INCERTORVM POETARVM FABVLAE
LAOMEDON
Sch. Veron. Verg. A. 2.81
Memória uoluenda átque fama IncPoet.1a
NELEI CARMEN
Festus 170M
. númquam numero mátri faciemús uolup 1
Foedé stupreque cástigor cotídie.
Toppér fortunae cómmutantur hóminibus.
<strigo>nes exerciti
†saucia puer filia sumam 5
PENTHESILEA
Festus 189M
Fórmidabant óbiurare
EQVVS TROIANVS
Festus 343M
sero sapiunt Phryges.
Sí sciens fallo
CHORVS PROSERPINAE
Var. L. 6.94
inlicis
EX INCERTIS INCERTORVM FABVLIS
Var. L. 6.60
Aenéa!—Quis enim est, quí meum nomen núncupat? IncTrag.1
mani omu * * *
. . atque ego rep<úlso ratibus meís mare>.
Sed iám pro<scindunt rátibus sulcan>tés salum.
. máter grauida párere <ex> se ardentém facem 5
Visa ést in somnis Hécuba: quo fató pater
Rex ípse Priamus sómnio, mentís metu
Percúlsus, curis súmptus suspirántibus,
Ecsácrificabat hóstiis balántibus.
Tum cóniecturam póstulat pacém petens, 10
Vt se édoceret óbsecrans Apóllonem,
Quo sése uertant tántae sortes sómnium.
Ibi éx oraclo uóce diuina édidit
Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret
Postílla natus, témperaret tóllere: 15
Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.
Omnís aequalis uíncebat quinquértio.
O sáncte Apollo, qui úmbilicum cértum terrarum óptines,
Únde superstitiósa primum saéua euasit uóx foras!
Quint. Inst. 9.3.77
    Hécuba, hoc dolet pudét piget. 21
. . heu heu pater, heú Hector!
Póstquam abs te, Ágamemno, út uenirem tétigit aures núntius,
Éxtemplo
    cóncitum tetulí gradum. 25
Iam dómum itionem réges Atridaé parant.
Dómum itionis cúpidi imperium régis paene inmínuimus.
Quod nísi quieris, Ménelae, hac dextra óccides.
Proin démet abs te régimen Argos, dum ést potestas cónsili.
Nám sapiens uirtúti honorem praémium, haud praedám petit. 30
Sét quid uideo? férro saeptus póssidet sedís sacras
Omnés Danai atque Mycénenses,
Attíca pubes
Itís, paratis árma quam primúm, uiri?
Dánai qui parént Atridis, quám primum arma súmite! 35
    críspisulcans ígneum
Fúlmen
[Martém fatigat pródigus uitaé furor.]
Supréme belli . . . . . potens!
    inplorát fidem 40
Iouis hóspitalis, Gráios omnis cónuocat.
[Haec, béllicosus cuí pater, matér cluet Minérua.]
Vbi ínitiantur géntes orarum últimae
<Ops ílle> concidít, ego egens exórtus sum.
Phoenix . . . . . . . non múlta peccas, séd <tamen 45
Sí> peccas, te régere possum.
Aiax Videó te, uideo: uíue, Vlixes, dúm licet:
Oculís postremum lúmen radiatúm rape!
Aiax Apérte fatur díctio, si intéllegas:
Talí dari arma, quális qui gessít fuit, 50
Iubét, potiri sí studeamus Pérgamum.
Quem ego mé profiteor ésse, mest aecúm frui
Fratérnis armis míhique adiudicárier,
Vel quód propinquus uél quod uirtute aémulus.
Aiax Cuius ípse princeps iúris iurandí fuit, 55
Quod ómnes scitis, sólus neglexít fidem:
Furere ádsimulare, né coiret, ínstitit.
Quod ní Palamedi pérspicax prudéntia
Istíus percepset málitiosam audáciam,
Fidé sacratae iús perpetuo fálleret. 60
Vidí te, Vlixes, sáxo sternentem Héctora,
Vidí tegentem clípeo classem Dóricam:
Ego túnc pudendam trépidus hortabár fugam.
. fácinus fecit máximum, cum Dánais inclinántibus
Summám perfecit rém, manu suá restituit proélium 65
Insániens.
    uictor ínsolens
Ígnominiae sé dolore uíctum non potuít pati.
Ferrón an fato moérus Argiuom óccidit?
Tetulít senilis Poéas ad caelúm manus. 70
Noctúrno aditu occultá coluntur
Siluéstribus saepibus dénsa.
Ádsum atque aduenio Ácherunte uíx uia alta atque árdua,
Pér speluncas sáxis structas ásperis pendéntibus
Máxumis, ubi rígida constat crássa caligo ínferum. 75
Únde animae excitántur obscura úmbra opertae ex óstio
Áltae Acheruntis sálso sanguine . . . . . . .
Úsque quaque sápere oportet: íd erit telum acérrimum.
    mané mane, porro ut aúdias!
Quá tempestate Hélenam Paris innúptis iunxit núptiis, 80
Égo tum grauida explétis iam fere ád pariendum ménsibus,
Pér idem tempus Pólydorum Hecuba pártu postremó parit.
