| REMEDIA AMORIS | |
| Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: | 1 |
| 'Bella mihi, video, bella parantur' ait. | |
| 'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido, | |
| Tradita qui toties te duce signa tuli. | |
| Non ego Tydides, a quo tua saucia mater | 5 |
| In liquidum rediit aethera Martis equis. | |
| Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi, | |
| Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo. | |
| Quin etiam docui, qua posses arte parari, | |
| Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit. | 10 |
| Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, | |
| Nec nova praeteritum Musa retexit opus. | |
| Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens | |
| Gaudeat, et vento naviget ille suo. | |
| At siquis male fert indignae regna puellae, | 15 |
| Ne pereat, nostrae sentiat artis opem. | |
| Cur aliquis laqueo collum nodatus amator | |
| A trabe sublimi triste pependit onus? | |
| Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro? | |
| Invidiam caedis, pacis amator, habes. | 20 |
| Qui, nisi desierit, misero periturus amore est, | |
| Desinat; et nulli funeris auctor eris. | |
| Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: | |
| Lude; decent annos mollia regna tuos. | |
| [Nam poteras uti nudis ad bella sagittis: | 25 |
| Sed tua mortifero sanguine tela carent.] | |
| Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta, | |
| Et victor multa caede cruentus eat: | |
| Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes, | |
| Et quarum vitio nulla fit orba parens. | 30 |
| Effice nocturna frangatur ianua rixa, | |
| Et tegat ornatas multa corona fores: | |
| Fac coeant furtim iuvenes timidaeque puellae, | |
| Verbaque dent cauto qualibet arte viro: | |
| Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti | 35 |
| Dicat et exclusus flebile cantet amans. | |
| His lacrimis contentus eris sine crimine mortis; | |
| Non tua fax avidos digna subire rogos.' | |
| Haec ego: movit Amor gemmatas aureus alas, | |
| Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.' | 40 |
| Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite, | |
| Quos suus ex omni parte fefellit amor. | |
| Discite sanari, per quem didicistis amare: | |
| Una manus vobis vulnus opemque feret. | |
| Terra salutares herbas, eademque nocentes | 45 |
| Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est; | |
| Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, | |
| Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. | |
| Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae, | |
| Credite: diversis partibus arma damus, | 50 |
| E quibus ad vestros siquid non pertinet usus, | |
| Attamen exemplo multa docere potest. | |
| Utile propositum est saevas extinguere flammas, | |
| Nec servum vitii pectus habere sui. | |
| Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro, | 55 |
| Et per quod novies, saepius isset iter; | |
| Nec moriens Dido summa vidisset ab arce | |
| Dardanias vento vela dedisse rates; | |
| Nec dolor armasset contra sua viscera matrem, | |
| Quae socii damno sanguinis ulta virum est. | 60 |
| Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret, | |
| Per facinus fieri non meruisset avis. | |
| Da mihi Pasiphaën, iam tauri ponet amorem: | |
| Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor. | |
| Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, | 65 |
| Nec manibus Danais Pergama victa cadent. | |
| Impia si nostros legisset Scylla libellos, | |
| Haesisset capiti purpura, Nise, tuo. | |
| Me duce damnosas, homines, conpescite curas, | |
| Rectaque cum sociis me duce navis eat. | 70 |
| Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: | |
| Idem nunc vobis Naso legendus erit. | |
| Publicus assertor dominis suppressa levabo | |
| Pectora: vindictae quisque favete suae. | |
| Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis, | 75 |
| Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis. | |
| Tu pariter vati, pariter succurre medenti: | |
| Utraque tutelae subdita cura tua est. | |
| Dum licet, et modici tangunt praecordia motus, | |
| Si piget, in primo limine siste pedem. | 80 |
| Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi, | |
| Et tuus incipiens ire resistat equus. | |
| Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas, | |
| Et validas segetes quae fuit herba, facit. | |
| Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, | 85 |
| Quo posita est primum tempore virga fuit; | |
| Tum poterat manibus summa tellure revelli: | |
| Nunc stat in inmensum viribus aucta suis. | |
| Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, | |
| Et tua laesuro subtrahe colla iugo. | 90 |
| Principiis obsta; sero medicina paratur, | |
| Cum mala per longas convaluere moras. | |
| Sed propera, nec te venturas differ in horas; | |
| Qui non est hodie, cras minus aptus erit: | |
| Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando; | 95 |
| Optima vindictae proxima quaeque dies. | |
| Flumina pauca vides de magnis fontibus orta: | |
| Plurima collectis multiplicantur aquis. | |
| Si cito sensisses, quantum peccare parares, | |
| Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos. | 100 |
| Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus | |
| Dilatum longae damna tulisse morae. | |
| Sed quia delectat Veneris decerpere fructum, | |
| Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.' | |
| Interea tacitae serpunt in viscera flammae, | 105 |
| Et mala radices altius arbor agit. | |
| Si tamen auxilii perierunt tempora primi, | |
| Et vetus in capto pectore sedit amor, | |
| Maius opus superest: sed non, quia serior aegro | |
| Advocor, ille mihi destituendus erit. | 110 |
| Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros | |
| Certa debuerat praesecuisse manu; | |
| Post tamen hic multos sanatus creditur annos | |
| Supremam bellis imposuisse manum. | |
| Qui modo nascentes properabam pellere morbos, | 115 |
| Admoveo tardam nunc tibi lentus opem. | |
| Aut nova, si possis, sedare incendia temptes, | |
| Aut ubi per vires procubuere suas: | |
| Dum furor in cursu est, currenti cede furori; | |
| Difficiles aditus impetus omnis habet. | 120 |
| Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit, | |
| Pugnat in adversas ire natator aquas. | |
| Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem | |
| Respuit, atque odio verba monentis habet. | |
| Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi | 125 |
| Iam sinet, et veris vocibus aptus erit. | |
| Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati | |
| Flere vetet? non hoc illa monenda loco est. | |
| Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum, | |
| Ille dolor verbis emoderandus erit. | 130 |
| Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, | |
| Et data non apto tempore vina nocent. | |
| Quin etiam accendas vitia inritesque vetando, | |
| Temporibus si non adgrediare suis. | |
| Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte, | 135 |
| Fac monitis fugias otia prima meis. | |
| Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur; | |
| Haec sunt iucundi causa cibusque mali. | |
| Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, | |
| Contemptaeque iacent et sine luce faces. | 140 |
| Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, | |
| Et quam limosa canna palustris humo, | |
| Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris, | |
| Cedit amor rebus: res age, tutus eris. | |
| Languor, et inmodici sub nullo vindice somni, | 145 |
| Aleaque, et multo tempora quassa mero | |
| Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos: | |
| Adfluit incautis insidiosus Amor. | |
| Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: | |
| Da vacuae menti, quo teneatur, opus. | 150 |
| Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici: | |
| Vade per urbanae splendida castra togae. | |
| Vel tu sanguinei iuvenalia munera Martis | |
| Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt. | |
| Ecce, fugax Parthus, magni nova causa triumphi, | 155 |
| Iam videt in campis Caesaris arma suis: | |
| Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas, | |
| Et refer ad patrios bina tropaea deos. | |
| Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa, | |
| Mandat amatori bella gerenda suo. | 160 |
| Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter? | |
| In promptu causa est: desidiosus erat. | |
| Pugnabant alii tardis apud Ilion armis: | |
| Transtulerat vires Graecia tota suas. | |
| Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat: | 165 |
| Sive foro, vacuum litibus Argos erat. | |
| Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit. | |
| Sic venit ille puer, sic puer ille manet. | |
| Rura quoque oblectant animos studiumque colendi: | |
| Quaelibet huic curae cedere cura potest. | 170 |
| Colla iube domitos oneri supponere tauros, | |
| Sauciet ut duram vomer aduncus humum: | |
| Obrue versata Cerialia semina terra, | |
| Quae tibi cum multo faenore reddat ager. | |
| Aspice curvatos pomorum pondere ramos, | 175 |
| Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus; | |
| Aspice labentes iucundo murmure rivos; | |
| Aspice tondentes fertile gramen oves. | |
| Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: | |
| Iam referent haedis ubera plena suis; | 180 |
| Pastor inaequali modulatur harundine carmen, | |
| Nec desunt comites, sedula turba, canes; | |
| Parte sonant alia silvae mugitibus altae, | |
| Et queritur vitulum mater abesse suum. | |
| Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos, | 185 |
| Ut relevent dempti vimina curva favi? | |
| Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas: | |
| Ver praebet flores: igne levatur hiems. | |
| Temporibus certis maturam rusticus uvam | |
| Deligit, et nudo sub pede musta fluunt; | 190 |
| Temporibus certis desectas alligat herbas, | |
| Et tonsam raro pectine verrit humum. | |
| Ipse potes riguis plantam deponere in hortis, | |
| Ipse potes rivos ducere lenis aquae. | |
| Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet, | 195 |
| Stetque peregrinis arbor operta comis. | |
| Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas, | |
| Debilibus pinnis inritus exit Amor. | |
| Vel tu venandi studium cole: saepe recessit | |
| Turpiter a Phoebi victa sorore Venus. | 200 |
| Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci, | |
