| NUX | |
| Nux ego iuncta viae cum sim sine crimine vitae, | 1 |
| A populo saxis praetereunte petor. | |
| Obruere ista solet manifestos poena nocentes, | |
| Publica cum lentam non capit ira moram: | |
| Nil ego peccavi nisi si peccare docetur | 5 |
| Annua cultori poma referre suo. | |
| At prius arboribus, tum cum meliora fuerunt | |
| Tempora, certamen fertilitatis erat; | |
| Tum domini memores sertis ornare solebant | |
| Agricolas fructu proveniente deos: | 10 |
| Saepe tuas igitur, Liber, miratus es uvas, | |
| Mirata est oleas saepe Minerva suas, | |
| Pomaque laesissent matrem, nisi subdita ramo | |
| Longa laboranti furca tulisset opem: | |
| Quin etiam exemplo pariebat femina nostro, | 15 |
| Nullaque non illo tempore mater erat. | |
| At postquam platanis sterilem praebentibus umbram | |
| Uberior quavis arbore venit honor, | |
| Nos quoque frugiferae (si nux modo ponor in illis) | |
| Coepimus in patulas luxuriare comas. | 20 |
| Nunc neque continuos nascuntur poma per annos, | |
| Uvaque laesa domum laesaque baca venit; | |
| Nunc uterum vitiat quae vult formosa videri, | |
| Raraque in hoc aevo est quae velit esse parens. | |
| Certe ego, si numquam peperissem, tutior essem: | 25 |
| Ista Clytaemestra digna querela fuit. | |
| Si sciat hoc vitis, nascentes supprimet uvas, | |
| Orbaque, si sciat hoc, Palladis arbor erit: | |
| Hoc in notitiam veniat maloque piroque: | |
| Destituent silvas utraque poma suas: | 30 |
| Audiat hoc cerasus, bacas exire vetabit; | |
| Audiat hoc ficus, stipes inanis erit. | |
| Non equidem invideo: numquid tamen ulla feritur | |
| Quae sterilis sola conspicienda coma est? | |
| Cernite sinceros omnes ex ordine truncos, | 35 |
| Qui modo nil quare percutiantur habent. | |
| At mihi saeva nocent mutilatis vulnera ramis, | |
| Nudaque deiecto cortice ligna patent. | |
| Non odium facit hoc, sed spes inducta rapinae: | |
| Sustineant aliae poma, querentur idem. | 40 |
| Sic reus ille fere est de quo victoria lucro | |
| Esse potest; inopis vindice facta carent: | |
| Sic timet insidias qui se scit ferre viator | |
| Cur timeat: tutum carpit inanis iter: | |
| Sic ego sola petor, solam quia causa petendi est; | 45 |
| Frondibus intactis cetera turba viret. | |
| Nam quod habent frutices aliquando proxima nostris | |
| Fragmina, quod laeso vimine multa iacent, | |
| Non istis sua facta nocent: vicinia damno est: | |
| Excipiunt ictu saxa repulsa meo; | 50 |
| Idque fide careat, si non, quae longius absunt | |
| Nativum retinent inviolata decus. | |
| Ergo si sapiant et mentem verba sequantur, | |
| Devoveant umbras proxima quaeque meas. | |
| Quam miserum est, odium damnis accedere nostris | 55 |
| Meque ream nimiae proximitatis agi! | |
| Sed, puto, magna mea est operoso cura colono! | |
| Inveniat, dederit quid mihi praeter humum. | |
| Sponte mea facilis contempto nascor in agro, | |
| Parsque loci, qua sto, publica paene via est. | 60 |
| Me sata ne laedam, quoniam et sata laedere dicor, | |
| Imus in extremo margine fundus habet. | |
| Non mihi falx nimias Saturnia deputat umbras, | |
| Duratam renovat non mihi fossor humum; | |
| Sole licet siccaque siti peritura laborem, | 65 |
| Irriguae dabitur non mihi sulcus aquae. | |
| At cum maturas fisso nova cortice rimas | |
| Nux agit, ad partes pertica saeva venit; | |
| Pertica dat plenis inmitia vulnera ramis, | |
| Ne possim lapidum verbera sola queri: | 70 |
| Poma cadunt mensis non interdicta secundis | |
| Et condit lectas parca colona nuces. | |
| Has puer aut certo rectas dilaminat ictu | |
| Aut pronas digito bisve semelve petit. | |
| Quattuor in nucibus, non amplius, alea tota est, | 75 |
| Cum sibi suppositis additur una tribus. | |
| Per tabulae clivum labi iubet alter et optat, | |
| Tangat ut e multis quaelibet una suam. | |
| Est etiam, par sit numerus qui dicat an impar, | |
| Ut divinatas auferat augur opes. | 80 |
| Fit quoque de creta, qualem caeleste figuram | |
| Sidus et in Graecis littera quarta gerit. | |
| Haec ubi distincta est gradibus, quae constitit intus | |
| Quot tetigit virgas, tot capit ipsa nuces. | |
| Vas quoque saepe cavum spatio distante locatur, | 85 |
| In quod missa levi nux cadat una manu. | |
| Felix, secreto quae nata est arbor in arvo | |
| Et soli domino ferre tributa potest: | |
| Non hominum strepitus audit, non illa rotarum, | |
| Non a vicina pulverulenta via est: | 90 |
| Illa suo, quaecumque tulit, dare dona colono | |
