IBIS
|
|
Tempus ad hoc, lustris bis iam mihi quinque peractis,
|
1
|
Omne fuit Musae carmen inerme meae;
|
|
Nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat
|
|
Littera Nasonis sanguinolenta legi:
|
|
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli,
|
5
|
Artificis periit cum caput Arte sua.
|
|
Unus (et hoc ipsum est iniuria magna) perennem
|
|
Candoris titulum non sinit esse mei.
|
|
Quisquis is est (nam nomen adhuc utcumque tacebo),
|
|
Cogit inassuetas sumere tela manus.
|
10
|
Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus
|
|
Non sinit exilio delituisse meo;
|
|
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat,
|
|
Iactat et in toto nomina nostra foro;
|
|
Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti
|
15
|
Non patitur vivi funera flere viri.
|
|
Cumque ego quassa meae complectar membra carinae,
|
|
Naufragii tabulas pugnat habere mei:
|
|
Et qui debuerat subitas extinguere flammas,
|
|
Hic praedam medio raptor ab igne petit.
|
20
|
Nititur, ut profugae desint alimenta senectae:
|
|
Heu! quanto est nostris dignior ipse malis!
|
|
Di melius! quorum longe mihi maximus ille est,
|
|
Qui nostras inopes noluit esse vias.
|
|
Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit,
|
25
|
Pro tam mansueto pectore semper agam.
|
|
Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem,
|
|
Terra sit ut propior testificanda mihi.
|
|
At tibi, calcasti qui me, violente, iacentem,
|
|
Qua licet ei misero! debitus hostis ero.
|
30
|
Desinet esse prius contrarius ignibus umor,
|
|
Iunctaque cum luna lumina solis erunt;
|
|
Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros,
|
|
Et tepidus gelido flabit ab axe notus;
|
|
Et ver autumno, brumae miscebitur aestas,
|
37
|
Atque eadem regio vesper et ortus erit;
|
|
Et nova fraterno veniet concordia fumo,
|
35
|
Quem vetus accensa separat ira pyra:
|
|
Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis
|
39
|
Gratia, commissis, improbe, rupta tuis.
|
40
|
Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit,
|
43
|
Cum pecore infirmo quae solet esse lupis.
|
|
Prima quidem coepto committam proelia versu,
|
45
|
Non soleant quamvis hoc pede bella geri:
|
|
Utque petit primo plenum flaventis harenae
|
|
Nondum calfacti militis hasta solum,
|
|
Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,
|
|
Protinus invisum nec petet hasta caput;
|
50
|
Et neque nomen in hoc nec dicam facta libello,
|
|
Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam.
|
|
Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus
|
|
Tincta Lycambeo sanguine tela dabit.
|
|
Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin,
|
55
|
Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
|
|
Utque ille, historiis involvam carmina caecis:
|
|
Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
|
|
Illius ambages imitatus in Ibide dicar
|
|
Oblitus moris iudiciique mei.
|
60
|
Et quoniam, qui sis, nondum quaerentibus edo,
|
|
Ibidis interea tu quoque nomen habe;
|
|
Utque mei versus aliquantum noctis habebunt,
|
|
Sic vitae series tota sit atra tuae.
|
|
Haec tibi natali facito, Ianique kalendis
|
65
|
Non mentituro quilibet ore legat.
|
|
Di maris et terrae, quique his meliora tenetis
|
|
Inter diversos cum Iove regna polos,
|
|
Huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes,
|
|
Et sinite optatis pondus inesse meis:
|
70
|
Ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor,
|
|
Ipse meas aether accipe summe preces;
|
|
Sideraque et radiis circumdata solis imago,
|
|
Lunaque, quae numquam quo prius orbe micas,
|
|
Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum;
|
75
|
Quaeque ratum triplici pollice netis opus,
|
|
Quique per infernas horrendo murmure valles
|
|
Inperiuratae laberis amnis aquae,
|
|
Quasque ferunt torto vittatis angue capillis
|
|
Carceris obscuras ante sedere fores;
|
80
|
Vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque
|
|
Fluminaque et nymphae semideumque genus:
|
|
Denique ab antiquo divi veteresque novique
|
|
In nostrum cuncti tempus, adeste, chao,
|
|
Carmina dum capiti male fido dira canentur
|
85
|
Et peragent partes ira dolorque suas.