| Nunc tua frondosis retia tende iugis, | |
| Aut pavidos terre varia formidine cervos, | |
| Aut cadat adversa cuspide fossus aper. | |
| Nocte fatigatum somnus, non cura puellae, | 205 |
| Excipit et pingui membra quiete levat. | |
| Lenius est studium, studium tamen, alite capta | |
| Aut lino aut calamis praemia parva sequi, | |
| Vel, quae piscis edax avido male devoret ore, | |
| Abdere sub parvis aera recurva cibis. | 210 |
| Aut his aut aliis, donec dediscis amare, | |
| Ipse tibi furtim decipiendus eris. | |
| Tu tantum quamvis firmis retinebere vinclis, | |
| I procul, et longas carpere perge vias; | |
| Flebis, et occurret desertae nomen amicae, | 215 |
| Stabit et in media pes tibi saepe via: | |
| Sed quanto minus ire voles, magis ire memento; | |
| Perfer, et invitos currere coge pedes. | |
| Nec pluvias opta, nec te peregrina morentur | |
| Sabbata, nec damnis Allia nota suis. | 220 |
| Nec quot transieris et quot tibi, quaere, supersint | |
| Milia; nec, maneas ut prope, finge moras: | |
| Tempora nec numera, nec crebro respice Romam, | |
| Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est. | |
| Dura aliquis praecepta vocet mea; dura fatemur | 225 |
| Esse; sed ut valeas, multa dolenda feres. | |
| Saepe bibi sucos, quamvis invitus, amaros | |
| Aeger, et oranti mensa negata mihi. | |
| Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes, | |
| Arida nec sitiens ora levabis aqua: | 230 |
| Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis? | |
| At pretium pars haec corpore maius habet. | |
| Sed tamen est artis tristissima ianua nostrae, | |
| Et labor est unus tempora prima pati. | |
| Aspicis, ut prensos urant iuga prima iuvencos, | 235 |
| Et nova velocem cingula laedat equum? | |
| Forsitan a laribus patriis exire pigebit: | |
| Sed tamen exibis: deinde redire voles; | |
| Nec te Lar patrius, sed amor revocabit amicae, | |
| Praetendens culpae splendida verba tuae. | 240 |
| Cum semel exieris, centum solatia curae | |
| Et rus et comites et via longa dabit. | |
| Nec satis esse putes discedere; lentus abesto, | |
| Dum perdat vires sitque sine igne cinis. | |
| Quod nisi firmata properaris mente reverti, | 245 |
| Inferet arma tibi saeva rebellis Amor. | |
| Quidquid et afueris, avidus sitiensque redibis, | |
| Et spatium damno cesserit omne tuo. | |
| Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terrae | |
| Et magicas artes posse iuvare putat. | 250 |
| Ista veneficii vetus est via; noster Apollo | |
| Innocuam sacro carmine monstrat opem. | |
| Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra, | |
| Non anus infami carmine rumpet humum; | |
| Non seges ex aliis alios transibit in agros, | 255 |
| Nec subito Phoebi pallidus orbis erit. | |
| Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas: | |
| Ut solet, in niveis Luna vehetur equis. | |
| Nulla recantatas deponent pectora curas, | |
| Nec fugiet vivo sulpure victus amor. | 260 |
| Quid te Phasiacae iuverunt gramina terrae, | |
| Cum cuperes patria, Colchi, manere domo? | |
| Quid tibi profuerunt, Circe, Perseïdes herbae, | |
| Cum sua Neritias abstulit aura rates? | |
| Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret: | 265 |
| Ille dedit certae lintea plena fugae. | |
| Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis: | |
| Longus in invito pectore sedit amor. | |
| Vertere tu poteras homines in mille figuras, | |
| Non poteras animi vertere iura tui. | 270 |
| Diceris his etiam, cum iam discedere vellet, | |
| Dulichium verbis detinuisse ducem: | |
| 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam, | |
| Iam precor, ut coniunx tu meus esse velis; | |
| Et tamen, ut coniunx essem tua, digna videbar, | 275 |
| Quod dea, quod magni filia Solis eram. | |
| Ne properes, oro; spatium pro munere posco: | |
| Quid minus optari per mea vota potest? | |
| Et freta mota vides, et debes illa timere: | |
| Utilior velis postmodo ventus erit. | 280 |
| Quae tibi causa fugae? non hic nova Troia resurgit, | |
| Non aliquis socios rursus ad arma vocat. | |
| Hic amor et pax est, in qua male vulneror una, | |
| Tutaque sub regno terra futura tuo est.' | |
| Illa loquebatur, navem solvebat Ulixes: | 285 |
| Inrita cum velis verba tulere noti. | |
| Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, | |
| Nec tamen est illis adtenuatus amor. | |
| Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte, | |
| Deme veneficiis carminibusque fidem. | 290 |
| Si te causa potens domina retinebit in Urbe, | |
| Accipe, consilium quod sit in Urbe meum. | |
| Optimus ille sui vindex, laedentia pectus | |
| Vincula qui rupit, dedoluitque semel. | |
| Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse, | 295 |
| Et dicam 'monitis non eget iste meis.' | |
| Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare, | |
| Nec potes, et velles posse, docendus eris. | |
| Saepe refer tecum sceleratae facta puellae, | |
| Et pone ante oculos omnia damna tuos. | 300 |
| 'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est: | |
| Sub titulum nostros misit avara lares. | |
| Sic mihi iuravit, sic me iurata fefellit, | |
| Ante suas quotiens passa iacere fores! | |
| Diligit ipsa alios, a me fastidit amari; | 305 |
| Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!' | |
| Haec tibi per totos inacescant omnia sensus: | |
| Haec refer, hinc odii semina quaere tui. | |
| Atque utinam possis etiam facundus in illis | |
| Esse! dole tantum, sponte disertus eris. | 310 |
| Haeserat in quadam nuper mea cura puella: | |
| Conveniens animo non erat illa meo: | |
| Curabar propriis aeger Podalirius herbis, | |
| Et, fateor, medicus turpiter aeger eram. | |
| Profuit adsidue vitiis insistere amicae, | 315 |
| Idque mihi factum saepe salubre fuit. | |
| 'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!' | |
| Nec tamen, ut vere confiteamur, erant. | |
| 'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!' | |
| Et tamen, ut vere confiteamur, erant. | 320 |
| 'Quam brevis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!' | |
| Haec odio venit maxima causa meo. | |
| Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo | |
| Pro vitio virtus crimina saepe tulit. | |
| Qua potes, in peius dotes deflecte puellae, | 325 |
| Iudiciumque brevi limite falle tuum. | |
| Turgida, si plena est, si fusca est, nigra vocetur: | |
| In gracili macies crimen habere potest. | |
| Et poterit dici petulans, quae rustica non est: | |
| Et poterit dici rustica, siqua proba est. | 330 |
| Quin etiam, quacumque caret tua femina dote, | |
| Hanc moveat, blandis usque precare sonis. | |
| Exige uti cantet, siqua est sine voce puella: | |
| Fac saltet, nescit siqua movere manum. | |
| Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur; | 335 |
| Non didicit chordas tangere? posce lyram. | |
| Durius incedit? fac inambulet; omne papillae | |
| Pectus habent? vitium fascia nulla tegat. | |
| Si male dentata est, narra, quod rideat, illi; | |
| Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer. | 340 |
| Proderit et subito, cum se non finxerit ulli, | |
| Ad dominam celeres mane tulisse gradus. | |
| Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur | |
| Omnia; pars minima est ipsa puella sui. | |
| Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras; | 345 |
| Decipit hac oculos aegide dives Amor. | |
| Improvisus ades, deprendes tutus inermem: | |
| Infelix vitiis excidet illa suis. | |
| Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est: | |
| Fallit enim multos forma sine arte decens. | 350 |
| Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis, | |
| Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas. | |
| Pyxidas invenies et rerum mille colores, | |
| Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus. | |
| Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas: | 355 |
| Non semel hinc stomacho nausea facta meo est. | |
| Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu, | |
| Eloquar: ex omni est parte fugandus amor. | |
| Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu | |
| Ingenio verbis concipe plura meis. | 360 |
| Nuper enim nostros quidam carpsere libellos, | |
| Quorum censura Musa proterva mea est. | |
| Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe, | |
| Quamlibet impugnent unus et alter opus. | |
| Ingenium magni livor detractat Homeri: | 365 |
| Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes. | |
| Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae, | |
| Pertulit huc victos quo duce Troia deos. | |
| Summa petit livor; perflant altissima venti: | |
| Summa petunt dextra fulmina missa Iovis. | 370 |
| At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit, | |
| Si sapis, ad numeros exige quidque suos. | |
| Fortia Maeonio gaudent pede bella referri; | |
| Deliciis illic quis locus esse potest? | |
| Grande sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos: | 375 |
| Usibus e mediis soccus habendus erit. | |
| Liber in adversos hostes stringatur iambus, | |
| Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. | |
| Blanda pharetratos Elegia cantet Amores, | |
| Et levis arbitrio ludat amica suo. | 380 |
| Callimachi numeris non est dicendus Achilles, | |
| Cydippe non est oris, Homere, tui. | |
| Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes? | |
| Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat. | |
| Thais in arte mea est; lascivia libera nostra est; | 385 |
| Nil mihi cum vitta; Thais in arte mea est. | |
| Si mea materiae respondet Musa iocosae, | |
| Vicimus, et falsi criminis acta rea est. | |
| Rumpere, Livor edax: magnum iam nomen habemus; | |
| Maius erit, tantum quo pede coepit eat. | 390 |
| Sed nimium properas: vivam modo, plura dolebis; | |
| Et capiunt animi carmina multa mei. | |
| Nam iuvat et studium famae mihi crevit honore; | |
| Principio clivi noster anhelat equus. | |
| Tantum se nobis elegi debere fatentur, | 395 |
| Quantum Vergilio nobile debet epos. | |
| Hactenus invidiae respondimus: attrahe lora | |
| Fortius, et gyro curre, poeta, tuo. | |
| Ergo ubi concubitus et opus iuvenale petetur, | |
| Et prope promissae tempora noctis erunt, | 400 |
| Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes, | |
| Te capiant, ineas quamlibet ante velim; | |
| Quamlibet invenias, in qua tua prima voluptas | |
| Desinat: a prima proxima segnis erit. | |
| Sustentata venus gratissima; frigore soles, | 405 |