Et ego íbo ut latebras rúspans rimer máritimas.
Naufrágia, labes géneris ignorás, senex?
Telamo Égo cum genui, túm morituros scíui et huic rei sústuli. 85
Praéterea ad Troiám cum misi ob défendendam Graéciam,
Scíbam me in mortíferum bellum, nón in epulas míttere.
. inter se strépere aperteque ártem obterere extíspicum:
Sóluere imperát secundo rúmore aduersáque aui.
Nisi sí qua Vlixes líntre euasit Lártius 90
[Ó parens antíqua nostrae géntis, Argiuúm decus!]
    Tevcer pátria est, ubicumque ést bene.
Hícine est ille Télamo, modo quem glória ad caelum éxtulit,
Quem áspectabant, cuíus ob os Grai óra obuertebánt sua?
* 94a
    simul ánimus cum re cóncidit. 95
Quae tám terribilis túa pectora turbát, terrifico sónitu inpulit—?
Quís meum nóminans nómen <aede> éxciet?
Quís tumultu ínuocans íncolarúm fidem—?
Quí repens sémi<somnum> ónere pulsáns graui
<Hás> fores, crépitu terrét? 100
Ioue pátre prognatus ést, ut perhibent, Tántalus,
Ex Tántalo ortus Pélops, ex Pelope autém satus
Atreús, qui nostrum pórro propagát genus.
En ímpero Argis, scéptra mihi liquít Pelops,
Qua pónto ab Helles átque ab Ionió mari 105
Vrgétur Isthmus.
Quasi Hélles pontum et claústra . . . . .
Tántalo prognátus, Pelope nátus, qui quondam á socro
Oénomao rege Híppodameam ráptis nanctust núptiis.
Ób scelera animique ínpotentiam ét superbiloquéntiam 110
Mentó summam amnem attíngens, enectús siti
Atrevs Proinde íta parent se in uíta, ut uinci nésciant.
Quándo quidem is se círcumuestit díctis, saepit sédulo.
Non nóuisse huius me uérsutiloquas málitias?
Nóstra miseriá tu es magnus . . . . . . . 115
* 115a
Eándem uirtutem ístam ueniet témpus cum grauitér gemes. 116
* 116a
Si néque leges neque móres cogunt . . . . . . . 117
Cic. Fam. 7.30.1
. . ubi nec Pélopidarum fácta neque famam aúdiam. 119
Thespróte, si quis sánguine exortám tuo 120
Prolem ínter aras s<ácrificas> sacram ímmolet,
Quid méritus hic sit, dúbium<ne> an cuiquám fuat?
    rite Thesprotúm pudet
Atreí, quod ipse a Tántalo ducát genus.
Érras erras: nam éxultantem te ét praefidentém tibi 125
Répriment ualidae légum habenae atque ímperi insistént iugo.
. . . . . . . . . . . quae múlier una
Úsurpat dupléx cubile
    huíus, Phere,
Híc cubile iníre est ausus. 130
Vírginem me quóndam inuitam pér uim uiolat Iúppiter.
Érebo <pro>creáta fuscis crínibus Nox, te ínuoco.
Caelúm nitescere, árbores frondéscere,
Vités laetificae pámpinis pubéscere,
Ramí bacarum ubértate incuruéscere, 135
Segetés largiri frúges, florere ómnia,
Fontés scatere, herbis práta conuestírier.
Téla, famuli, téla propere <férte>! sequitur mé Toas.
    néque me patiar
Íterum ad unum scópulum ut olim clássem Achiuom offéndere. 140
. . saxea ést uerruca in súmmo montis uértice.
Hábeo istanc ego pérterricrepam . . . . . . .
. . . . . génus auarumst múlierum.
* 143a
    auro uéndidit uitám uiri. 144
    prudens ét sciens 145
Ad péstem ante oculos pósitam . . . . .
Quint. Inst. 8.6.35
    Aegialeón parit 146a
Aeéta pater
Cic. Fin. 2.71
Némo pius est, quí pietatem . . . . . . . 147
Réligentem esse <téd> oportet, réligiosus né fuas.
. . . . uís, quae summas frángit infirmátque opes.
Si quís me uideat, dícat 'ni mirum hícin illest, 150
Ille tális, <ille> uir tántis opibus praépotens?
Vbi núnc secundis rébus adiutríx . . ?'
Lítus atque áër, et sólitudó mera
. férrum aes argentum aúrum penitus ábditum
Prius úndis flamma 155
Cic. Rab. Post. 29
Ánimum aduorte ac dícto pare! 156-157
* 157a
Praetér rogitatum si hísces 158
Pereánt amici, dum ínimici una intércidant!
Quám magis aerumna úrget, tam magis ád male faciendúm uiget. 160
Qui ésse uolt quod uólt, ei ita dat sé res, ut operám dabit.
Míseri sunt qui uxóres ducunt.—Át tu duxisti álteram.
