regii, arma tantum sagittae. vagi Nomades pecorum pabula secuntur,
|
|
atque ut illa [pecorum] durant ita diu stata sede agunt. colunt Georgi
|
5
|
exercentque agros. Asiacae furari quid sit ignorant, ideoque nec sua
|
|
custodiunt nec aliena contingunt. interius habitantium ritus asperior
|
12.1
|
et incultior regio est. bella caedesque amant, mosque est bellantibus
|
|
cruorem eius quem primum interemerunt ipsis ex vulneribus ebibere.
|
|
ut quisque plures interem[er]it, ita apud eos habetur eximius; ceterum
|
|
expertem esse caedis inter opprobria vel maximum. ne foedera quidem
|
5
|
incruenta sunt; sauciant se qui paciscuntur, exemptumque sanguinem
|
|
ubi permiscuere degustant. id putant mansurae fidei pignus certissimum.
|
|
inter epulas quot quisque interfecerit referre laetissima et frequentis-
|
13.1
|
sima mentio, binisque poculis qui plurimos rettulere perpotant. is inter
|
|
iocantis honos praecipuus est. pocula ut Essedones parentium, ita
|
|
inimicissimorum capitibus expoliunt. apud Anthropophagos ipsae
|
14.1
|
etiam epulae visceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus
|
|
equos seque velant, illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis
|
|
atra vestis et ex ea nomen, Neuris statum singulis tempus est, quo si
|
|
velint in lupos, iterumque in eos qui fuere mutentur. Mars omnium
|
15.1
|
deus; ei pro simulacris enses et cinctoria dedicant, hominesque pro
|
|
victumis feriunt. terrae late patent, et ob excedentia ripas suas plerum-
|
|
que flumina nusquam non ad pabula fertiles, alicubi usque eo steriles
|
|
ad cetera, ut qui habitant lignorum egentes ignes ossibus alant.
|
5
|
His Thracia proxima est, eaque a Pontici lateris fronte usque in
|
16.1
|
Illyrios penitus inmissa, qua latera agit Histro pelagoque contingitur.
|
|
regio nec caelo laeta nec solo, et nisi qua mari propior est, infecunda,
|
|
frigida, eorumque quae seruntur maligne admodum patiens, raro
|
|
usquam pomiferam arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec eius
|
5
|
quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium
|
|
cultores arcuere. viros benignius alit, non ad speciem tamen, nam et
|
|
illis asper atque indecens corporum habitus est, ceterum ad ferociam
|
|
et numerum, ut multi immitesque sunt maxime ferax. paucos amnis
|
17.1
|
qui in pelagus evadunt, verum celeberrimos Hebrum et Neston <et>
|
|
Strymona emittit. montes interior adtollit Haemon et Rhodopen et
|
|
Orbelon, sacris Liberi patris et coetu Maenadum, Orpheo primum
|
|
initiante, celebratos. e quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut
|
5
|
Euxinum et Hadrian ex summo vertice ostendat. una gens Thraces
|
18.1
|
habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. quidam feri
|
|
sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique. id varia opinio perficit;
|
|
alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non redeant non extin-
|
|
gui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id melius
|
5
|
esse quam vivere. itaque lugentur apud quosdam puerperia natique
|
|
deflentur, funera contra festa sunt, et veluti sacra cantu lusuque celebran-
|
|
tur. ne feminis quidem segnis animus est. super mortuorum virorum
|
19.1
|
corpora interfici simulque sepeliri votum eximium habent, et quia
|
|
plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos
|
|
magno certamine adfectant. moribus datur estque maxime laetum,
|
|
cum in hoc contenditur vincere. maerent aliae vocibus, et cum acer-
|
20.1
|
bissimis planctibus efferunt. at quibus consolari eas animus est, arma
|
|
opesque ad rogos deferunt, paratique, ut dictitant, cum fato iacentis,
|
|
si detur in manus, vel pacisci vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae
|
|
locus sit, †manentque dominas proci†. nupturae virgines non a parentibus
|
21.1
|
viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae aut veneunt. utrum
|
|
fiat ex specie et moribus causa est. probae formosaeque in pretio sunt,
|
|
ceteras qui habeant mercede quaeruntur. vini usus quibusdam ignotus
|
|
est: epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident quaedam
|
5
|
semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore contingit. in
|
22.1
|
litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde <a> Milesiis deducta
|
|
Callatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis promunturium, quod
|
|
praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco et nisi
|
|
amplior foret similis. fuit hic Bizone, motu terrae intercidit. est portus
|
5
|
Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo
|
|
in sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna
|
|
Apollonia. recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium
|
23.1
|
quod Thynian vocant exit, et incurvis contra se litoribus obtenditur,
|
|
urbesque sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim. hactenus Pon-
|
|
tus. deinde est Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in
|
24.1
|
Propontide Selymbria, Perinthos, Bytinis; amnesque qui interfluunt
|
|
Erginos et Atyras. tum Rhesso regnata quondam pars Thraciae, et
|
|
Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela. post locus quem
|
|
Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene insulae sedens
|
5
|
Lysimachia. terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter
|
25.1
|
Hellespontum Aegaeumque procurrit. angustias Isthmon, frontem eius
|
|
Mastusiam, totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem.