| Sole iuvant umbrae, grata fit unda siti. | |
| Et pudet, et dicam: venerem quoque iunge figura, | |
| Qua minime iungi quamque decere putas. | |
| Nec labor efficere est: rarae sibi vera fatentur, | |
| Et nihil est, quod se dedecuisse putent. | 410 |
| Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras, | |
| Turpiaque admisso membra notare die. | |
| At simul ad metas venit finita voluptas, | |
| Lassaque cum tota corpora mente iacent, | |
| Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam, | 415 |
| Tacturusque tibi non videare diu, | |
| Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est, | |
| Luminaque in vitiis illius usque tene. | |
| Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit, | |
| Sed, quae non prosunt singula, multa iuvant. | 420 |
| Parva necat morsu spatiosum vipera taurum: | |
| A cane non magno saepe tenetur aper. | |
| Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum | |
| Contrahe: de multis grandis acervus erit. | |
| Sed quoniam totidem mores totidemque figurae, | 425 |
| Non sunt iudiciis omnia danda meis. | |
| Quo tua non possunt offendi pectora facto, | |
| Forsitan hoc alio iudice crimen erit. | |
| Ille quod obscenas in aperto corpore partes | |
| Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor: | 430 |
| Ille quod a Veneris rebus surgente puella | |
| Vidit in inmundo signa pudenda toro. | |
| Luditis, o siquos potuerunt ista movere: | |
| Adflarant tepidae pectora vestra faces. | |
| Adtrahat ille puer contentos fortius arcus: | 435 |
| Saucia maiorem turba petetis opem. | |
| Quid, qui clam latuit reddente obscena puella, | |
| Et vidit, quae mos ipse videre vetat? | |
| Di melius, quam nos moneamus talia quemquam! | |
| Ut prosint, non sunt expedienda tamen. | 440 |
| Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas | |
| (Fortior est, plures siquis habere potest): | |
| Secta bipertito cum mens discurrit utroque, | |
| Alterius vires subtrahit alter amor. | |
| Grandia per multos tenuantur flumina rivos, | 445 |
| Saevaque diducto stipite flamma perit. | |
| Non satis una tenet ceratas ancora puppes, | |
| Nec satis est liquidis unicus hamus aquis: | |
| Qui sibi iam pridem solacia bina paravit, | |
| Iam pridem summa victor in arce fuit. | 450 |
| At tibi, qui fueris dominae male creditus uni, | |
| Nunc saltem novus est inveniendus amor. | |
| Pasiphaës Minos in Procride perdidit ignes: | |
| Cessit ab Idaea coniuge victa prior. | |
| Amphilochi frater ne Phegida semper amaret, | 455 |
| Calliroë fecit parte recepta tori. | |
| Et Parin Oenone summos tenuisset ad annos, | |
| Si non Oebalia paelice laesa foret. | |
| Coniugis Odrysio placuisset forma tyranno: | |
| Sed melior clausae forma sororis erat. | 460 |
| Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat? | |
| Successore novo vincitur omnis amor. | |
| Fortius e multis mater desiderat unum, | |
| Quam quem flens clamat 'tu mihi solus eras.' | |
| Ac ne forte putes nova me tibi condere iura | 465 |
| (Atque utinam inventi gloria nostra foret!), | |
| Vidit ut Atrides (quid enim non ille videret, | |
| Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?) | |
| Marte suo captam Chryseïda, victor amabat: | |
| At senior stulte flebat ubique pater. | 470 |
| Quid lacrimas, odiose senex? bene convenit illis: | |
| Officio natam laedis, inepte, tuo. | |
| Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis, | |
| Iusserat, et patria est illa recepta domo, | |
| 'Est' ait Atrides 'illius proxima forma, | 475 |
| Et, si prima sinat syllaba, nomen idem: | |
| Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles: | |
| Si minus, imperium sentiat ille meum. | |
| Quod siquis vestrum factum hoc incusat, Achivi, | |
| Est aliquid valida sceptra tenere manu. | 480 |
| Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla, | |
| In mea Thersites regna, licebit, eat.' | |
| Dixit, et hanc habuit solacia magna prioris, | |
| Et posita est cura cura repulsa nova. | |
| Ergo adsume novas auctore Agamemnone flammas, | 485 |
| Ut tuus in bivio distineatur amor. | |
| Quaeris, ubi invenias? artes tu perlege nostras: | |
| Plena puellarum iam tibi navis erit. | |
| Quod siquid praecepta valent mea, siquid Apollo | |
| Utile mortales perdocet ore meo, | 490 |
| Quamvis infelix media torreberis Aetna, | |
| Frigidior glacie fac videare tuae: | |
| Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis, | |
| Sentiat; et ride, cum tibi flendus eris. | |
| Non ego te iubeo medias abrumpere curas: | 495 |
| Non sunt imperii tam fera iussa mei. | |
| Quod non es, simula, positosque imitare furores: | |
| Sic facies vere, quod meditatus eris. | |
| Saepe ego, ne biberem, volui dormire videri: | |
| Dum videor, somno lumina victa dedi: | 500 |
| Deceptum risi, qui se simularat amare, | |
| In laqueos auceps decideratque suos. | |
| Intrat amor mentes usu, dediscitur usu: | |
| Qui poterit sanum fingere, sanus erit. | |
| Dixerit, ut venias: pacta tibi nocte venito; | 505 |
| Veneris, et fuerit ianua clausa: feres. | |
| Nec dic blanditias, nec fac convicia posti, | |
| Nec latus in duro limine pone tuum. | |
| Postera lux aderit: careant tua verba querellis, | |
| Et nulla in vultu signa dolentis habe. | 510 |
