Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum 11.710
maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit,
hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit
dumque notata locis reminiscitur acta fretumque
prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur 715
nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud
esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,
et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit 720
'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum
fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,
hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae
admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una 725
ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx,
sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis
facta manu moles, quae primas aequoris iras
frangit et incursus quae praedelassat aquarum. 730
insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
percutiensque levem modo natis aera pennis
stringebat summas ales miserabilis undas,
dumque volat, maesto similem plenumque querellae
ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. 735
ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
dilectos artus amplexa recentibus alis
frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
tollere sit visus, populus dubitabat, at ille 740
senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo
alite mutantur; fatis obnoxius isdem
tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum
foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
perque dies placidos hiberno tempore septem 745
incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.