| Et plenos fructus adnumerare potest. | |
| At mihi maturos numquam licet edere fetus, | |
| Ante diemque meae decutiuntur opes. | |
| Lamina mollis adhuc tenero est in lacte, quod intra est, | 95 |
| Nec mala sunt ulli nostra futura bono: | |
| Iam tamen invenio qui me iaculentur et ictu | |
| Praefestinato munus inane petant. | |
| Si fiat rapti, fiat mensura relicti, | |
| Maiorem domini parte, viator, habes. | 100 |
| Saepe aliquis, foliis ubi nuda cacumina vidit, | |
| Esse putat Boreae triste furentis opus; | |
| Aestibus hic, hic me spoliatam frigore credit; | |
| Est quoque, qui crimen grandinis esse putet. | |
| At mihi nec grando, duris invisa colonis, | 105 |
| Nec ventus fraudi solve geluve fuit: | |
| Fructus obest, peperisse nocet, nocet esse feracem, | |
| Quaeque fuit multis, ei mihi, praeda malo est. | |
| Praeda malo, Polydore, fuit tibi; praeda nefandae | |
| Coniugis Aonium misit in arma virum. | 110 |
| Hesperii regis pomaria tuta fuissent, | |
| Una sed inmensas arbor habebat opes. | |
| At rubus et sentes tantummodo laedere natae | |
| Spinaque vindicta cetera tuta sua est. | |
| Me, quia nec noceo nec obuncis vindicor hamis, | 115 |
| Missa petunt avida saxa proterva manu. | |
| Quid si non aptas solem vitantibus umbras, | |
| Finditur Icario cum cane terra, darem? | |
| Quid nisi suffugium nimbos vitantibus essem, | |
| Non expectata cum venit imber aqua? | 120 |
| Omnia cum faciam, cum praestem sedula cunctis | |
| Officium, saxis officiosa petor. | |
| Haec mihi perpessae domini patienda querela est: | |
| Causa habeor, quare sit lapidosus ager; | |
| Dumque repurgat humum collectaque saxa remittit, | 125 |
| Semper habent in me tela parata viae. | |
| Ergo invisa aliis uni mihi frigora prosunt: | |
| Illo me tutam tempore praestat hiems. | |
| Nuda quidem tunc sum, nudam tamen expedit esse, | |
| Non spolium de me quod petat hostis habet. | 130 |
| At simul induimus nostris sua munera ramis, | |
| Saxa novos fructus grandine plura petunt. | |
| Forsitan hic aliquis dicat "quae publica tangunt, | |
| Carpere concessum est: hoc via iuris habet." | |
| Si licet hoc, oleas destringite, caedite messes; | 135 |
| Improbe, vicinum carpe, viator, holus. | |
| Intret et Urbanas eadem petulantia portas, | |
| Sitque tuis muris, Romule, iuris idem: | |
| Quilibet argentum prima de fronte tabernae | |
| Tollat et ad gemmas quilibet alter eat; | 140 |
| Auferat hic aurum, peregrinos ille lapillos, | |
| Et, quascumque potest tangere, tollat opes. | |
| Sed neque tolluntur nec, dum regit omnia Caesar, | |
| Incolumis tanto praeside raptor erit. | |
| At non ille deus pacem intra moenia finit: | 145 |
| Auxilium toto spargit in orbe suum. | |
| Quid tamen hoc prodest, media si luce palamque | |
| Verberor et tutae non licet esse nuci? | |
| Ergo nec nidos foliis haerere nec ullam | |
| Sedibus in nostris stare videtis avem. | 150 |
| At lapis, in ramo sedit quicumque bifurco, | |
| Haeret, et ut capta victor in arce manet. | |
| Cetera saepe tamen potuere admissa negari, | |
| Et crimen nox est infitiata suum: | |
| Nostra notat fusco digitos iniuria suco | 155 |
| Cortice contactas inficiente manus. | |
| Ille cruor meus est, illo maculata cruore | |
| Non profectura dextra lavatur aqua. | |
| O, ego, cum longae venerunt taedia vitae, | |
| Optavi quotiens arida facta mori! | 160 |
| Optavi quotiens aut caeco turbine verti | |
| Aut valido missi fulminis igne peti! | |
| Atque utinam subitae raperent mea poma procellae, | |
| Vel possem fructus excutere ipsa meos! | |
| Sic, ubi detracta est a te tibi causa pericli, | 165 |
| Quod superest, tutum, Pontice castor, habes. | |
| Quid mihi tunc animi est, ubi sumit tela viator | |
| Atque oculis plagae destinat ante locum? | |
| Nec vitare licet moto fera vulnera trunco, | |
| Quem sub humo radix curvaque vincla tenent. | 170 |
| Corpora praebemus plagis, ut saepe sagittis, | |
| Quem populus manicas deposuisse vetat, | |
| Utve gravem candens ubi tolli vacca securim | |
| Aut stringi cultros in sua colla videt. | |
| Saepe meas vento frondes tremuisse putastis, | 175 |
| Sed metus in nobis causa tremoris erat. | |
| Si merui videorque nocens, imponite flammae | |
| Nostraque fumosis urite membra focis: | |
| Si merui videorque nocens, excidite ferro | |
| Et liceat miserae dedoluisse semel. | 180 |
| Si nec cur urar nec cur excidar habetis, | |
| Parcite: sic coeptum perficiatis iter. |