| Iam ponet fastus, cum te languere videbit: | |
| Hoc etiam nostra munus ab arte feres. | |
| Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi | |
| Propositus: frenis saepe repugnat equus. | |
| Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet: | 515 |
| Quae nimis apparent retia, vitat avis. | |
| Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit; | |
| Sume animos, animis cedat ut illa tuis. | |
| Ianua forte patet? quamvis revocabere, transi. | |
| Est data nox? dubita nocte venire data. | 520 |
| Posse pati facile est, ubi, si patientia desit, | |
| Protinus ex facili gaudia ferre licet. | |
| Et quisquam praecepta potest mea dura vocare? | |
| En, etiam partes conciliantis ago. | |
| Nam quoniam variant animi, variabimus artes; | 525 |
| Mille mali species, mille salutis erunt. | |
| Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto: | |
| Auxilium multis sucus et herba fuit. | |
| Mollior es, neque abire potes, vinctusque teneris, | |
| Et tua saevus Amor sub pede colla premit? | 530 |
| Desine luctari: referant tua carbasa venti, | |
| Quaque vocant fluctus, hac tibi remus eat. | |
| Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes; | |
| Cedimus; e medio iam licet amne bibas: | |
| Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt, | 535 |
| Gutture fac pleno sumpta redundet aqua. | |
| I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella: | |
| Illa tibi noctes auferat, illa dies. | |
| Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem. | |
| Iam quoque, cum credes posse carere, mane, | 540 |
| Dum bene te cumules et copia tollat amorem, | |
| Et fastidita non iuvet esse domo. | |
| Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit: | |
| Hunc tu si quaeres ponere, pone metum. | |
| Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam, | 545 |
| Ille Machaonia vix ope sanus erit. | |
| Plus amat e natis mater plerumque duobus, | |
| Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet. | |
| Est prope Collinam templum venerabile portam; | |
| Inposuit templo nomina celsus Eryx: | 550 |
| Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat, | |
| Inque suas gelidam lampadas addit aquam. | |
| Illic et iuvenes votis oblivia poscunt, | |
| Et siqua est duro capta puella viro. | |
| Is mihi sic dixit (dubito, verusne Cupido, | 555 |
| An somnus fuerit: sed puto, somnus erat) | |
| 'O qui sollicitos modo das, modo demis amores, | |
| Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis. | |
| Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem; | |
| Omnibus illa deus plusve minusve dedit. | 560 |
| Qui Puteal Ianumque timet celeresque Kalendas, | |
| Torqueat hunc aeris mutua summa sui; | |
| Cui durus pater est, ut voto cetera cedant, | |
| Huic pater ante oculos durus habendus erit; | |
| Hic male dotata pauper cum coniuge vivit, | 565 |
| Uxorem fato credat obesse suo. | |
| Est tibi rure bono generosae fertilis uvae | |
| Vinea? ne nascens usta sit uva, time. | |
| Ille habet in reditu navim: mare semper iniquum | |
| Cogitet et damno litora foeda suo. | 570 |
| Filius hunc miles, te filia nubilis angat; | |
| Et quis non causas mille doloris habet? | |
| Ut posses odisse tuam, Pari, funera fratrum | |
| Debueras oculis substituisse tuis.' | |
| Plura loquebatur: placidum puerilis imago | 575 |
| Destituit somnum, si modo somnus erat. | |
| Quid faciam? media navem Palinurus in unda | |
| Deserit; ignotas cogor inire vias. | |
| Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caveto! | |
| Quo fugis? in populo tutior esse potes. | 580 |
| Non tibi secretis (augent secreta furores) | |
| Est opus: auxilio turba futura tibi est. | |
| Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae | |
| Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos. | |
| Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi; | 585 |
| Quae relevet luctus, turba sodalis abest. | |
| Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa, | |
| Nec tenebris vultus flebilis abde tuos. | |
| Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten: | |
| Hic quoque amicitiae non levis usus erit. | 590 |
| Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida silvae? | |
| Certa necis causa est: incomitata fuit. | |
| Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho | |
| Ire solet fusis barbara turba comis, | |
| Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor, | 595 |
| Nunc in harenosa lassa iacebat humo. | |
| 'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas, | |
| Ruptaque singultu verba loquentis erant. | |
| Limes erat tenuis longa subnubilus umbra, | |
| Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes. | 600 |
| Nona terebatur miserae via: 'viderit!' inquit, | |
| Et spectat zonam pallida facta suam, | |
| Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet | |
| Et timet, et digitos ad sua colla refert. | |
| Sithoni, tum certe vellem non sola fuisses: | 605 |
| Non flesset positis Phyllida silva comis. | |
| Phyllidis exemplo nimium secreta timete, | |
| Laese vir a domina, laesa puella viro. | |
| Praestiterat iuvenis quidquid mea Musa iubebat, | |
| Inque suae portu paene salutis erat: | 610 |
