Liber tertius
  Dicta est ora Nostri maris, dictae insulae quas amplectitur. restat 3.1.1
ille circuitus quem <ut> initio diximus cingit oceanus. ingens infinitum-
que pelagus it magnis aestibus concitum, ita enim motus eius adpellant,
modo inundat campos modo late nudat ac refugit, non alios aliosque
invicem neque alternis accessibus nunc in hos nunc in illos toto impetu 5
versum, sed ubi in omnia litora, quamvis diversa sint, terrarum in-
sularumque ex medio pariter effusum est, rursus ab illis colligitur
in medium et in semet ipsum redit, tanta vi semper inmissum, ut vasta
etiam flumina retro agat, et aut terrestria deprehendat animalia aut
marina destituat. neque adhuc satis cognitum est, anhelitune id suo 2.1
mundus efficiat, retractamque cum spiritu regerat undam undique,
si, ut doctioribus placet, unum animal est, an sint depressi aliqui specus,
quo reciprocata maria residant, atque unde se rursus exuberantia ad-
tollant, an luna causas tantis meatibus praebeat. at ortus certe eius 5
occasusque variantur neque eodem adsidue tempore, sed ut illa surgit
ac demergitur ita recedere atque adventare conperimus. huc egressos 3.1
sequentesque ea quae exeuntibus dextra sunt, aequor Atlanticum et ora
Baeticae frontis excipit, quae nisi quod semel iterumque paululum
in semet abducitur usque ad fluvium Anam paene recta est. Turduli
et Bastuli habitant. in proximo sinu portus est quem Gaditanum, 4.1
et lucus quem Oleastrum adpellant, tum castellum Ebora in litore
et procul a litore Hasta colonia. extra Iunonis ara templumque est,
in ipso mari monumentum Caepionis scopulo magis quam insulae impo-
situm. Baetis ex Tarraconensi regione demissus per hanc fere mediam 5.1
diu sicut nascitur uno amne decurrit, post ubi non longe a mari grandem
lacum fecit, quasi ex novo fonte geminus exoritur, quantusque simplici
alveo venerat tantus singulis effluit. tum sinus alter usque ad finem
provinciae inflectitur, eumque parva oppida Olintigi, Onolappa con- 5
tingunt. at Lusitania trans Anam, qua mare Atlanticum spectat, primum 6.1
ingenti impetu in altum abit, dein resistit ac se magis etiam quam Baetica
abducit. qua prominet bis in semet recepto mari in tria promunturia 7.1
dispergitur: Anae proximum, quia lata sede procurrens paulatim se
ac sua latera fastigat, Cuneus ager dicitur, sequens Sacrum vocant,
Magnum quod ulterius est, in Cuneo sunt Myrtili, Balsa, Ossonoba,
in Sacro Caetobriga et Portus Hannibalis, in Magno Ebora. sinus inter- 8.1
sunt: et est in proximo Salacia, in altero Ulisippo et Tagi ostium, amnis
gemmas aurumque generantis. ab his promunturiis in illam partem
quae recessit, ingens flexus aperitur, in eoque sunt Turduli veteres
Turdulorumque oppida, amnes autem in medium fere ultimi promun- 5
turii latus effluens Munda, et radices eiusdem adluens Durius. frons 9.1
illa aliquamdiu rectam ripam habet, dein modico flexu accepto mox
paululum eminet, tum reducta iterum iterumque recto margine iacens
ad promunturium quod Celticum vocamus extenditur. totam Celtici 10.1
colunt, sed a Durio ad flexum Grovi, fluuntque per eos Avo, Celadus,
Nebis, Minius et cui oblivionis cognomen est Limia. flexus ipse Lambri-
acam urbem amplexus recipit fluvios Laeron et Ullam. partem quae 11.1
prominet Praesamarchi habitant, perque eos Tamaris et Sars flumina
non longe orta decurrunt, Tamaris secundum Ebora portum, Sars
iuxta turrem Augusti titulo memorabilem. cetera super Tamarici Nerique
incolunt in eo tractu ultimi. hactenus enim ad occidentem versa litora 5
pertinent. deinde ad septentriones toto latere terra convertitur a Celtico 12.1
promunturio ad Pyrenaeum usque. perpetua eius ora, nisi ubi modici
recessus ac parva promunturia sunt, ad Cantabros paene recta est. in 13.1
ea primum Artabri sunt etiamnum Celticae gentis, deinde Astyres.
in Artabris sinus ore angusto admissum mare non angusto ambitu
excipiens Adrobricam urbem et quattuor amnium ostia incingit: duo
etiam inter accolentis ignobilia sunt, per alia Ducanaris exit et Libyca. 5
in Astyrum litore Noega est oppidum, et tres arae quas Sestianas vocant
in paene insula sedent et sunt Augusti nomine sacrae inlustrantque
terras ante ignobiles. at ab eo flumine quod Saliam vocant incipiunt 14.1
orae paulatim recedere, et latae adhuc Hispaniae magis magisque spatia
contrahere, usque adeo semet terris angustantibus, ut earum [rerum]
spatium inter duo maria dimidio minus sit qua Galliam tangunt quam
ubi ad occidentem litus exporrigunt. tractum Cantabri et Vardulli 15.1
tenent: Cantabrorum aliquot populi amnesque sunt sed quorum nomina
nostro ore concipi nequeant. per †eundi† et Salaenos Saunium, per
Autrigones et Orgenomescos Namnasa descendit, et †Devales Tritino
Bellunte cingit, et Decium Aturia Sonans Sauso et Magrada.† Vardulli 5
una gens hinc ad Pyrenaei iugi promunturium pertinens cludit His-
panias.