|
|
Adnuite optatis omnes ex ordine nostris,
|
|
Et sit pars voti nulla caduca mei.
|
|
Quaeque precor, fiant: ut non mea dicta, sed illa
|
|
Pasiphaës generi verba fuisse putet.
|
90
|
Quasque ego transiero poenas, patiatur et illas;
|
|
Plenius ingenio sit miser ille meo!
|
|
Neve minus noceant fictum execrantia nomen
|
|
Vota, minus magnos commoveantve deos:
|
|
Illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin,
|
95
|
Qui se scit factis has meruisse preces.
|
|
Nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos.
|
|
Quisquis ades sacris, ore favete, meis;
|
|
Quisquis ades sacris, lugubria dicite verba,
|
|
Et fletu madidis Ibin adite genis:
|
100
|
Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis,
|
|
Et nigrae vestes corpora vestra tegant!
|
|
Tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas?
|
|
Iam stat, ut ipse vides, funeris ara tui.
|
|
Pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit:
|
105
|
Da iugulum cultris, hostia dira, meis.
|
|
Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas,
|
|
Deneget afflatus ventus et aura suos.
|
|
Nec tibi sol calidus, nec sit tibi lucida Phoebe,
|
|
Destituant oculos sidera clara tuos.
|
110
|
Nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aër,
|
|
Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter.
|
|
Exul, inops erres, alienaque limina lustres,
|
|
Exiguumque petas ore tremente cibum.
|
|
Nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore,
|
115
|
Noxque die gravior sit tibi, nocte dies.
|
|
Sisque miser semper, nec sis miserabilis ulli:
|
|
Gaudeat adversis femina virque tuis.
|
|
Accedat lacrimis odium, dignusque putere,
|
|
Qui, mala cum tuleris plurima, plura feras.
|
120
|
Sitque, quod est rarum, solito defecta favore
|
|
Fortunae facies invidiosa tuae.
|
|
Causaque non desit, desit tibi copia mortis:
|
|
Optatam fugiat vita coacta necem:
|
|
Luctatusque diu cruciatos spiritus artus
|
125
|
Deserat, et longa torqueat ante mora.
|
|
Evenient. dedit ipse mihi modo signa futuri
|
|
Phoebus, et a laeva maesta volavit avis.
|
|
Certe ego, quae voveo, superos motura putabo,
|
|
Speque tuae mortis, perfide, semper alar.
|
130
|
Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam,
|
|
Auferet illa dies, quae mihi sera venit,
|
|
Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit,
|
|
Leniat aut odium tempus et hora meum.
|
|
Pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta,
|
135
|
Dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit;
|
|
Robora dum montes, dum mollia pabula campi,
|
|
Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas,
|
|
Tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras,
|
|
Saeva sed in manes manibus arma dabit.
|
140
|
Tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras,
|
|
Exsanguis mores oderit umbra tuos,
|
|
Tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum,
|
|
Insequar et vultus ossea forma tuos.
|
|
Sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis,
|
145
|
Sive manu facta morte solutus ero:
|
|
Sive per inmensas iactabor naufragus undas,
|
|
Nostraque longinquus viscera piscis edet:
|
|
Sive peregrinae carpent mea membra volucres:
|
|
Sive meo tinguent sanguine rostra lupi:
|
150
|
Sive aliquis dignatus erit subponere terrae
|
|
Et dare plebeio corpus inane rogo:
|
|
Quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris,
|
|
Et tendam gelidas ultor in ora manus.
|
|
Me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris
|
155
|
Excutiam somnos visus adesse tuos.
|
|
Denique quidquid ages, ante os oculosque volabo
|
|
Et querar, et nulla sede quietus eris.
|
|
Verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae,
|
|
Conscia fumabunt semper ad ora faces.
|
160
|
His vivus furiis agitabere, mortuus isdem,
|
|
Et brevior poena vita futura tua est.