| Reccidit, ut cupidos inter devenit amantes, | |
| Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor. | |
| Siquis amas, nec vis, facito contagia vites; | |
| Haec etiam pecori saepe nocere solent. | |
| Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi, | 615 |
| Multaque corporibus transitione nocent. | |
| In loca nonnumquam siccis arentia glebis | |
| De prope currenti flumine manat aqua: | |
| Manat amor tectus, si non ab amante recedas; | |
| Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus. | 620 |
| Alter item iam sanus erat; vicinia laesit: | |
| Occursum dominae non tulit ille suae. | |
| Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix, | |
| Successumque artes non habuere meae. | |
| Proximus a tectis ignis defenditur aegre; | 625 |
| Utile finitimis abstinuisse locis. | |
| Nec quae ferre solet spatiantem porticus illam, | |
| Te ferat, officium neve colatur idem. | |
| Quid iuvat admonitu tepidam recalescere mentem? | |
| Alter, si possis, orbis habendus erit. | 630 |
| Non facile esuriens posita retinebere mensa, | |
| Et multam saliens incitat unda sitim. | |
| Non facile est taurum visa retinere iuvenca, | |
| Fortis equus visae semper adhinnit equae. | |
| Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas, | 635 |
| Non ipsam satis est deseruisse tibi. | |
| Et soror et mater valeant et conscia nutrix, | |
| Et quisquis dominae pars erit ulla tuae. | |
| Nec veniat servus, nec flens ancillula fictum | |
| Suppliciter dominae nomine dicat 'ave!' | 640 |
| Nec si scire voles, quid agat, tamen, illa, rogabis; | |
| Perfer! erit lucro lingua retenta tuo. | |
| Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris, | |
| Deque tua domina multa querenda refers, | |
| Parce queri; melius sic ulciscere tacendo, | 645 |
| Ut desideriis effluat illa tuis. | |
| Et malim taceas quam te desisse loquaris: | |
| Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat. | |
| Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis | |
| Quam subito; lente desine, tutus eris. | 650 |
| Flumine perpetuo torrens solet altior ire: | |
| Sed tamen haec brevis est, illa perennis aqua. | |
| Fallat, et in tenues evanidus exeat auras, | |
| Perque gradus molles emoriatur amor. | |
| Sed modo dilectam scelus est odisse puellam: | 655 |
| Exitus ingeniis convenit iste feris. | |
| Non curare sat est: odio qui finit amorem, | |
| Aut amat, aut aegre desinet esse miser. | |
| Turpe vir et mulier, iuncti modo, protinus hostes; | |
| Non illas lites Appias ipsa probat. | 660 |
| Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas | |
| Incidit, admonitu liber aberrat amor. | |
| Forte aderam iuveni; dominam lectica tenebat: | |
| Horrebant saevis omnia verba minis. | |
| Iamque vadaturus 'lectica prodeat' inquit; | 665 |
| Prodierat: visa coniuge mutus erat. | |
| Et manus et manibus duplices cecidere tabellae, | |
| Venit in amplexus, atque 'ita vincis' ait. | |
| Tutius est aptumque magis discedere pace, | |
| Nec petere a thalamis litigiosa fora. | 670 |
| Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto: | |
| Esse solent magno damna minora bono. | |
| Quod si vos aliquis casus conducet in unum, | |
| Mente memor tota quae damus arma, tene. | |
| Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna: | 675 |
| Vincenda est telo Penthesilea tuo. | |
| Nunc tibi rivalis, nunc durum limen amanti, | |
| Nunc subeant mediis inrita verba deis. | |
| Nec compone comas, quia sis venturus ad illam, | |
| Nec toga sit laxo conspicienda sinu. | 680 |
| Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae; | |
| Iam facito e multis una sit illa tibi. | |
| Sed quid praecipue nostris conatibus obstet | |
| Eloquar, exemplo quemque docente suo. | |
| Desinimus tarde, quia nos speramus amari: | 685 |
| Dum sibi quisque placet, credula turba sumus. | |
| At tu nec voces (quid enim fallacius illis?) | |
| Crede, nec aeternos pondus habere deos. | |
| Neve puellarum lacrimis moveare, caveto: | |
| Ut flerent, oculos erudiere suos. | 690 |
| Artibus innumeris mens oppugnatur amantum, | |
| Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis. | |
| Nec causas aperi, quare divortia malis: | |
| Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole. | |
| Nec peccata refer, ne diluat: ipse favebis, | 695 |
| Ut melior causa causa sit illa tua. | |
| Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae | |
| Probra, satisfieri postulat ille sibi. | |
| Non ego Dulichio furari more sagittas, | |
| Nec raptas ausim tinguere in amne faces: | 700 |
| Nec nos purpureas pueri resecabimus alas, | |
| Nec sacer arte mea laxior arcus erit. | |
| Consilium est, quodcumque cano: parete canenti, | |
| Tuque, favens coeptis, Phoebe saluber, ades. | |
| Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae; | 705 |
| Signa deum nosco per sua: Phoebus adest. | |
| Confer Amyclaeis medicatum vellus aënis | |
| Murice cum Tyrio; turpius illud erit: | |
| Vos quoque formosis vestras conferte puellas; | |
| Incipiet dominae quemque pudere suae: | 710 |
| Utraque formosae Paridi potuere videri, | |
| Sed sibi conlatam vicit utramque Venus. | |
| Nec solam faciem, mores quoque confer et artes: | |
| Tantum iudicio ne tuus obsit amor. | |
| Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud | 715 |
| Exiguum multis: in quibus ipse fui. | |
| Scripta cave relegas blandae servata puellae: | |
| Constantes animos scripta relecta movent. | |
| Omnia pone feros (pones invitus) in ignes, | |
| Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.' | 720 |
| Thestias absentem succendit stipite natum: | |
| Tu timide flammae perfida verba dabis? | |
| Si potes, et ceras remove: quid imagine muta | |
| Carperis? hoc periit Laodamia modo. | |
| Et loca saepe nocent; fugito loca conscia vestri | 725 |
| Concubitus; causas illa doloris habent. | |
| 'Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormivimus illo: | |
| Hic mihi lasciva gaudia nocte dedit.' | |
| Admonitu refricatur amor, vulnusque novatum | |
| Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet. | 730 |
| Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas, | |
| Vivet et e minimo maximus ignis erit, | |
| Sic, nisi vitaris quidquid renovabit amorem, | |
| Flamma redardescet, quae modo nulla fuit. | |
| Argolides cuperent fugisse Capherea puppes, | 735 |
| Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos. | |
| Praeterita cautus Niseïde navita gaudet: | |
| Tu loca, quae nimium grata fuere, cave. | |
| Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia vita: | |
| Hic vomit epotas dira Charybdis aquas. | 740 |
| Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi, | |
| Saepe tamen casu facta iuvare solent. | |
| Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti, | |
| Nec faciet pavidos taurus avitus equos. | |
| Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset: | 745 |
| Divitiis alitur luxuriosus amor. | |
| Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron? | |
| Nempe quod alter egens, altera pauper erat. | |
| Non habet, unde suum paupertas pascat amorem: | |
| Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse velis. | 750 |
| At tanti tibi sit non indulgere theatris, | |
| Dum bene de vacuo pectore cedat amor. | |
| Enervant animos citharae lotosque lyraeque | |
| Et vox et numeris brachia mota suis. | |
| Illic adsidue ficti saltantur amantes: | 755 |
| Quod caveas, actor, quam iuvet, arte docet. | |
| Eloquar invitus: teneros ne tange poetas! | |
| Summoveo dotes impius ipse meas. | |
| Callimachum fugito: non est inimicus Amori: | |
| Et cum Callimacho tu quoque, Coë, noces. | 760 |
| Me certe Sappho meliorem fecit amicae, | |
| Nec rigidos mores Teïa Musa dedit. | |
| Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, | |
| Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit? | |
| Quis poterit lecto durus discedere Gallo? | 765 |
| Et mea nescio quid carmina tale sonant. | |
| Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo, | |
| Aemulus est nostri maxima causa mali: | |
| At tu rivalem noli tibi fingere quemquam, | |
| Inque suo solam crede iacere toro. | 770 |
| Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes, | |
| Esse quod alterius coeperat illa viri. | |
| Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten, | |
| Et poteras nupta lentus abesse tua. | |
| Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere | 775 |
| Non potes: alterius crevit amore tuus. | |
| Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles, | |
| Illam Plisthenio gaudia ferre viro; | |
| Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides, | |
| Quod si non faceret, turpiter esset iners. | 780 |
| Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo: | |
| Invidiae fructus maximus ille fuit. | |
| Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat | |
| Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos. | |
| Di faciant, possis dominae transire relictae | 785 |
| Limina, proposito sufficiantque pedes. | |
| Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire, | |
| Nunc opus est celeri subdere calcar equo. | |
| Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro | |
| Esse puta; remis adice vela tuis. | 790 |
| Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas, | |
| Vellem desineres hostis habere loco. | |
| At certe, quamvis odio remanente, saluta; | |
| Oscula cum poteris iam dare, sanus eris. | |
| Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni | 795 |
| Munere, quos fugias quosque sequare, dabo. | |
| Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris, | |
| An veniat Megaris, noxius omnis erit. | |
| Nec minus erucas aptum vitare salaces, | |
| Et quicquid Veneri corpora nostra parat. | 800 |
| Utilius sumas acuentes lumina rutas, | |
| Et quidquid Veneri corpora nostra negat. | |
| Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris? | |
| Spe brevius monitis expediere meis. | |
| Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas | 805 |
| Et stupeant multo corda sepulta mero. | |
| Nutritur vento, vento restinguitur ignis: | |
| Lenis alit flammas, grandior aura necat. | |
| Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas | |
| Eripiat; siqua est inter utrumque, nocet. | 810 |
| Hoc opus exegi: fessae date serta carinae; | |
| Contigimus portus, quo mihi cursus erat. | |
| Postmodo reddetis sacro pia vota poetae, | |
| Carmine sanati femina virque meo. |