  Sequitur Galliae latus alterum, cuius ora primo nihil progressa in 16.1
altum mox tantundem paene in pelagus excedens quantum retro His-
pania abscesserat, Cantabricis fit adversa terris, et grandi circuitu
adflexa ad occidentem litus advertit. tunc ad septentriones conversa
iterum longo rectoque tractu ad ripas Rheni amnis expanditur. terra 17.1
est frumenti praecipue ac pabuli ferax et amoena lucis inmanibus.
quidquid ex satis frigoris inpatiens est aegre nec ubique alit, salubris,
et noxio genere animalium minime frequens. gentes superbae super- 18.1
stitiosae aliquando etiam immanes adeo, ut hominem optimam et
gratissimam diis victimam crederent. manent vestigia feritatis iam
abolitae, atque ut ab ultimis caedibus temperant, ita nihilominus, ubi
devotos altaribus admovere, delibant. habent tamen et facundiam 5
suam magistrosque sapientiae druidas. hi terrae mundique magni- 19.1
tudinem et formam, motus caeli ac siderum et quid dii velint, scire
profitentur. docent multa nobilissimos gentis clam et diu, vicenis annis,
aut in specu aut in abditis saltibus. unum ex his quae praecipiunt in
vulgus effluxit, videlicet ut forent ad bella meliores, aeternas esse ani- 5
mas vitamque alteram ad manes. itaque cum mortuis cremant ac defo-
diunt apta viventibus. olim negotiorum ratio etiam et exactio crediti
deferebatur ad inferos, erantque qui se in rogos suorum velut una vic-
turi libenter inmitterent. regio quam incolunt omnis Comata Gallia. 20.1
populorum tria summa nomina sunt, terminanturque fluviis ingentibus.
namque a Pyrenaeo ad Garunnam Aquitani, ab eo ad Sequanam Celtae,
inde ad Rhenum pertinent Belgae. Aquitanorum clarissimi sunt Ausci,
Celtarum Haedui, Belgarum Treveri, urbesque opulentissimae in 5
Treveris Augusta, in Haeduis Augustodunum, in Auscis Eliumberrum.
Garunna ex Pyrenaeo monte delapsus, nisi cum hiberno imbre aut 21.1
solutis nivibus intumuit, diu vadosus et vix navigabilis fertur. at ubi
obvius oceani exaestuantis accessibus adauctus est, isdemque retro
remeantibus suas illiusque aquas agit, aliquantum plenior, et quanto
magis procedit eo latior fit, ad postremum magni freti similis; nec 5
maiora tantum navigia tolerat, verum more etiam pelagi saevientis
exurgens iactat navigantes atrociter, utique si alio ventus alio unda
praecipitat. in eo est insula Antros nomine, quam pendere et adtolli 22.1
aquis increscentibus ideo incolae existimant, quia cum videantur
editiora quis obiacet, ubi se fluctus implevit, illa operit, haec ut prius
tantum ambitur, et quod ea quibus ante ripae collesque ne cernerentur
obstiterant, tunc velut ex loco superiore perspicua sunt. ab Garunnae 23.1
exitu latus illud incipit terrae procurrentis in pelagus et ora Cantabricis
adversa litoribus, aliis populis media eius habitantibus, ab Santonis
ad Ossismos usque deflexa. ab illis enim iterum ad septentriones frons
litorum respicit, pertinetque ad ultimos Gallicarum gentium Morinos, 5
nec portu quem Gesoriacum vocant quidquam notius habet. Rhenus 24.1
Alpibus decidens prope a capite duos lacus efficit Venetum et Acronum.
mox diu solidus et certo alveo lapsus haud procul a mari huc et illuc
dispergitur, sed ad sinistram amnis etiamnum et donec effluat Rhenus,
ad dextram primo angustus et sui similis, post ripis longe ac late receden- 5
tibus iam non amnis sed ingens lacus ubi campos implevit Flevo dicitur,
eiusdemque nominis insulam amplexus fit iterum artior iterumque
fluvius emittitur.