|
|
est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne; est et Abydo
|
26.1
|
obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua Persarum
|
|
exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum
|
|
atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria
|
|
transgressus est; sunt Protesilai ossa consecrata delubro; est et portus
|
5
|
Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus
|
|
Laconicae classis signatus excidio; est Cynos sema, tumulus Hecubae,
|
|
sive ex figura canis in quam conversa traditur, sive ex fortuna in quam
|
|
deciderat, humili nomine accepto; est Madytos, est Eleus quae finit
|
|
Hellespontum. Aegaeum statim pelagus vaste longum litus inpellit,
|
27.1
|
summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium vocatur magno
|
|
ambitu mollique circumagit. eius tractum legentibus praevectisque
|
|
Mastusiam sinus intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens
|
|
iugo facie vallis includitur, et ex fluvio quem accipit Melas dictus duas
|
5
|
urbes amplectitur, Alopeconensum et in altero Isthmi litore sitam
|
|
Cardiam. eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. circa Hebrum
|
28.1
|
Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero
|
|
non poterat spatio mensum ferunt. dein promunturium Serrhion, et
|
|
quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone. tum Sthe-
|
|
nos fluvius, et ripis eius adiacens Maronia. regio ulterior Diomeden
|
29.1
|
tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem
|
|
ab Hercule obiectum. turris quam Diomedis vocant signum fabulae
|
|
remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed ea
|
|
magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam
|
5
|
quod ita condita est. ultra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes
|
30.1
|
sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis; inter Strymona et Athon turris
|
|
Calarnaea et portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia; inter
|
|
Athon et Pallenen Cleona et Olynthos. Strymon, sicut diximus, amnis
|
|
est longeque ortus et tenuis. alienis subinde aquis fit amplior, et ubi
|
5
|
non longe a mari lacum fecit, maiore quam venerat alveo erumpit.
|
|
Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam unde imbres
|
31.1
|
cadunt surgere. capit opinio fidem, quia de aris quas in vertice sustinet
|
|
non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. ceterum non
|
|
promunturio ut alii, verum totus et toto longoque dorso procedit in
|
|
pelagus. qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente perfossus
|
32.1
|
transnavigatusque est—adhuc freto navigabili pervius. ima eius tenent
|
|
parvae Pelasgorum coloniae. in summo fuit oppidum Acrothoon, in
|
|
quo, ut ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium
|
|
erat. Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager,
|
33.1
|
tota in altum abit, angusta satis unde incipit. ibi est Potidaea, at ubi
|
|
latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab
|
|
Achivis capto Ilio remeantibus posita.
|
|
Tum Macedonum populi <ali>quot urbes habitant, quarum Pelle
|
34.1
|
est maxime inlustris. alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor,
|
|
Alexander etiam Asiae. in litore flexus Megybernaeus, inter promun-
|
|
turia Derim et Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen
|
|
et Myscellam atque unde ipsi nomen est Megybernam incingit. Canastraeo
|
35.1
|
promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in medio, qua terra dat
|
|
gremium, modice in litora ingreditur. ceterum longis et in altum in-
|
|
missis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est. in eum Axius per
|
|
Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. ante Axium Thes-
|
5
|
salonice est, inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis. a
|
|
Peneo ad Sepiada Corynthya, Meliboea, Castanaea pares ad famam
|
|
nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean inluminat. terrae interiores
|
36.1
|
claris locorum nominibus insignes paene nihil ignobile ferunt. hinc
|
|
non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes gigantum fabula
|
|
belloque memorati; hic Musarum parens domusque Pieria; hic novissime
|
|
calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus; hic sacro nemore nobilia
|
5
|
Tempe; hic Libethra carminum fontes. [obiacet] tum iam vaste et
|
37.1
|
multum prominens Graecia, et dum Myrtoum pelagus adtingat ab
|
|
septentrione in meridiem vecta, qua sol oritur Aegaeis, qua occidit
|
|
Ioniis fluctibus obiacet. ac proxime spatiosa et Hellas nomine grandi
|
|
fronte procedit, mox mari utroque et Ionio magis latera eius intrante,
|
5
|
donec quattuor milia passuum pateat, media ferme prope inciditur.