|
|
Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum;
|
|
Indeploratum proiciere caput;
|
|
Carnificisque manu, populo plaudente, traheris,
|
165
|
Infixusque tuis ossibus uncus erit.
|
|
Ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae;
|
|
Respuet invisum iusta cadaver humus.
|
|
Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur
|
|
Et scindent avidi perfida corda canes,
|
170
|
Deque tuo fiet—licet hac sis laude superbus—
|
|
Insatiabilibus corpore rixa lupis.
|
|
In loca ab Elysiis diversa fugabere campis,
|
|
Quasque tenet sedes noxia turba, coles.
|
|
Sisyphus est illic saxum volvensque petensque,
|
175
|
Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae,
|
|
Iugeribusque novem summus qui distat ab imo,
|
181
|
Visceraque assiduae debita praebet avi.
|
|
Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas,
|
177
|
Exulis Aegypti, turba cruenta, nurus.
|
|
Poma pater Pelopis praesentia quaerit, et idem
|
|
Semper eget liquidis, semper abundat aquis.
|
180
|
Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello,
|
183
|
Ut sceleris numeros confiteare tui:
|
|
Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus:
|
185
|
Tertia fumantes incoquet igne genas.
|
|
Noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque
|
|
Aeacus in poenas ingeniosus erit.
|
|
In te transcribet veterum tormenta reorum:
|
|
Sontibus antiquis causa quietis eris.
|
190
|
Sisyphe, cui tradas revolubile pondus, habebis:
|
|
Versabunt celeres nunc nova membra rotae:
|
|
Hic et erit, ramos frustra qui captet et undas:
|
|
Hic inconsumpto viscere pascet aves.
|
|
Nec mortis poenas mors altera finiet huius,
|
195
|
Horaque erit tantis ultima nulla malis.
|
|
Inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida
|
|
Aut summam Libyco de mare carpat aquam.
|
|
Nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla,
|
|
Quotve ferat, dicam, terra Cilissa crocos,
|
200
|
Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis,
|
|
Quam multa fiat grandine canus Athos;
|
|
Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri,
|
|
Ora licet tribuas multiplicata mihi.
|
|
Tot tibi vae! misero venient talesque ruinae,
|
205
|
Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem.
|
|
Illae me lacrimae facient sine fine beatum:
|
|
Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit.
|
|
Natus es infelix,—ita di voluere—nec ulla
|
|
Commoda nascenti stella levisve fuit.
|
210
|
Non Venus affulsit, non illa Iuppiter hora,
|
|
Lunaque non apto solque fuere loco,
|
|
Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes
|
|
Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
|
|
Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis
|
215
|
Sidera presserunt falciferique senis.
|
|
Lux quoque natalis, ne quid nisi triste videres,
|
|
Turpis et inductis nubibus atra fuit.
|
|
Haec est, in fastis cui dat gravis Allia nomen,
|
|
Quaeque dies Ibin, publica damna tulit.
|
220
|
Qui simul impura matris prolapsus ab alvo
|
|
Cinyphiam foedo corpore pressit humum,
|
|
Sedit in adverso nocturnus culmine bubo,
|
|
Funereoque graves edidit ore sonos.
|
|
Protinus Eumenides lavere palustribus undis,
|
225
|
Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis,
|
|
Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae,
|
|
Terque cruentatas increpuere manus.
|
|
Gutturaque imbuerunt infantia lacte canino:
|
|
Hic primus pueri venit in ora cibus:
|
230
|
Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus,
|
|
Latrat et in toto verba canina foro.
|
|
Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis,
|
|
A male deserto quos rapuere rogo:
|
|
Et, ne non fultum nuda tellure iaceret,
|
235
|
Molle super silices inposuere caput.
|
|
Iamque recessurae viridi de stipite factas
|
|
Admorunt oculos usque sub ora faces.
|
|
Flebat, ut est fumis infans contactus amaris,
|
|
De tribus est cum sic una locuta soror:
|
240
|
'Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas,
|
|
Quae semper causa sufficiente cadent.'
|
|
Dixerat; at Clotho iussit promissa valere,
|
|
Nevit et infesta stamina pulla manu;
|
|
Et, ne longa suo praesagia diceret ore,
|
245
|
'Fata canet vates qui tua,' dixit, 'erit.'