  Germania hinc ripis eius usque ad Alpes, a meridie ipsis Alpibus, 25.1
ab oriente Sarmaticarum confinio gentium, qua septentrionem spectat
oceanico litore obducta est. qui habitant immanes sunt animis atque 26.1
corporibus, et ad insitam feritatem vaste utraque exercent, bellando
animos, corpora adsuetudine laborum maxime frigoris. nudi agunt
antequam puberes sint, et longissima apud eos pueritia est. viri sagis
velantur aut libris arborum, quamvis saeva hieme. nandi non patientia 27.1
tantum illis, studium etiam est. bella cum finitimis gerunt, causas eorum
ex libidine arcessunt, neque inperitandi prolatandique quae possident,
nam ne illa quidem enixe colunt, sed ut circa ipsos quae iacent vasta
sint. ius in viribus habent, adeo ut ne latrocinii quidem pudeat, tantum 28.1
hospitibus boni, mitesque supplicibus. victu ita asperi incultique, ut
cruda etiam carne vescantur aut recenti, aut cum rigentem in ipsis
pecudum ferarumque coriis, manibus pedibusque subigendo renovarunt.
terra ipsa multis inpedita fluminibus, multis montibus aspera et magna 29.1
ex parte silvis ac paludibus invia. paludium Suesia, Metia et Melsyagum
maximae, silvarum Hercynia et aliquot sunt, quae nomen habent,
sed illa dierum sexaginta iter occupans, ut maior aliis ita notior. mon- 30.1
tium altissimi Taunus et Retico, nisi quorum nomina vix est eloqui ore
Romano. amnium in alias gentes exeuntium Danuvius et Rhodanus,
in Rhenum Moenis et Lupia, in oceanum Amissis, Visurgis et Albis
clarissimi. super Albim Codanus ingens sinus magnis parvisque insulis 31.1
refertus est. hac re mare quod gremio litorum accipitur nusquam late
patet nec usquam mari simile, verum aquis passim interfluentibus ac
saepe transgressis vagum atque diffusum facie amnium spargitur;
qua litora adtingit, ripis contentum insularum non longe distantibus 5
et ubique paene tantundem, it angustum et par freto, curvansque se
subinde longo supercilio inflexum est. in eo sunt Cimbri et Teutoni, 32.1
ultra ultimi Germaniae Hermiones.
  Sarmatia intus quam ad mare latior, ab his quae secuntur Vistula 33.1
amne discreta, qua retro abit usque ad Histrum flumen inmittitur.
gens habitu armisque Parthicae proxima, verum ut caeli asperioris ita
ingenii. non se urbibus tenent et ne statis quidem sedibus. ut invitavere 34.1
pabula, ut cedens ut sequens hostis exegit, ita res opesque secum trahens
semper castra habitant; bellatrix libera indomita et usque eo inmanis
atque atrox, ut feminae etiam bella cum viris ineant; atque ut habiles
sint, natis statim dextra aduritur mamma. inde expedita in ictus manus 5
quae exeritur, virile fit pectus. arcus tendere equitare venari puellaria 35.1
pensa sunt; ferire hostem adultarum stipendium est, adeo ut non per-
cussisse pro flagitio habeatur, sitque eis poenae virginitas.
  Inde Asiae confinia, nisi ubi perpetuae hiemes sedent et intolerabilis 36.1
rigor, Scythici populi incolunt, fere omnes et in unum Belcae adpellati.
in Asiatico litore primi Hyperborei super aquilonem Riphaeosque
montes sub ipso siderum cardine iacent; ubi sol non cotidie ut nobis
sed primum verno aequinoctio exortus, autumnali demum occidit; ideo 5
sex mensibus dies et totidem aliis nox usque continua est. terra angusta 37.1
aprica per se fertilis. cultores iustissimi et diutius quam ulli mortalium
et beatius vivunt. quippe festo semper otio laeti non bella novere non
iurgia, sacris operati maxime Apollinis, quorum primitias Delon misisse
initio per virgines suas, deinde per populos subinde tradentes ulterio- 5
ribus, moremque eum diu et donec vitio gentium temeratus est servasse
referuntur. habitant lucos silvasque, et ubi eos vivendi satietas magis
quam taedium cepit, hilares redimiti sertis semet ipsi in pelagus ex
certa rupe praecipitant. id eis funus eximium est. mare Caspium ut 38.1
angusto ita longo etiam freto primum terras quasi fluvius inrumpit,
atque ubi recto alveo influxit, in tres sinus diffunditur: contra os ipsum
in Hyrcanium, ad sinistram in Scythicum, ad dextram in eum quem
proprie totius nomine Caspium adpellant; omne atrox saevum sine 5
portibus, procellis undique expositum, ac beluis magis quam cetera
refertum et ideo minus navigabile. ad introeuntium dextram Scythae
Nomades freti litoribus insident. intus sunt ad Caspium sinum Caspii 39.1
et Amazones sed quas Sauromatidas adpellant, ad Hyrcanium Albani
et Moschi et Hyrcani, in Scythico Amardi et Pestici et iam ad fretum
Derbices. multi in eo sinu magni parvique amnes fluunt, sed qui famam
habeat †ex Ceraunis montibus uno alveo descendit, duobus exit in 5
Caspium. Araxes Tauri latere demissus, quoad campos Armeniae secat, 40.1
labitur placidus et silens, neque in utram partem eat, quamquam in-
tuearis, manifestus; cum in asperiora devenit, hinc atque illinc rupibus
pressus, et quanto angustior tanto magis pernix frangit se subinde ad