|
|
deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis ex-
|
38.1
|
pandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat,
|
|
ingens tamen iterum et quasi paene insula extenditur, vocaturque
|
|
Peloponnesos, ob sinus et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa
|
|
sunt, simul quod tenui tramite in latius effunditur, platani folio simil-
|
5
|
lima. a Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis,
|
39.1
|
Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed omnium Atthis
|
|
clarissima; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis,
|
|
Arcadia; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian. de locis
|
40.1
|
atque urbibus quae mare non adluit haec maxime memoranda sunt:
|
|
in Thessalia nunc Larissa aliquando Iolcos, in Magnesia Antronia,
|
|
in Phthiotide Phthia, in Locride Cynos et Calliaros, in Phocide Delphi
|
|
et mons Parnassos et Apollinis fanum atque oraculum, in Boeotia
|
5
|
Thebae et Cithaeron, fabulis carminibusque celebratus; in Atthide
|
41.1
|
Eleusin Cereri consecrata, et clariores quam ut indicari egeant Athenae,
|
|
in Megaride unde regioni nomen est Megara, ut in Argolide Argos et
|
|
Mycenae et templum Iunonis vetustate et religione percelebre, in
|
|
Laconide Therapnae, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus, in Mes-
|
5
|
senia Messene et Methone; in Achaia atque Elide quondam Pisae Oeno-
|
42.1
|
mai, Elis etiamnum, delubrumque Olympii Iovis, certamine quidem
|
|
gymnico et singulari sanctitate, ipso tamen simulacro quod Phidiae
|
|
opus est maxime nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique
|
43.1
|
incingunt. in ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos, montes Pholoe,
|
|
Cyllenius, Parthenius, Maenalus, flumina Erymanthus et Ladon, in
|
|
Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos oppida, in Epiro Dodonaei
|
|
Iovis templum, et fons ideo sacer, quod cum sit frigidus et inmersas
|
5
|
faces sicut ceteri extinguat, ubi sine igne procul admoventur adcendit.
|
|
at cum litora leguntur, a promunturio Sepiade per Demetrion et Halon
|
44.1
|
et Pteleon et Echinon ad Pagasaeum sinum cursus est. ille urbem Paga-
|
|
san amplexus amnem Sperchion accipit, et quia Minyae Colchida
|
|
petentes inde Argo navem solvere memoratur. ab eo ad Sunium ten-
|
45.1
|
dentibus illa praenaviganda: Maliacus et Opuntius grandes sinus, et in
|
|
his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha,
|
|
Cnemides, Alope, Anthedon, Larumnae, Aulis, Agamemnoniae Graiorum-
|
|
que classis in Troiam coniurantium statio, Marathon magnarum mul-
|
5
|
tarumque virtutium testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade
|
|
pernotus; Rhamnus parva, inlustris tamen, quod in ea fanum est Amphi-
|
46.1
|
arai et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia olim urbes iam tantum
|
|
nomina. Sunium promunturium est, finitque id litus Hellados quod
|
|
spectat orientem. inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram
|
47.1
|
[atticae] ut modo latere ita nunc fronte pelago adiacens. ibi est Piraeus,
|
|
Atheniensium portus, Scironia saxa saevo quondam Scironis hospitio
|
|
etiam nunc infamia. Megarensium tractus Isthmon adtingit; de illo
|
48.1
|
cognomen est, quia quattuor milium spatio Aegaeum mare ab Ionio
|
|
submovens angusto tramite Helladi Peloponneson adnectit. in eo est
|
|
oppidum Cenchreae, fanum Neptuni, ludis quos Isthmicos vocant
|
|
celebre, Corinthos olim clara opibus, post clade notior, nunc Romana
|
5
|
colonia, ex summa arce quam Acrocorinthon adpellant maria utraque
|
|
contuens. Peloponnesi oram, sicut diximus, sinus et promunturia lace-
|
49.1
|
rant, ab oriente Bucephalos et Chersonessus et Scyllaeon, ad meridiem
|
|
Malea, Taenaros, Acritas, Ichthys, ad vesperum Chelonates et Araxos.