Qua póntus Helles, súpera Tmolum ad Taúricos
Finís frugifera et écferta arua Asiaé tenet.
    posquám pater 165
Ádpropinquat iámque paene ut cómprehendatúr parat,
Púerum interea optrúncat membraque árticulatim díuidit,
Pérque agros passím dispergit córpus: id ea grátia,
Út, dum nati díssupatos ártus captarét parens,
Ípsa interea effúgeret, illum ut maéror tardarét sequi, 170
Síbi salutem ut fámiliari páreret parricídio.
Nón commemoro quód draconis saéui sopiui ímpetum,
Nón quod domui uím taurorum et ségetis armataé manus.
    Medea cóniugem
Íllum, Amor quem déderat, qui plus póllet potiorque ést patre. 175
Rhet. Her. 2.42
Qua caúsa accusem hunc? * * * 177
Nam sí ueretur, quíd eum accuses, qui ést probus?
Sin ínuerecundum ánimi ingenium póssidet,
Quid aútem eum accuses qui íd parui auditum aéstimet? 180
Nunc égo te ab summo iám detexam exórdio.
Axéna Ponti per fréta Colchos deníque delatus adhaési.
Oré beato lumíne uolitans, qui pér caelum candídus equitas!
. . . o domus ántiqua, heu quam díspari
Domináre domino! 185
Cum te éxpetebant ómnes florentíssimo
Regnó, reliqui: núnc desertum ab ómnibus
Summó periclo sóla ut restituám paro.
Refúgere oculi; córpus macie extábuit;
Lacrimaé peredere úmore exanguís genas; 190
Situm ínter oris bárba pedore hórrida atque
Intónsa infuscat péctus inluuié scabrum.
Meminístin te spondére mihi gnatám tuam?
Quam cára sint quae póst carendo intéllegunt,
Quamque áttinendi mágni dominatús sient. 195
Rapiúnt per undas cúrrus suspensós equi
Siue ísta uirtus seú latrociniúm <fuit>,
Horrénda miseranda ísta siue est cálamitas,
Quod éxpulisti saúcios patrió lare
Eám, quam nihil accúsas, damnas: béne quam meritam esse aútumas, 200
Mále merere. id quód scis prodest níhil, id quod nescís obest?
Quint. Inst. 8.5.6
Mors mísera non est, áditus ad mortem ést miser. 203
Hoc métuere, alterum ín metu non pónere?
. . . umbris ócculuntur párietum. 205
* 205a
Nihil hórum similest ápud Lacaenas uírgines, 206
Quibus mágis palaestra Euróta sol puluís labor
Milítia studio est quám fertilitas bárbara.
Vt múltus e uiscéribus sanguis éxeat.
Vós enim iuuenes ánimum geritis múliebrem, illa uirgó uiri. 210
. . tantum gaúdium oboriri éx tumultu máximo!
Cúr fugit fratrém? scit ipse
Cic. Orat. 153
    uas' argénteis 213a
*
    palmi' crínibus
*
Técti' fractis
Char. GL 1.281K
Páter inquam, hospités, <pater> me lúmine orbauít, pater. 214
Sed iám se caelo cédens Aurora óbstinet 215
Suúm patrem.
Libér, qui augusta haec lóca Cithaeronís colis
Rápite agité ruite céleripedes!
Iouís sacratum iús iurandum ságmine
    infulatas hóstias 220
Non lána, sed uelátas frondentí coma
<Atós> in cornuátam taurum umbrám iacit.
Diem húnc decorare féstum festiuíssime
. férme aderant aequóre in alto
Ratibús repentibus . . 225
. . prolubium est pétere amicitiam ét fidem.
Aetérna templa caéli
Ómnes homines ád suum quaestum cállent nec fastídiunt.
    gradus elíminat.
Pro Iuppiter! 230
mehe
    age própera, macte, nítier!
Fremor óritur.
. . . . nil me íncrepitando cómmoues.
[Ínque manum surémit hastam.] 235
<Puerúm> surempsit.
Agilís sonipes rapitúr celeri sonitú trepidans.
Amícos ad hánc rem, ut solés, aduocáto.
Hórridi tránseunt ád pedes éx equis.
Struúnt sorores Átticae dirúm nefas. 240
Diuí potentes, férte lassatís opem!
Micánt nitore técta sublimi aúrea.
Deós penates, quí parentes Thestii
Dum taéniam, qui uólnus uincirét, petit
    nílne te 245
Horúm fortunae, níl commiserescít meae?
Finge áduenam esse: níl fraterni nóminis
Sollémne auxilium et númen Pietatís mouet?
. . quaenam te adigúnt, hospes,
Stagná capacis uisére Auerni? 250
Agite ó pelagi cursóres,
Cupidam ín patriam portáte!
Sch. Bern. Verg. G. 2.194
    cum uota béne tibi respónderint, 255
Tunc fúnde libans
. si forte . . . . quíspiam princéps senex,
Récipiebat sórtisque atque auspícium repetebát domo.
In árce Athenis státio mea nunc <míhi> placet.
Vt ín secundis flúxae, ut in aduersís bonae 260
    pepulistí fores
Mars Adésse ultorem náti me credás mei:
<Morí>tor. Hercvles uirtus núsquam terrerí potest.
eheu. papae. babae.
plaudite! 265