opposita cautium, atque ob id ingenti cum murmure sonansque devol- 5
vitur, adeo citus, ut qua ex praecipiti in subiecta casurus est, non
declinet statim undam, sed ultra quam canalem habet evehat, plus
iugeri spatio sublimis et aquis pendentibus semet ipse sine alveo ferens;
deinde ubi incurvus arcuatoque amne descendit, fit tranquillus, iterum-
que per campos tacitus et vix fluens in id litus elabitur. Cyrus et Cam- 41.1
byses ex radicibus Coraxici montis vicinis fontibus editi [et] in diversa
abeunt, perque Hiberas et Hyrcanos diu et multum distantibus alveis
defluunt, post non longe a mari eodem lacu accepti in Hyrcanium sinum
uno ore perveniunt. Iaxartes et Oxos per deserta Scythiae ex Sug- 42.1
dianorum regionibus in Scythicum exeunt, ille suo fonte grandis, hic
incursu aliorum grandior, et aliquamdiu ad occasum ab oriente occur-
rens iuxta Dahas primum inflectitur, cursuque ad septentrionem con-
verso inter Amardos et Pesticos os aperit. silvae alia quoque dira animalia 43.1
verum et tigres ferunt utique Hyrcaniae, saevum ferarum genus et
usque eo pernix, ut illis longe quoque praegressum equitem consequi
nec tantum semel sed aliquotiens etiam cursu unde coeperit subinde
repetito solitum et facile sit. causa ex eo est, quod ubi ille interceptos 5
earum catulos citus coepit avehere, et rabiem adpropinquantium astu
frustraturus unum de pluribus omisit, hae proiectum excipiunt et ad
cubilia sua referunt, rursumque et saepius remeant atque idem efficiunt,
donec ad frequentiora quam adire audeant profugus raptor evadat.
ultra Caspium sinum quidnam esset, ambiguum aliquamdiu fuit, idemne 44.1
oceanus an tellus infesta frigoribus sine ambitu ac sine fine proiecta.
sed praeter physicos Homerumque qui universum orbem mari circum- 45.1
fusum esse dixerunt, Cornelius Nepos ut recentior, auctoritate sic
certior; testem autem rei Quintum Metellum Celerem adicit, eumque ita
rettulisse commemorat: cum Galliae pro consule praeesset, Indos quos-
dam a rege Botorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent 5
requirendo cognosse, vi tempestatium ex Indicis aequoribus abreptos,
emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse. restat
ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem adsiduo gelu durantur et ideo
deserta sunt.
  His oris quas angulo Baeticae adhuc usque perstrinximus multae 46.1
ignobiles insulae et sine nominibus etiam adiacent, sed earum quas
praeterire non libeat Gades fretum adtingit, eaque angusto spatio et
veluti flumine a continenti abscissa qua terris propior est paene rectam
ripam agit, qua oceanum spectat duobus promunturiis evecta in altum, 5
medium litus abducit, et fert in altero cornu eiusdem nominis urbem
opulentam, in altero templum Aegyptii Herculis, conditoribus religione
vetustate opibus inlustre. Tyrii constituere; cur sanctum sit, ossa eius
ibi sita efficiunt; annorum quis manet ab Iliaca tempestate principia
sunt; opes tempus aluit. in Lusitania Erythia est quam Geryonae habi- 47.1
tatam accepimus, aliaeque sine certis nominibus; adeo agri fertiles, ut
cum semel sata frumenta sint, subinde recidivis seminibus segetem
novantibus, septem minime, interdum plures etiam messes ferant. in
Celticis aliquot sunt, quas quia plumbo abundant uno omnes nomine 5
Cassiteridas adpellant. Sena in Britannico mari Ossismicis adversa 48.1
litoribus, Gallici numinis oraculo insignis est, cuius antistites perpetua
virginitate sanctae numero novem esse traduntur: Gallizenas vocant,
putantque ingeniis singularibus praeditas maria ac ventos concitare
carminibus, seque in quae velint animalia vertere, sanare quae apud 5
alios insanabilia sunt, scire ventura et praedicare, sed nonnisi dedita
navigantibus, et in id tantum, ut se consulerent profectis. Britannia 49.1
qualis sit qualesque progeneret, mox certiora et magis explorata dicentur.
quippe tamdiu clausam aperit ecce principum maximus, nec indo-
mitarum modo ante se verum ignotarum quoque gentium victor, pro-
priarum rerum fidem ut bello affectavit, ita triumpho declaraturus por- 5
tat. ceterum ut adhuc habuimus, inter septentrionem occidentemque 50.1
proiecta grandi angulo Rheni ostia prospicit, dein obliqua retro latera
abstrahit, altero Galliam altero Germaniam spectans, tum rursus per-
petuo margine directi litoris ab tergore abducta iterum se in diversos
angulos cuneat triquetra et Siciliae maxime similis, plana ingens fecunda, 5
verum iis quae pecora quam homines benignius alant. fert nemora saltus- 51.1
que, ac praegrandia flumina, alternis motibus modo in pelagus modo
retro fluentia et quaedam gemmas margaritasque generantia. fert populos
regesque populorum, sed sunt inculti omnes, atque ut longius a con-
tinenti absunt ita magis aliarum opum ignari, tantum pecore ac finibus 5
dites,—incertum ob decorem an quid aliud—vitro corpora infecti.