|
|
habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapi templo incluti,
|
|
et Troezenii, fide societatis Atticae inlustres. portus Saronicus et
|
50.1
|
Schoenitas et Pogonus, oppida autem Epidaurus et Troezene et Her-
|
|
miona his litoribus adposita sunt. inter Scyllaeon et Malean <sinus
|
|
Argolicus dicitur, inter Malean> et Taenaron Laconicus, inter Taenaron
|
|
et Acritan Asinaeus, inter Acritan et Ichthyn Cyparissius. in Argolico
|
51.1
|
sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum oppidum Lerne, in
|
|
Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum et
|
|
specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis,
|
|
in Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus. nomen dedit urbs
|
5
|
in litore sita, huic Cyparissos, illi Asine. Messenii Pyliique terras colunt
|
52.1
|
et ipsa pelago Pylos adiacet. Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam
|
|
tenent in quam Chelonates et Araxos excurrunt, sed Cyllene quod
|
|
Mercurium ibi natum arbitrantur insignis. Rhion deinde, maris id
|
|
nomen est, anguste et velut freto latus orae sequentis incidens inter
|
5
|
Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit. in eo ad sep-
|
53.1
|
tentriones spectare litora incipiunt. in his est Aegion et Aegira et Olyros
|
|
et Sicyon, at in adversis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha
|
|
et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra Rhion. in Acarnania
|
|
maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous. in Epiro nihil
|
54.1
|
Ambracio sinu nobilius est. facit sinus qui angustis faucibus et quae
|
|
minus mille passibus pateant grande pelagus admittit, faciunt urbes
|
|
quae adsident: Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum
|
|
regna Pyrrhique. Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his
|
5
|
flexus est in Hadrian. hoc mare magno recessu litorum acceptum et
|
55.1
|
vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius,
|
|
Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur.
|
|
Partheni et Dasaretae prima eius tenent, sequentia Taulantii, Enche-
|
|
leae, Phaeaces. dein sunt quos proprie Illyrios vocant, tum Piraei et
|
56.1
|
Liburni et Histri. urbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium,
|
|
Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in damnum
|
|
ituris omen id visum est. ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona,
|
57.1
|
Tragurium, sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habi-
|
|
tata, in quantum res transeunt! nunc Romana colonia. amnes autem
|
|
Aeas et Nar et Danuvius qui iam dictus est Hister: sed Aeas secundum
|
|
Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur.
|
5
|
Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit Illyricum.
|
|
De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget, pauca
|
58.1
|
dicentur: nota sunt omnia. ab Alpibus incipit in altum excedere, atque
|
|
ut procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter
|
|
Hadriaticum et Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum
|
|
mare et Inferum excurrit diu solida. verum ubi longe abiit, in duo
|
5
|
cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium:
|
|
tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior. interiora
|
59.1
|
eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem Carni, et Veneti colunt
|
|
Togatam Galliam; tum Italici populi Picentes, Frentani, Dauni, Apuli,
|
|
Calabri, Sallentini. ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Ap-
|
|
pennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam
|
5
|
Bruttii. urbium quae procul a mari habitantur opulentissimae sunt
|
60.1
|
ad sinistram Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum
|
|
coloniae, ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam <a> pastoribus
|
|
condita, nunc si pro materia dicatur alterum opus. at in oris proxima
|
61.1
|
est a Tergeste Concordia. interfluit Timavus novem capitibus exsurgens,
|
|
uno ostio emissus; dein Natiso non longe a mari ditem adtingit Aquileiam.
|
|
ultra est Altinum. superiora late occupat litora Padus. namque ab imis
|
62.1
|
radicibus Vesuli montis exortus parvis se primum e fontibus colligit,
|
|
et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque
|
|
alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. unum de eis
|
|
magnum Padum adpellant. inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus
|
63.1
|
diu qualem emisit undam agat, suumque etiam in mari alveum servet,
|
|
donec eum ex adverso litore Histriae eodem impetu profluens Hister
|
|
amnis excipiat. hac re per ea loca navigantibus, qua utrimque amnes
|
|
eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est. a Pado ad Anconam
|
64.1
|
transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia, flumen
|
|
Metaurus atque Aesis. et illa in angusto illorum duorum promunturio-
|
|
rum ex diverso coeuntium inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Grais
|
|
dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest.