|
|
Ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces,
|
|
Dent modo di vires in mea verba suas;
|
|
Carminibusque meis accedent pondera rerum,
|
|
Quae rata per luctus experiere tuos.
|
250
|
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris,
|
|
Sint tua Troianis non leviora malis,
|
|
Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres,
|
|
Tanta venenato vulnera crure geras.
|
|
Nec levius doleas, quam qui bibit ubera cervae,
|
255
|
Armatique tulit vulnus, inermis opem;
|
|
Quique ab equo praeceps in Aleïa decidit arva,
|
|
Exitio facies cui sua paene fuit.
|
|
Id quod Amyntorides videas, trepidumque ministro
|
|
Praetemptes baculo luminis orbus iter.
|
260
|
Nec plus aspicias quam quem sua filia rexit,
|
|
Expertus scelus est cuius uterque parens:
|
|
Qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa
|
|
Sumptus, Apollinea clarus in arte senex:
|
|
Qualis et ille fuit, quo praecipiente columba
|
265
|
Est data Palladiae praevia duxque rati:
|
|
Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum,
|
|
Inferias nato quos dedit orba parens:
|
|
Pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros
|
|
Telemus Eurymides vaticinatus erat:
|
270
|
Ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit,
|
|
Qui dedit: ut Thamyrae Demodocique caput
|
|
Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas
|
|
Subsecuit partes, unde creatus erat.
|
|
Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis,
|
275
|
Quam cui sunt subitae frater et uxor aves;
|
|
Sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem
|
|
Membra ratis Semeles est miserata soror.
|
|
Vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus,
|
|
Viscera diversis scissa ferantur equis:
|
280
|
Vel quae, qui redimi Romano turpe putavit,
|
|
A duce Puniceo pertulit, ipse feras.
|
|
Nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi,
|
|
Cui nihil Hercei profuit ara Iovis.
|
|
Utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa,
|
285
|
Tu quoque saxoso praecipitere iugo.
|
|
Aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo,
|
|
Sint artus avidis anguibus esca tui.
|
|
Vel tua maturet, sicut Minoïa fata,
|
|
Per caput infusae fervidus umor aquae.
|
290
|
[Utque parum mitis, sed non impune, Prometheus,
|
|
Aërias volucres sanguine fixus alas.]
|
|
Aut ut Erecthides, magno ter ab Hercule victus,
|
|
Caesus in inmensum proiciare fretum.
|
|
Aut ut Amyntiaden, turpi dilectus amore
|
295
|
Oderit, et saevo vulneret ense puer.
|
|
Nec tibi fida magis misceri pocula possint,
|
|
Quam qui cornigero de Iove natus erat.
|
|
More vel intereas capti suspensus Achaei,
|
|
Qui miser aurifera teste pependit aqua.
|
300
|
Aut ut Achilliden, cognato nomine clarum,
|
|
Opprimat hostili tegula iacta manu.
|
|
Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
|
|
Sparsa per Ambracias quae iacuere vias.
|
|
Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis;
|
305
|
Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum.
|
|
Utque nepos dicti nostro modo carmine regis,
|
|
Cantharidum sucos dante parente bibas.
|
|
Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut
|
|
Qua cecidit Leucon vindice, dicta pia est.
|
310
|
Inque pyram tecum carissima corpora mittas,
|
|
Quem finem vitae Sardanapallus habet.
|
|
Utque Iovis Libyci templum violare parantes,
|
|
Acta noto vultus condat harena tuos.
|
|
Utque necatorum Darei fraude secundi,
|
315
|
Sic tua subsidens devoret ora cinis.
|
|
Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto,
|
|
Sit frigus mortis causa famesque tuae.
|
|
Aut ut Atarnites, insutus pelle iuvenci
|
|
Turpiter ad dominum praeda ferare tuum.
|
320
|
Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei,
|
|
Qui datus est leto coniugis ense suae,
|
|
Quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas
|
|
Vulnere non fidos experiare tuo.
|
|
Utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno,
|
325
|
Vivus in occultas praecipiteris aquas.
|
|
Quaeque in Adimantum Phyllesia regna tenentem
|
|
A Iove venerunt, te quoque tela petant.