causas tamen bellorum et bella contrahunt ac se frequenter invicem 52.1
infestant, maxime inperitandi cupidine studioque ea prolatandi quae
possident. dimicant non equitatu modo aut pedite, verum et bigis et
curribus Gallice armatis: covinnos vocant, quorum falcatis axibus utun-
tur. super Britanniam Iuverna est paene par spatio, sed utrimque 53.1
aequali tractu litorum oblonga, caeli ad maturanda semina iniqui,
verum adeo luxuriosa herbis non laetis modo sed etiam dulcibus, ut
se exigua parte diei pecora impleant, et nisi pabulo prohibeantur, diu-
tius pasta dissiliant. cultores eius inconditi sunt et omnium virtutium 5
ignari <magis> quam aliae gentes [aliquatenus tamen gnari], pietatis
admodum expertes. triginta sunt Orcades angustis inter se diductae 54.1
spatiis, septem Haemodae contra Germaniam vectae. in illo sinu quem
Codanum diximus †ex iis† Scadinavia, quam adhuc Teutoni tenent, et
ut fecunditate alias ita magnitudine antestat. quae Sarmatis adversa 55.1
sunt ob alternos accessus recursusque pelagi, et quod spatia quis distant
modo operiuntur undis modo nuda sunt, alias insulae videntur alias una
et continens terra. in his esse Oeonas, qui ovis avium palustrium et 56.1
avenis tantum alantur, esse equinis pedibus Hippopodas et Panotios,
quibus magnae aures et ad ambiendum corpus omne patulae—nudis
alioquin—pro veste sint, praeterquam quod fabulis traditur, <apud>
auctores etiam—quos sequi non pigeat—invenio. Thyle Belcarum 57.1
litori adposita est, Grais et nostris celebrata carminibus. in ea, quod
ibi sol longe occasurus exsurgit, breves utique noctes sunt, sed per
hiemem sicut aliubi obscurae, aestate lucidae, quod per id tempus iam
se altius evehens, quamquam ipse non cernatur, vicino tamen splendore 5
proxima inlustrat, per solstitium vero nullae, quod tum iam manifestior
non fulgorem modo sed sui quoque partem maximam ostentat. Talge 58.1
in Caspio mari sine cultu fertilis, omni fruge ac fructibus abundans,
sed vicini populi quae gignuntur adtingere nefas et pro sacrilegio habent,
diis parata existimantes diisque servanda. aliquot et illis oris quas
desertas diximus aeque desertae adiacent, quas sine propriis nominibus 5
Scythicas vocant.
  Ab his in Eoum mare cursus inflectitur, inque oram terrae spectantis 59.1
orientem. pertinet haec a Scythico promunturio ad Colida primum ob
nives invia, deinde ob inmanitatem habitantium inculta. Scythae sunt
Androphagoe et Sacae, distincti regione, quia feris scatet, inhabitabili.
vasta deinde iterum loca beluae infestant, usque ad montem mari in- 60.1
minentem nomine Tabim. longe ab eo Taurus adtollitur. Seres intersunt,
genus plenum iustitiae, et commercio quod rebus in solitudine relictis
absens peragit notissimum. India non Eoo tantum adposita pelago, sed 61.1
et ei quod ad meridiem spectans Indicum diximus, et hinc Tauri iugis,
ab occidente Indo finita tantum spatium litoris occupat, quantum per
sexaginta dies noctesque velificantibus cursus est; ita multum a nostris
abducta regionibus, ut in aliqua parte eius neuter septentrio adpareat, 5
aliterque quam in aliis oris umbrae rerum ad meridiem iaceant. ceterum 62.1
fertilis, et vario genere hominum aliorumque animalium scatet. alit
formicas non minores maximis canibus, quas more gryporum aurum
penitus egestum cum summa pernicie adtingentium custodire comme-
morant; immanes et serpentes alit, qui et elephantos morsu atque ambitu 5
corporis adficiant; tam pinguis alicubi et tam feracis soli, ut in eo mella
frondibus defluant, lanas silvae ferant, harundinum fissa internodia
veluti navigia binos et quaedam ternos etiam vehant. cultorum habitus 63.1
moresque dissimiles. lino alii vestiuntur aut lanis quas diximus, alii
avium ferarumque pellibus; pars nudi agunt, pars tantum obscena
velati; alii humiles parvique, alii ita proceri et corpore ingentes, ut
elephantis etiam et ibi maximis sicut nos equis facile atque habiliter 5
utantur. quidam nullum animal occidere, nulla carne vesci optimum 64.1