|
5
|
haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana,
|
65.1
|
Potentia, Cluana, Cupra urbes, castella autem Firmum, Hadria, Truen-
|
|
tinum; id et fluvio qui praeterit nomen est. ab eo Frentani illa maritima
|
|
habent, Aterni fluminis ostia, urbes Bucam et Histonium; Dauni autem
|
|
Trifernum amnem, Cliterniam, Larinum, Teanum oppida, montemque
|
5
|
Garganum. sinus est continuo Apulo litore incinctus nomine Urias,
|
66.1
|
modicus spatio pleraque asper accessu, extra Sipontum aut ut Grai
|
|
dixere Sipuntem, et flumen quod Canusium adtingens Aufidum adpellant,
|
|
post Barium et Gnatia et Ennio cive nobiles Rudiae, et iam in Calabria
|
|
Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons, tum Sallentini campi et
|
5
|
Sallentina litora et urbs Graia Callipolis. hucusque Hadria, hucusque
|
67.1
|
Italiae latus alterum pertinet. frons eius in duo quidem se cornua,
|
|
sicut supra diximus, scindit: ceterum mare quod inter utraque admisit
|
|
tenuibus promunturiis semel iterumque distinguens non uno margine
|
|
circumit, nec diffusum patensque sed per sinus recipit. primus Tarentinus
|
68.1
|
dicitur inter promunturia Sallentinum et Lacinium, in eoque sunt
|
|
Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scyllaceus
|
|
inter promunturia Lacinium et Zephyrium, in quo est Petelia, Carcinus,
|
|
Scyllaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium Consentiam,
|
5
|
Cauloniam, Locrosque circumdat. in Bruttio sunt Columna Rhegia,
|
|
Rhegium, Scylla, Taurianum et Metaurum. hinc in Tuscum mare flexus
|
69.1
|
est et eiusdem terrae latus alterum, Maticana, Hipponium Vibove,
|
|
Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentum, Velia, Palinurus olim Phrygii
|
|
gubernatoris nunc loci nomen, Paestanus sinus, Paestum oppidum,
|
|
Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitarunt, Minervae
|
5
|
promunturium, omnia Lucaniae loca; sinus Puteolanus, Syrrentum,
|
70.1
|
Herculaneum, Vesuvii montis adspectus, Pompei, Neapolis, Puteoli,
|
|
lacus Lucrinus et Avernus, Baiae, Misenum, id nunc loci aliquando
|
|
Phrygii militis nomen, Cumae, Liternum, Volturnus amnis, Volturnum
|
|
oppidum, amoena Campaniae litora; Sinoessa, Liris, Minturnae, Formiae,
|
71.1
|
Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeia, Antium, Aphrodisium,
|
|
Ardea, Laurentum, Ostia citra Tiberim in hoc latere sunt. ultra Pyrgi,
|
72.1
|
Minio, Castrum novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Caecina,
|
|
Pisae, Etrusca et loca et flumina; deinde Luna Ligurum et Tigulia et
|
|
Genua et Sabatia et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina utraque
|
|
ab Alpibus delapsa, sed Varum quia Italiam finit aliquanto notius. Alpes
|
73.1
|
ipsae ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem
|
|
magno gradu excurrunt, deinde ubi Germaniam adtigerunt, verso
|
|
impetu in orientem abeunt, diremptisque populis immanibus, usque
|
|
in Thraciam penetrant.
|
5
|
Gallia Lemanno lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa,
|
74.1
|
atque altero Tuscum pelagus adtingens altero oceanum, hic a Varo
|
|
illic a Rheno ad Pyrenaeum usque permittitur. pars Nostro mari ad-
|
|
posita—fuit aliquando Bracata nunc Narbonensis—est magis culta
|
|
et magis consita ideoque etiam laetior. urbium quas habet opulen-
|
75.1
|
tissimae sunt Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avennio Cava-
|
|
rum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum
|
|
Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Beterrae. sed antestat
|
|
omnis Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris
|
5
|
auxilium fuit, nunc et nomen et decus est Martius Narbo. in litoribus
|
76.1
|
aliquot sunt cum aliquis nominibus loca: ceterum rarae urbes quia
|
|
rari portus, et omnis plaga austro atque africo exposita est. Nicaea
|
|
tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. deinde est
|
77.1
|
Forum Iuli, Octavanorum colonia, tum post Athenopolim et Olbiam
|
|
et Tauroin et Citharisten est Lacydon, Massiliensium portus, et in eo
|
|
ipsa Massilia. haec a Phocaeis oriunda et olim inter asperas posita,
|
|
nunc ut pacatis ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam
|
5
|
facile et tunc sedem alienam ceperit et adhuc morem suum teneat. inter
|
78.1
|
eum et Rhodanum Maritima Avaticorum stagno adsidet, Fossa Mariana
|
|
partem eius amnis navigabili alveo effundit. alioqui litus ignobile est,
|
|
lapideum ut vocant, in quo Herculem contra Alebiona et Dercynon,
|
|
Neptuni liberos, dimicantem cum tela defecissent ab invocato Iove
|
5
|
adiutum imbre lapidum ferunt. credas pluvisse, adeo multi passim et
|
|
late iacent. Rhodanus non longe ab Histri Rhenique fontibus surgit:
|
79.1
|
dein Lemanno lacu acceptus tenet impetum, seque per medium
|
|
integer agens quantus venit egreditur, et inde contra in occidentem
|
|
ablatus aliquamdiu Gallias dirimit, post cursu in meridiem abducto
|
|
hac intrat, accessuque aliorum amnium iam grandis et subinde grandior
|
5
|
inter Volcas et Cavaras emittitur. ultra sunt stagna Volcarum, Ledum
|
80.1
|
flumen, castellum Latara, Mesua collis incinctus mari paene undique,
|
|
ac nisi quod angusto aggere continenti adnectitur insula. tum ex Ceben-
|
|
nis demissus Arauris iuxta Agathan, secundum Beterras Orbis fluit.