|
|
Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris,
|
|
Nudus Achillea destituaris humo.
|
330
|
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli
|
|
Est Larisaeis raptus ab hoste rotis,
|
|
Vel qui, quae fuerat tutatus moenia saepe,
|
|
Corpore lustravit non diuturna suo,
|
|
Utque novum passa genus Hippomeneïde poenae
|
335
|
Tractus in Actaea fertur adulter humo,
|
|
Sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus,
|
|
Ultores rapiant turpe cadaver equi.
|
|
Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim
|
|
Fixa sub Euboico Graia fuere sinu;
|
340
|
Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor,
|
|
Sic te mersuras adiuvet ignis aquas.
|
|
Mens quoque sic furiis vecors agitetur, ut illi,
|
|
Unum qui toto corpore vulnus habet;
|
|
Utque Dryantiadae Rhodopeïa regna tenenti,
|
345
|
In gemino dispar cui pede cultus erat,
|
|
Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum
|
|
Tisamenique patri Calliroësque viro.
|
|
Nec tibi contingat matrona pudicior illa,
|
|
Qua potuit Tydeus erubuisse nuru:
|
350
|
Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti,
|
|
Locris in ancillae dissimulata nece.
|
|
Tam quoque, di faciant, possis gaudere fideli
|
|
Coniuge, quam Talai Tyndareique gener:
|
|
Quaeque parare suis letum patruelibus ausae
|
355
|
Belides assidua colla premuntur aqua.
|
|
Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne,
|
|
Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
|
|
Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae,
|
|
Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo.
|
360
|
Neve magis pia sit capitique parentis amica,
|
|
Quam sua vel Pterelae, vel tibi, Nise, fuit:
|
|
Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,
|
|
Pressit et inductis membra paterna rotis.
|
|
Ut iuvenes pereas, quorum fastigia vultus
|
365
|
Membraque Pisaeae sustinuere foris:
|
|
Ut qui perfusam miserorum saepe procorum
|
|
Ipse suo melius sanguine tinxit humum:
|
|
Proditor ut saevi periit auriga tyranni,
|
|
Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae:
|
370
|
Ut qui velocem frustra petiere puellam,
|
|
Dum facta est pomis tardior illa tribus:
|
|
Ut qui tecta novi formam celantia monstri
|
|
Intrarunt caecae non redeunda domus:
|
|
Ut quorum Aeacides misit violentus in altum
|
375
|
Corpora cum senis altera sena rogum:
|
|
Ut quos, obscuri victos ambagibus oris,
|
|
Legimus infandae Sphinga dedisse neci:
|
|
Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,
|
|
Propter quos acies nunc quoque tecta deae est:
|
380
|
Ut qui Threïcii quondam praesepia regis
|
|
Fecerunt dapibus sanguinolenta suis:
|
|
Therodamanteos ut qui sensere leones,
|
|
Quique Thoanteae Taurica sacra deae:
|
|
Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis
|
385
|
Dulichiae pavidos eripuere rati:
|
|
Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum:
|
|
Ut Laestrygonias qui subiere manus:
|
|
Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis
|
|
Et iacto canas pulvere fecit aquas:
|
390
|
Sex bis ut Icaridos famulae periere procique,
|
|
Inque caput domini qui dabat arma procis:
|
|
Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus,
|
|
Qui, mirum, victor, cum cecidisset, erat:
|
|
Ut quos Antaei fortes pressere lacerti:
|
395
|
Quosque ferae morti Lemnia turba dedit:
|
|
Ut qui post longum, sacri monstrator iniqui,
|
|
Elicuit pluvias victima caesus aquas:
|
|
Frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras
|
|
Tinxit, et exemplis occidit ipse suis:
|
400
|
Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis
|
|
Impius humano viscere pavit equos:
|
|
Ut duo diversis sub eodem vindice caesi
|
|
Vulneribus, Nessus Dexamenique gener:
|
|
Ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam
|
405
|
Urbe Coronides vidit ab ipse sua:
|
|
Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus:
|
|
Quique homo parte sui, parte iuvencus erat:
|
|
Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras,
|
|
Aequoris aspiciens huius et huius aquas:
|
410
|
Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu
|
|
Corpora Thesea Cercyonea manu.