existimant, quosdam tantum pisces alunt. quidam proximos parentes
priusquam annis aut aegritudine in maciem eant velut hostias caedunt,
caesorumque visceribus epulari fas et maxime pium est. at ubi senectus 65.1
aut morbus incessit, procul a ceteris abeunt mortemque in solitudine
nihil anxii expectant. prudentiores et quibus ars studiumque sapientiae
contingit non expectant eam, sed ingerendo semet ignibus laeti et cum
gloria arcessunt. urbium quas incolunt—sunt autem plurimae— 66.1
Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Iovi sacer. famam hinc
praecipuam habent; in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur
esse nutritum, unde Graecis auctoribus ut femori Iovis insitum dicerent
aut materia ingessit aut error. oras tenent a Tamo ad Gangen Palibotri, 67.1
a Gange ad Colida, nisi ubi magis quam ut habitetur exaestuat, atrae
gentes et quodammodo Aethiopes. ab Colide ad Indum recta sunt
litora, timidique populi et marinis opibus adfatim dites. Tamus pro- 68.1
munturium est, quod Taurus adtollit, Colis alter <Eo>ae partis angulus
initiumque lateris ad meridiem versi, Ganges et Indus amnes. ille multis
fontibus in Haemode monte conceptus, simul unum alveum fecit, fit
omnium maximus et alicubi latius, qua angustissime fluit decem milia 5
passuum patens, in septem ora dispergitur. Indus ex monte Propaniso 69.1
exortus et alia quidem flumina admittit, sed clarissima Cophen, Ace-
sinum, Hydaspen, conceptamque pluribus alveis undam lato spatio
trahit. hinc paene Gangen magnitudine exaequat. post ubi saepe aliquot
magnis flexibus cinxit iugum ingens, iterum rectus solidusque descendit, 5
donec ad laevam dextramque se diducens duobus ostiis longe distantibus
exeat. ad Tamum insula est Chryse, ad Gangen Argyre: altera aurei 70.1
soli—ita veteres tradidere—altera argentei, atque ut maxime videtur,
aut ex re nomen aut ex vocabulo fabula est. Taprobane aut grandis
admodum insula aut prima pars orbis alterius. id parcius dicitur, sed
quia habitatur nec quisquam circum eam isse traditur, prope verum est. 5
contra Indi ostia illa sunt quae vocant Solis adeo inhabitabilia, ut 71.1
ingressos vis circumfusi aeris exanimet confestim, et inter ipsa ostia
Patalene regio, ob aestus intolerabilis alicubi cultoribus egens. <Ariane>
inde ad principia Rubri maris pertinet ipsa invia atque deserta; humus
cineri magis fit quam pulveri similis, ideoque per eam rara et non 5
grandia flumina emanant, quorum Tuberonem et Arusacen notissima
accepimus.
  Rubrum mare Graeci, sive quia eius coloris est sive quod ibi Erythras 72.1
regnavit Erythran thalassan appellant: procellosum asperum mare, pro-
fundum et magnorum animalium magis quam cetera capax. primo
recedentis oras aequabiliter impellit, et ut non iret interius, aliquantum
patens sinus erat. sed quas ripas inflexerat bis inrumpit, duosque iterum 5
sinus aperit: Persicus vocatur dictis regionibus propior, Arabicus ulterior. 73.1
Persicus qua mare accipit utrimque rectis lateribus grande ostium
quasi cervice conplectitur, dein terris in omnem partem vaste et aequa
portione cedentibus magno litorum orbe pelagus incingens reddit for-
mam capitis humani. Arabici et os artius et latitudo minor est, maior 74.1
aliquanto recessus et multo magis longa latera. init penitus introrsusque,
dum Aegyptum paene et montem Arabiae Casium adtingat, quodam
fastigio minus ac minus latus, et quo magis penetrat angustior. ab his 75.1
quae diximus ad sinum Persicum, nisi ubi Chelonophagi morantur,
deserta sunt. in ipso Carmanii <in>navigantium dextera positi sine veste
ac fruge, sine pecore ac sedibus piscium cute se velant, carne vescuntur,
praeter capita toto corpore hirsuti. interiora Cedrosi, dehinc Persae 5
habitant. Saetis per Carmanios, supra Sandis et Corios effluunt. in 76.1
parte quae pelagi ostio adversa est Babyloniorum fines Chaldaeorumque
sunt, et duo clari amnes Tigris Persidi propior, ulterior Euphrates.