|
|
Atax ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis venit, exiguus
|
81.1
|
vadusque est, et iam ingentis alioqui alvei tenens nisi ubi Narbonem
|
|
adtingit nusquam navigabilis, sed cum hibernis intumuit imbribus
|
|
usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. lacus accipit eum
|
|
Rubraesus nomine spatiosus admodum, sed qua mare admittit tenuis
|
5
|
aditu. ultra est Leucata litoris nomen et Salsulae fons, non dulcibus
|
82.1
|
aquis defluens sed salsioribus etiam quam marinae sunt; iuxta campus
|
|
minuta harundine gracilique perviridis, ceterum stagno subeunte
|
|
suspensus. id manifestat media pars eius quae abscissa proximis velut
|
|
insula natat, pellique se atque adtrahi patitur. quin et ex his quae ad
|
83.1
|
imum perfossa sunt suffusum mare ostenditur. unde Grais nostrisque
|
|
etiam auctoribus, verine ignorantia an prudentibus etiam mendacii
|
|
lubidine visum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus
|
|
erui, quod ubi ex alto hucusque penetravit per ea foramina ictu cap-
|
5
|
tantium interfectus extrahitur. inde est ora Sordonum et parva flumina
|
84.1
|
Telis et Ticis, ubi adcrevere persaeva, colonia Ruscino, vicus Eliberrae,
|
|
magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. tum inter
|
|
Pyrenaei promunturia Portus Veneris in sinu salso et Cervaria locus
|
|
Galliae finis.
|
5
|
Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum in
|
85.1
|
terras fronte conversus Hispaniam inrumpit, et minore parte eius
|
|
ad dexteram exclusa trahit perpetua latera continuus, donec per om-
|
|
nem provinciam longo limite inmissus in ea litora quae occidenti sunt
|
|
adversa perveniat. ipsa Hispania nisi qua Gallias tangit pelago undi-
|
86.1
|
que incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se in Nostrum
|
|
et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit
|
|
ac fit ibi latissima, viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam
|
|
abundans, et adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac
|
5
|
sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat. tribus autem est
|
87.1
|
distincta nominibus, parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars
|
|
Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite Gallias altero Baeticam
|
|
Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua meridiem, qua
|
|
septentrionem spectat oceano. illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica
|
5
|
maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nost-
|
|
rum. Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad sep-
|
|
tentriones, fronte ad occasum. urbium de mediterraneis in Tarraconensi
|
88.1
|
clarissimae fuerunt Palantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta;
|
|
in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi, Hispal, Corduba. at si litora
|
89.1
|
legas, a Cervaria proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit,
|
|
dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias, tum mons
|
|
Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter
|
|
exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis ad-
|
5
|
pellant. inde ad Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Bae-
|
90.1
|
tulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo iuxta Iovis mon-
|
|
tem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur et Tolobin Maius.
|
|
Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima. Tulcis eam
|
|
modicus amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit. inde se in
|
91.1
|
terras pelagus insinuat, et primum magno impetu admissum mox
|
|
in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur. prior Suc-
|
92.1
|
ronensis dicitur, maiorque ac magno satis ore pelagus accipiens, et quo
|
|
magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et Sucronem non magna
|
|
excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed notissimas Valen-
|
|
tiam, et Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam. sequens Ilici-
|
93.1
|
tanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. hic
|
|
iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam
|
|
faciunt. verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter
|
94.1
|
Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum
|
|
est. in illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad
|
|
ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera,
|
|
Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesula. fit deinde
|
95.1
|
angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae
|
|
litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila
|
|
et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare
|
|
prominens. is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat
|
5
|
occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum
|
|
pervius prope quantum patet specus; et sinus ultra est in eoque Carteia,
|
96.1
|
ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa
|
|
Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera. tum Mellaria
|
|
et Bello et Baesippo usque ad Iunonis promunturium oram freti oc-
|
|
cupat. illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens,
|
5
|
atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua
|
|
nostra maria sunt finit Europen.