|
|
Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,
|
|
Evenient, aut his non leviora malis.
|
|
Qualis Achaemenidis, Sicula desertus in Aetna
|
415
|
Troica cum vidit vela venire, fuit,
|
|
Qualis erat nec non fortuna binominis Iri,
|
|
Quique tenent pontem, spe tibi maior erit.
|
|
Filius et Cereris frustra tibi semper ametur,
|
|
Destituatque tuas usque petitus opes:
|
420
|
Utque per alternos unda labente recursus
|
|
Subtrahitur presso mollis harena pedi,
|
|
Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat,
|
|
Lapsaque per medias effluat usque manus.
|
|
Utque pater solitae varias mutare figuras,
|
425
|
Plenus inextincta conficiare fame;
|
|
Nec dapis humanae tibi sint fastidia; quaque
|
|
Parte potes, Tydeus temporis huius eris.
|
|
Atque aliquid facies, a vespere Solis ad ortus
|
|
Cur externati rursus agantur equi;
|
430
|
Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae,
|
|
Temptabisque cibi fallere fraude Iovem;
|
|
Teque aliquis posito temptet vim numinis opto,
|
|
Tantalides tu sis, tu Teleique puer.
|
|
Et tua sic latos spargantur membra per agros,
|
435
|
Tamquam quae patrias detinuere vias.
|
|
Aere Perilleo veros imitere iuvencos,
|
|
Ad formam tauri conveniente sono.
|
|
Utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta
|
|
More bovis Paphio clausus in aere gemas.
|
440
|
Dumque redire voles aevi melioris in annos,
|
|
Ut vetus Admeti decipiare socer.
|
|
Aut eques in medii mergare voragine caeni,
|
|
Dummodo sint fati nomina nulla tui.
|
|
Atque utinam pereas, veluti de dentibus orti
|
445
|
Sidonia iactis Graia per arva manu.
|
|
Et quae Pitthides fecit de fratre Medusae,
|
|
Eveniant capiti vota sinistra tuo:
|
|
Et quibus exiguo volucris devota libello est,
|
|
Corpora proiecta quae sua purgat aqua.
|
450
|
Vulnera totque feras quot dicitur ille tulisse,
|
|
Cuius ab inferiis culter abesse solet.
|
|
Attonitusque seces, ut quos Cybeleïa mater
|
|
Incitat, ad Phrygios vilia membra modos;
|
|
Deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis,
|
455
|
Et quatias molli tympana rauca manu.
|
|
Inque pecus subito Magnae vertare Parentis,
|
|
Victor ut est celeri victaque versa pede.
|
|
Solaque Limone poenam ne senserit illam,
|
|
Et tua dente fero viscera carpat equus.
|
460
|
Aut, ut Cassandreus domino non mitior illo,
|
|
Saucius ingesta contumuleris humo.
|
|
Aut ut Abantiades, aut ut Cycneïus heros,
|
|
Clausus in aequoreas praecipiteris aquas.
|
|
Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras,
|
465
|
Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem.
|
|
Aut te devoveat certis Abdera diebus,
|
|
Saxaque devotum grandine plura petant.
|
|
Aut Iovis infesti telo feriare trisulco,
|
|
Ut satus Hipponoo, Dexitheaeque pater,
|
470
|
Ut soror Autonoes, ut cui matertera Maia,
|
|
Ut temere optatos qui male rexit equos;
|
|
Ut ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem,
|
|
Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis,
|
|
Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis,
|
475
|
Sic, precor, aetherii vindicis igne cadas.
|
|
Praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos
|
|
Ante diem rapto non adeunda Thaso:
|
|
Quique verecundae speculantem labra Dianae,
|
|
Quique Crotopiaden diripuere Linum.
|
480
|
Neve venenato levius feriaris ab angue,
|
|
Quam senis Oeagri Calliopesque nurus:
|
|
Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta
|
|
Cuspide suspecti robora fixit equi.
|
|
Neve gradus adeas Elpenore cautius altos,
|
485
|
Vimque feras vini quo tulit ille modo.