Tigris ut natus est ita descendens usque in litora permeat. Euphrates 77.1
immani ore aperto non exit tantum unde oritur, sed et vaste quoque
decidit, nec secat continuo agros, late diffusus in stagna, diu sedentibus
aquis piger et sine alveo patulus, post ubi marginem rupit vere fluvius,
acceptisque ripis celer et fremens per Armenios et Cappadocas occidentem 5
petit, ni Taurus obstet in nostra maria venturus. inde ad meridiem 78.1
avertitur, et primum Syros tunc Arabas ingressus non perdurat in
pelagus, verum ingens modo et navigabilis, inde tenuis rivus despectus
emoritur, et nusquam manifesto exitu effluit ut alii amnes sed deficit.
alterum latus ambit plaga, quae inter utrumque pelagus excurrit. 79.1
Arabia dicitur, cognomen Eudaemon, angusta, verum cinnami et turis
aliorumque odorum maxime ferax. maiorem Sabaei tenent partem, ostio
proximam et Carmaniis contrariam Macae. frontem quae inter ostia
ostenditur silvae cautesque exasperant. aliquot sunt in medio insulae 5
sitae, Ogyris quod in ea Erythrae regis monimentum est magis clara
quam ceterae. alterum sinum undique Arabes incingunt. ab ea parte 80.1
quae introeuntibus dextra est urbes sunt Charra et Arabia et Gadanus,
in altera ab intimo angulo prima Berenice inter Heroopoliticum et
Strobilum, deinde inter promunturia Maenorenon et Coloba Philoteris
et Ptolemais, ultra Arsinoe et alia Berenice, tum silva quae hebenum 5
odoresque generat, et manu factus amnis, ideoque referundus quod ex
Nili alveo dioryge adductus. extra sinum, verum in flexu tamen etiam- 81.1
num Rubri maris pars bestiis infesta ideoque deserta est, partem Panchai
habitant, hi quos ex facto quia serpentibus vescuntur Ophiophagos
vocant. fuere interius Pygmaei, minutum genus et quod pro satis
frugibus contra grues dimicando defecit. sunt multa volucrum multa 82.1
serpentium genera: de serpentibus memorandi maxime, quos parvos
admodum et veneni praesentis certo anni tempore ex limo concretarum
paludium emergere, in magno examine volantes Aegyptum tendere,
atque in ipso introitu finium ab avibus quas ibidas appellant adverso 5
agmine excipi pugnaque confici traditum est. de volucribus praecipue 83.1
referenda Phoenix, semper unica; non enim coitu concipitur partuve
generatur, sed ubi quingentorum annorum aevo perpetua duravit, super
exaggeratam variis odoribus struem sibi ipsa incubat solviturque; dein 84.1
putrescentium membrorum tabe concrescens ipsa se concipit atque ex
se rursus renascitur. cum adolevit, ossa pristini corporis inclusa murra
Aegyptum exportat et in urbe quam Solis adpellant flagrantibus arae
bustis inferens memorando funere consecrat. ipsum promunturium quo 5
id mare cluditur Aceraunis saltibus invium est.
  Aethiopes ultra sedent; Meroen habent terram, quam Nilus primo 85.1
ambitu amplexus insulam facit: pars quia vitae spatium dimidio fere
quam nos longius agunt Macrobii, pars quia ex Aegypto advenere dicti
Automoles: pulchri forma et qui corporis viriumque veneratores <sunt>
veluti optimarum alii virtutium. illis mos est cui potissimum pareant 86.1
specie ac viribus legere. apud hos plus auri quam aeris est: ideo quod
minus est pretiosius censent. aere exornantur, auro vincla sontium
fabricant. est locus adparatis epulis semper refertus: quia ut libet vesci 87.1
volentibus licet, Heliu trapezan adpellant, et quae passim adposita sunt
adfirmant innasci subinde divinitus. est lacus quo perfusa corpora quasi 88.1
uncta pernitent: bibitur idem; adeo est liquidus et ad sustinenda quae
incidunt aut inmittuntur infirmus, ut folia etiam proximis decisa frond-
ibus non innatantia ferat sed pessum et penitus accipiat. sunt et saevis-
simae ferae omni colore varii lycaones et quales accepimus sphinges. 5
sunt mirae aves cornutae tragopanes et equinis auribus pegasi. ceterum 89.1
oras ad eurum sequentibus nihil memorabile occurrit. vasta omnia vastis
praecisa montibus ripae potius sunt quam litora. inde ingens et sine
cultoribus tractus. dubium aliquandiu fuit, essetne ultra pelagus ca-
peretne terra circuitum an exhausto fluctu sine fine se Africa extenderet: 5
verum et[si] Hanno Carthaginiensis exploratum missus a suis, cum per 90.1
oceani ostium exisset magnam partem eius circumvectus, non se mari
sed commeatu defecisse memoratu rettulerat, et Eudoxus quidam avorum
nostrorum temporibus cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret,
Arabico sinu egressus per hoc pelagus, ut Nepos adfirmat, Gades usque 5
pervectus est: ideo eius orae notae sunt aliqua. sunt autem trans ea 91.1
quae deserta modo diximus muti populi et quibus pro eloquio nutus est,
alii sine sono linguae, alii sine linguis, alii labris etiam cohaerentibus,