|
|
Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas
|
97.1
|
dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus,
|
|
oratio excedat. paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodis-
|
|
simum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem
|
|
large ferunt. hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata
|
5
|
et in pollinem usque contusa pro farre est. paucae et in Ponto, Leuce
|
98.1
|
Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs
|
|
est Achillea cognomine. non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata,
|
|
ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade advenientium pinnas
|
|
quasi tela iaculatas. sex sunt inter Histri ostia: ex his Peuce notissima
|
5
|
et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet,
|
|
quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant. contra Thracium
|
99.1
|
Bosphorum duae parvae parvoque distantes spatio et aliquando creditae
|
|
dictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et Symplegades. in Propon-
|
|
tide tantum Proconnesos habitatur. extra Hellespontum earum quae
|
100.1
|
Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa
|
|
litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis exposi-
|
|
tae quas quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum
|
|
caeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupa-
|
5
|
verat; in Troade Lesbos et in ea quinque olim oppida Antissa, Pyrrha,
|
101.1
|
Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios et Samos, in Caria Coos,
|
|
in Lycia Rhodos. in illis singulae sunt isdem nominibus urbes, in Rhodo
|
|
tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos. quae contra Tauri pro-
|
102.1
|
munturium inportune navigantibus obiacent Chelidoniae nominantur.
|
|
in sinum, quem maximum Asia recepit, prope media Cypros ad ortum
|
|
occasumque se inmittens recto iugo inter Ciliciam Syriasque porrigitur,
|
|
ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc aliquot urbes
|
5
|
ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari
|
|
Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos. Parabos in Phoenice
|
103.1
|
est parva et quantum patet tota oppidum, frequens tamen, quia etiam
|
|
super aliena tecta sedem ponere licet. parva et Canopos Nili ostio quod
|
|
Canopicum vocant obvia est. Menelai gubernator Canopus ibi forte
|
|
moriens nomen insulae, illa ostio dedit. Pharos nunc Alexandriae ponte
|
104.1
|
coniungitur, olim, ut Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris
|
|
cursu diei totius abducta, et si ita res fuit, videri potest consectantibus
|
|
in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde et
|
|
praecipue cum exundaret litori adnectens auget terras, spatiumque
|
5
|
augescentium in vicina vada promovet. in Africa contra maiorem
|
105.1
|
Syrtim Euteletos, contra minoris promunturia Meninx et Cercina, contra
|
|
Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et Aegatae, Romana clade memora-
|
|
biles. plures Europae litoribus adpositae sunt: in Aegaeo mari prope
|
106.1
|
Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos, Sciathos,
|
|
Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum
|
|
feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos adversa. Pagasaeus
|
|
sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur. Euboea ad meridiem
|
107.1
|
promunturium Geraeston et Capherea, ad septentrionem Cenaeum ex-
|
|
trudit, et nusquam lata duum milium spatium habet ubi artissima
|
|
est, ceterum longa totique Boeotiae adposita angusto freto distat
|
|
a litore. Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu septiens
|
108.1
|
die ac septiens nocte fluctibus invicem versis adeo inmodice fluens,
|
|
ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur. aliquot in ea sunt
|
|
oppida Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia, verum opulentissimae
|
|
Carystos et Chalcis. in Atthide Helene est nota stupro Helenae, et
|
109.1
|
Salamis excidio classis Persicae notior. circa Peloponneson etiam nunc
|
|
in Aegaeo Pitynussa et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio
|
|
Calauria inter ignobiles alias leto Demosthenis nobilis; in Myrtoo Cythera
|
110.1
|
contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote,
|
|
Asteria, Cephallania, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium et inter
|
|
non ignobiles Ulixis nomine Ithaca maxime inlustris; in Epiro Echinades
|
|
et olim Plotae nunc Strophades; contra Ambracium sinum Leucadia,
|
5
|
et vicina Hadriatico mari Corcyra. hae Thracum Graiorumque terris
|
|
obiacent. at interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ius, Thia, Thera,
|
111.1
|
Gyaros, Hippuris, Donysa, Cythnos, Chalcis, Icaria, Cinara, Nisyros,
|
|
Lebinthos, Calymnia, Syme. hae quia dispersae sunt Sporades, at
|
|
Ceos, Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros,
|
|
Tenos, Naxos, Delos, Andros quia in orbem iacent Cyclades dictae.