|
|
Tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem
|
|
Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops:
|
|
Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro
|
|
Proditus inclusae Cacus ab ore bovis:
|
490
|
Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno,
|
|
Euboicasque suo sanguine tinxit aquas.
|
|
Vel de praecipiti venias in Tartara saxo,
|
|
Ut qui Socraticum de nece legit opus;
|
|
Ut qui Theseae fallacia vela carinae
|
495
|
Vidit, ut Iliaca missus ab arce puer,
|
|
Ut teneri nutrix, eadem matertera, Bacchi,
|
|
Ut cui causa necis serra reperta fuit;
|
|
Livida se scopulis ut virgo misit ab altis,
|
|
Dixerat invicto quae mala verba deo.
|
500
|
Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo,
|
|
Sitque Phalaeceae causa leaena necis.
|
|
Quique Lycurgiden letavit, et arbore natum,
|
|
Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper.
|
|
Isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illi,
|
505
|
Ora super fixi quem cecidere suis.
|
|
Sive idem, simili pinus quem morte peremit,
|
|
Phryx ac venator sis Berecyntiades.
|
|
Si tua contigerit Minoas puppis harenas,
|
|
Te Corcyraeum Cressia turba putet.
|
510
|
Lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae,
|
|
Stella Leoprepidae cum fuit aequa Iovis.
|
|
Utque vel Evenus, torrenti flumine mersus
|
|
Nomina des rapidae, vel Tiberinus, aquae.
|
|
Astacidaeque modo decisa cadavere trunco,
|
515
|
Digna feris, hominis sit caput esca tuum,
|
|
Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis,
|
|
Des tua succensae membra cremanda pyrae.
|
|
Inclususque necem cavea patiaris, ut ille
|
|
Non profecturae conditor historiae.
|
520
|
Utque repertori nocuit pugnacis iambi,
|
|
Sic sit in exitium lingua proterva tuum.
|
|
Utque parum stabili qui carmine laesit Athenin,
|
|
Invisus pereas deficiente cibo.
|
|
Utque lyrae vates fertur periisse severae,
|
525
|
Causa sit exitii dextera laesa tui.
|
|
Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestae,
|
|
Tu quoque de morsu virus habente cadas.
|
|
Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae:
|
|
Eupolis hoc periit et nova nupta modo.
|
530
|
Utque coturnatum periisse Lycophrona narrant,
|
|
Haereat in fibris fixa sagitta tuis.
|
|
Aut lacer in silva manibus spargare tuorum,
|
|
Sparsus ut est Thebis angue creatus avo.
|
|
Perque feros montes tauro rapiente traharis,
|
535
|
Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci.
|
|
Quodque suae passa est paelex invita sororis,
|
|
Excidat ante pedes lingua resecta tuos.
|
|
Conditor ut tardae, laesus cognomine, Myrrhae,
|
|
Urbis in innumeris inveniare locis.
|
540
|
Inque tuis opifex, vati quod fecit Achaeo,
|
|
Noxia luminibus spicula condat apis.
|
|
Fixus et in duris carparis viscera saxis,
|
|
Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat.
|
|
Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae,
|
545
|
Inque tui caesus viscera patris eas.
|
|
Trunca geras saevo mutilatis partibus ense,
|
|
Qualia Mamertae membra fuisse ferunt.
|
|
Utve Syracosio praestricta fauce poetae,
|
|
Sic animae laqueo sit via clausa tuae.
|
550
|
Nudave derepta pateant tua viscera pelle,
|
|
Ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
|
|
Saxificae videas infelix ora Medusae,
|
|
Cephenum multos quae dedit una neci.
|
|
Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum,
|
555
|
Inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas.
|
|
Utque duobus idem dictis modo nomen habenti,
|
|
Praefocent animae Cnosia mella viam.
|
|
Sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim
|
|
Imperturbato quod bibit ore reus.
|
560
|
Nec tibi, siquid amas, felicius Haemone cedat:
|
|
Utque sua Macareus, sic potiare tua.
|
|
Vel videas quod, iam cum flammae cuncta tenerent,
|
|
Hectoreus patria vidit ab arce puer.