nisi quod sub naribus etiam fistula est per quam bibere avenis, et cum
incessit libido vescendi, grana singula frugum passim nascentium ab- 5
sorbere dicuntur. sunt quibus ante adventum Eudoxi adeo ignotus 92.1
ignis fuit adeoque visus mirum in modum placuit, ut amplecti etiam
flammas et ardentia sinu abdere donec noceret maxime libuerit. super 93.1
eos grandis litoris flexus grandem insulam includit, in qua tantum
feminas esse narrant toto corpore hirsutas et sine coitu marum sua
sponte fecundas, adeo asperis efferisque moribus, ut quaedam contineri
ne reluctentur vix vinculis possint. hoc Hanno rettulit et quia detracta 5
occisis coria pertulerat, fides habita est. ultra hunc sinum mons altus, 94.1
ut Graeci vocant Theon <ochema>, perpetuis ignibus flagrat. ultra 95.1
montem viret collis longo tractu longis litoribus obductus, unde visuntur
patentes magis campi quam ut perspici possint <Aegi>panum Satyro-
rumque. hinc opinio causae fidem cepit, quod cum in his nihil culti sit,
nullae habitantium sedes, nulla vestigia, solitudo in diem vasta et 5
silentium vastius, nocte crebri ignes micant et veluti castra late iacentia
ostenduntur, crepant cymbala et tympana, audiunturque tibiae sonantes
maius humanis. tunc rursus Aethiopes, nec iam dites quos diximus, 96.1
nec ita corporibus similes, sed minores incultique sunt et nomine Hes-
perio<e>. in horum finibus fons est quem Nili esse aliqua credibile est:
Nuchul ab incolis dicitur, et videri potest non alio nomine adpellari
sed a barbaro ore corruptus. alit et <pa>pyrum et minora quidem eius- 5
dem tamen generis animalia. aliis amnibus in oceanum vergentibus solus 97.1
in mediam regionem et ad orientem abit, et quonam exeat, incertum
est. inde colligitur Nilum hoc fonte conceptum actumque aliquandiu
per invia et ideo ignotum, iterum se ubi adiri possit ostendere; ceterum
spatio quo absconditur effici, ut hic alio cedere, ille aliunde videatur 5
exsurgere. catoblepas non grandis fera, verum grande et praegrave caput 98.1
aegre sustinens, atque ob id in terram plurimum ore conversa apud hos
gignitur, ob vim singularem magis etiam referenda, quod cum impetu
morsuque nihil umquam saeviat, oculos eius vidisse mortiferum. contra 99.1
eosdem sunt insulae Gorgades, domus ut aiunt aliquando Gorgonum.
ipsae terrae promunturio cui Hesperu ceras nomen est finiuntur.
  Inde incipit frons illa quae in occidentem vergens mari Atlantico 100.1
adluitur. prima eius Aethiopes tenent, media nulli; nam aut exusta
sunt aut harenis obducta aut infesta serpentibus. exustis insulae ad-
positae sunt quas Hesperidas tenuisse memoratur. in harenis mons est 101.1
Atlas, de se consurgens, verum incisis undique rupibus praeceps, invius,
et quo magis surgit exilior, qui quod altius quam conspici potest usque
in nubila erigitur, caelum et sidera non tangere modo vertice sed sus-
tinere quoque dictus est. contra Fortunatae insulae abundant sua sponte 102.1
genitis, et subinde aliis super alia innascentibus nihil sollicitos alunt,
beatius quam aliae urbes excultae. una singulari duorum fontium ingenio
maxime insignis: alterum qui gustavere risu solvuntur in mortem; ita
adfectis remedium est ex altero bibere. ab eo tractu quem ferae in- 103.1
festant proximi sunt Himantopodes inflexi lentis cruribus, quos serpere
potius quam ingredi referunt, dein Pharusii, aliquando tendente ad
Hesperidas Hercule dites, nunc inculti, et nisi quod pecore aluntur
admodum inopes. hinc iam laetiores agri amoenique saltus citro tere- 104.1
bintho ebore abundant. Nigritarum Gaetulorumque passim vagantium
ne litora quidem infecunda sunt, purpura et murice efficacissimis ad
tinguendum, et ubique quod tinxere clarissimum. reliqua est ora Maure- 105.1
taniae exterior, et in finem sui fastigantis se Africae novissimus angulus,
isdem opibus sed minus dives. ceterum solo etiam ditior et adeo est
fertilis, ut frugum genera non cum serantur modo benignissime procreet,
sed quaedam profundat etiam non sata. hic Antaeus regnasse dicitur 106.1
et signum quoque fabulae clarum prorsus ostenditur collis modicus
resupini hominis imagine iacentis, illius ut incolae ferunt tumulus: unde
ubi aliqua pars eruta est solent imbres spargi, et donec effossa repleantur
eveniunt. hominum pars silvas frequentant, minus quam quos modo 107.1
diximus vagi, pars in urbibus agunt, quarum ut inter parvas opulen-
tissimae habentur procul a mari Gilda, Volubilis, Banasa, propius autem
Sala et Lixos flumini Lixo proxima. ultra est colonia et fluvius Gna et
unde initium fecimus Ampelusia in Nostrum iam fretum vergens pro- 5
munturium, operis huius atque Atlantici litoris terminus.