|
5
|
super eas iam in medio mari ingens et centum quondam urbibus habitata
|
112.1
|
Crete ad orientem promunturium Samonium, ad occidentem Criu meto-
|
|
pon inmittit, nisi maior esset, Cypri similis, multis famigerata fabulis,
|
|
adventu Europae, Pasiphaae et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate
|
|
fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte, maxime
|
5
|
tamen eo quod ibi sepulti Iovis paene clarum vestigium, sepulcrum
|
|
cui nomen eius insculptum est adcolae ostendunt. urbium notissimae
|
113.1
|
Cnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Olopyxos, Therapnae, Cydonea,
|
|
Moratusa, Dictynna. inter colles quod ibi nutritum Iovem accepimus
|
|
fama Idaei montis excellit. iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre,
|
114.1
|
Chryse, Caudos et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo
|
|
adpellant, atque unde Carpathio mari cognomen est Carpathos. in
|
|
Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Titana, Hydria, Electrides,
|
|
nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Aestria, Asine, atque ut Alexand-
|
5
|
riae ita Brundisio adiacens Pharos. Sicilia, aliquando ut ferunt continens
|
115.1
|
et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est. id angustum
|
|
et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perflu-
|
|
it, atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum.
|
|
Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis. ipsa
|
5
|
ingens et tribus promunturiis in diversa procurrens Graecae litterae
|
|
imaginem quae Delta dicitur efficit. Pachynum vocatur quod Grae-
|
116.1
|
ciam spectat, Lilybaeum quod in Africam, Pelorias quod in Italiam
|
|
vergens Scyllae adversum est. causa nominis Pelorus gubernator ab
|
|
Hannibale ibi conditus, quem idem vir profugus ex Africa, et per ea
|
|
loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse
|
5
|
litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat. ab
|
117.1
|
eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare adtingens haec
|
|
fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusas
|
|
et in his mirabilem Arethusam. fons est in quo visuntur iacta in Alphe-
|
|
um amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur
|
5
|
non se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc
|
|
agere alveum atque hic se rursus extollere. inter Pachynum et Lily-
|
118.1
|
baeum Acragas est et Heraclea et Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida
|
|
Panhormus et Himera, interius vero Leontini et Centuripinum et
|
|
Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum Henna
|
|
praecipuam. montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris
|
119.1
|
ab Aenea conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis
|
|
ignibus flagrat. de amnibus Himera referendus, quia in media admo-
|
|
dum ortus in diversa decurrit, scindensque eam utrimque alio ore
|
|
in Libycum alio in Tuscum mare devenit. circa Siciliam in Siculo freto
|
120.1
|
est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur, Africam versus Gaulos,
|
|
Melita, Cossura, propius Italiam Galata, et illae septem quas Aeoli
|
|
adpellant Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyma, Phoenicusa, ac sicut
|
|
Aetna perpetuo flagrat igne Hiera et Strongyle. sed Pithecusa, Leu-
|
121.1
|
cothea, Aenaria, Sidonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria,
|
|
Sinonia, Palmaria Italico lateri citra Tiberina ostia <ad>iacent. ultra
|
122.1
|
aliquot sunt parvae Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria,
|
|
duae grandes fretoque divisae, quarum Corsica Etrusco litori propior,
|
|
inter latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae
|
|
sunt a barbaris colitur: Sardinia Africum pelagus adtingens, nisi quod
|
123.1
|
in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata
|
|
undique et nusquam non aliquanto spatiosior quam ubi longissima est
|
|
Corsica, ceterum fertilis et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda
|
|
ita paene pestilens. in ea populorum antiquissimi sunt Ilienses, urbium
|
5
|
antiquissimae Caralis et Sulci. at in Gallia quas referre conveniat solae
|
124.1
|
sunt Stoechades ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baliares
|
|
in Hispania contra Tarraconensia litora sitae non longe inter se distant,
|
|
et ex spatio sui cognominibus acceptis maiores minoresque perhibentur.
|
|
castella sunt in minoribus Iamno et Mago, in maioribus Palma et Pol-
|
5
|
lentia coloniae. Ebusos e regione promunturii quod in Sucronensi sinu
|
125.1
|
Ferrariam vocant eodem nomine urbem habet, frumentis tantum non
|
|
fecunda ad alia largior, et omnium animalium quae nocent adeo expers,
|
|
ut ne ea quidem quae de agrestibus mitia sunt aut generet aut si in-
|
|
vecta sunt sustineat. contra est Colubraria, cuius meminisse succurrit,
|
126.1
|
quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium et sit ideo
|
|
inhabitabilis, tamen ingressis eam intra id spatium, quod Ebusitana
|
|
humo circumsignaverunt, sine pernicie et tuta est, isdem illis serpentibus,
|
|
qui alioqui solent obvios adpetere, adspectum eius pulveris aliquod
|
5
|
velut virus procul et cum pavore fugientibus.
|
|