|
|
Sanguine probra luas, ut avo genitore creatus,
|
565
|
Per facinus soror est cui sua facta parens.
|
|
Ossibus inque tuis teli genus haereat illud,
|
|
Traditur Icarii quo cecidisse gener.
|
|
Utque loquax in equo est elisum guttur acerno,
|
|
Sic tibi claudatur pollice vocis iter.
|
570
|
Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta,
|
|
Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.
|
|
Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima
|
|
Tartara, quod natae fecerat ille suae.
|
|
Inque tuos ea pestis eat, quam dextra Coroebi
|
575
|
Vicit, opem miseris Argolisinque tulit.
|
|
Utque nepos Aethrae, Veneris moriturus ob iram,
|
|
Exul ab attonitis excutiaris equis.
|
|
Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum,
|
|
Perdat ob exiguas te tuus hospes opes.
|
580
|
Utque ferunt caesos sex cum Damasicthone fratres,
|
|
Intereat tecum sic genus omne tuum.
|
|
Addidit ut fidicen miseris sua funera natis,
|
|
Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae.
|
|
Utve soror Pelopis, saxo dureris oborto,
|
585
|
Ut laesus lingua Battus ab ipse sua.
|
|
Aëra si misso vacuum iaculabere disco,
|
|
Quo puer Oebalides, ictus ab orbe cadas.
|
|
Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos,
|
|
Omnis Abydena sit tibi peior aqua.
|
590
|
Comicus ut liquidis periit, dum nabat, in undis,
|
|
Et tua sic Stygius strangulet ora liquor.
|
|
Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor,
|
|
Contacta pereas, ut Palinurus, humo.
|
|
Utque coturnatum vatem tutela Dianae,
|
595
|
Dilaniet vigilum te quoque turba canum.
|
|
Aut ut Trinacrius salias super ora gigantis,
|
|
Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
|
|
Diripiantque tuos insanis unguibus artus
|
|
Strymoniae matres, Orpheos esse ratae.
|
600
|
Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit,
|
|
Sic tuus ardescat stipitis igne rogus.
|
|
Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona,
|
|
Utque pater nuptae, cumque parente domus;
|
|
Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus;
|
605
|
Corpora pestiferum sic tua virus edat.
|
|
Qua sua Penteliden proles est ulta Lycurgum,
|
|
Haec maneat teli te quoque plaga novi.
|
|
Utque Milo robur diducere fissile temptes,
|
|
Nec possis captas inde referre manus.
|
610
|
Muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem
|
|
Intulit armatas ebria turba manus.
|
|
Quodque dolore necis patriae pia filia fecit,
|
|
Vincula per laquei fac tibi guttur eat.
|
|
Obstructoque famem patiaris limine tecti,
|
615
|
Ut legem poenae cui dedit ipsa parens.
|
|
Illius exemplo violes simulacra Minervae,
|
|
Aulidis a portu qui leve vertit iter.
|
|
Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso
|
|
Morte luas, nec te non meruisse iuvet.
|
620
|
Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes,
|
|
Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion:
|
|
Utque Melanthea tenebris a caede latentem
|
|
Prodidit officio luminis ipsa parens:
|
|
Sic tua coniectis fodiantur viscera telis,
|
625
|
Sic precor auxiliis impediare tuis.
|
|
Qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles,
|
|
Acta Phrygi timido, nox tibi talis eat.
|
|
Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas,
|
|
Quam comites Rhesi tum necis, ante viae;
|
630
|
Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt
|
|
Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes.
|
|
Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris
|
|
Membra feras Stygiae semicremata neci.
|
|
Utque Remo muros auso transire recentes,
|
635
|
Noxia sint capiti rustica tela tuo.
|
|
Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas
|
|
His precor ut vivas et moriare locis.
|
|
Haec tibi tantisper subito sint missa libello,
|
|
Inmemores ne nos esse querare tui.
|
640
|
Pauca quidem, fateor: sed di dent plura rogatis,
|
|
Multiplicentque suo vota favore mea.
|
|
Postmodo plura leges et nomen habentia verum,
|
|
Et pede quo debent acria bella geri.
|
|